69. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de descensu Spiritus sancti.
Si enim Spiritus sanctus est Deus ; et Deus ubique est: ergo non descendit. Si tu dicas, quod non descendit per essentiam, sed per effectum: contra: Nullus effectus de novo collatus est Christo, quia nullum munus gratiae habuit tunc, quod non habuisset a conceptione: ergo non descendit per effectum.
Quaest. II. Item quaero: quare magis dicitur descendisse in illa columba quam in alia ? Aut enim uniebatur illi columbae, aut non ; si sic: ergo assumsit illam creaturam; si non: ergo aeque erat in illa sicut in alia: ergo descendit in qualibet columba.
Quaest. III. Item , quare magis descendit in columba quam in aliquo alio ?
Respondeo: Dicendum, quod Deus dicitur esse in creaturis quatuor modis: primo modo, pure per rationem essendi: et sic est in omnibus et aequaliter, nec descendit nec movetur nec recedit.
Secundo modo, per rationem signandi vel ostendendi; sic Deus dicebatur esse in his creaturis, quae ipsum signabant, sicut in monte Sinai et in nube .
Tertio modo, per rationem gratificandi: sic dicitur esse in iis quos amat, et qui eum amant.
Quarto, per rationem uniendi vel assumendi ; sic in Christo.
Primo igitur modo existendi, quia universalis est et communis, non respondet descensus vel ascensus: aliis modis sic. Unde Deus dicitur aliquando descendere, quando descendit creatura, quae ipsumsignat; aliquando, quando confert gratiam: aliquando, quando descendit natura assumta .
Quia igitur ad hoc erat illa columba instituta et specialiter ostendebat Spiritum, ideo dicitur descendisse in ipsa, non in alia, non ratione effectus vel unionis, sed ostensionis .
70. Quod quaeritur: quare magis se ostendit per columbam ? Responsio est: propter proprietates columbae, quia columba est simplex animal, mansuetum et fructuosum. Spiritus vero sanctus est benignus et fructuosus et sine dolo: " Spiritus enim sanctus effugiet fictum ".
71. Quaest. IV. Quaeritur etiam hic de hoc quod dicit: Ego nesciebam eum. Contra: Testimonium perhibuit Ioannes de Christo, antequam baptizaret eum, sicut habitum est supra : ergo aut cognovit ante, aut tulit testimonium de eo quod nesciebat.
Respondetur secundum Chrysostomum , quod cognovit eum in generali: bene enim sciebat, quod Christus venerat, et quod ipse eius praecursor erat: sed tamen eum personaliter et singulariter non agnoscebat, quia in deserto ab infantia fuerat et eum non viderat
Sed haec responsio non potest stare: quia Ioannes cognovit Dominum in utero matris ;quomodo non cognovit, cum iam tantum creverat?
Item, Matthaei tertio dicitur: " Ego a te debeo baptizari ".
Responsio est, quod cognovit, ipsum esse Christum: sed non cognovit, quod potestatem baptizandi reservasset sibi.
Sed tunc obiicitur: quia aut de potestate baptizandi exterius, aut de potestate baptizandi interius: utroque modo falsum, quia utrumque debebat scire.
Respondeo: Dicendum, quodsi loquatur de Christo quantum ad substantiam, quod non cognoscebat: intelligendum est: supple: ita certitudinaliter , ut cognovit post signum. Si quantum ad virtutem baptizandi, intelligendum, quod quintuplex est potestas baptizandi, scilicet auctoritatis, cooperationis, invocationis, excellentiae et ministerii.
Primam nulli dedit nec dare potuit, ultimam dedit, tres intermedias non dedit; sed potestatem excellente et invocationis dare potuit, sed noluit, ne unitas Ecclesiae rumperetur. De potestate cooperationis dicit Magister Sententiarum , quod dubitavit, sed tamen communiter tenetur, quod illam non potuit dare: et de illa non dubitavit, sed de tertia et quarta potuit dubitare.
72. Altera die iterum stabat etc. Supra posuit duo testimonia, hic sequitur tertium, quod perhibuit, ipso ante eum deambulant; et describitur testimonium cum fructu suo. Primo ergo notatur ipsa testificatio: secundo, discipulorum conversio:
tertio, conversorum susceptio; quarto, susceptorum fructificatio; quinto vero, fructificationis vel praedirationis acceptatio.
(Vers. 88.). Notatur ergo primo ipsa testificatio,
quae facta est in praesentia Domini et discipulorum Ioannis: ideo dicit: Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo, qui scilicet erant idonei ad audiendum de Christo testimonium, quia discipuli humiles, quia magistro adJtaerentes, quia etiam se amantes: unde discipuli erant, cum magistro erant, duo erant: sicut dicit Gregorius : " Caritas minus quam inter duos esse non potest"; unde Lucae decimo dicitur: " Misit eos binos ante faciem suam ".
73. (Vers. 36.). Et respiciens Iesum ambulantem dicit: Ecce, Agnus Dei: ad differentiam agni typici et paschalis. Ideo Agnum vocat, ut discipulos ad ipsum per mansuetudinem attrahat ;; Matthaei undecimo : "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Notandum est, quod Christus fuit vir in incarnatione, propter perfectionem sapientiae ;; Zachariae sexto : " Ecce, vir oriens nomen eius". Agnus in passione, propter mansuetudinem patientiae ;; Isaiae quinquagesimo tertio : " Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum ". Leo in resurrectione, propter fortitudinem potentiae ;; Apocalypsis quinto : " Ecce, vicit Leo de tribu Iuda " ;; et ibi dicitur, quod " occisus est Agnus ".
74. (Vers. 37.). Et audierunt eum. Tangitur hic secundum, scilicet discipulorum conversio ad augmentum testimonii ;; ideo dicit: Et audierunt eum duo discipuli loquentem, id est testificantem, et seculi sunt Iesum, sano consilio magistri utentes. Isti secuti sunt lucem, quia bona habebant opera: unde infra tertio : "Qui facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera eius ".
73. (Vers. 38.). Conversus autem. Tangitur hic tertium, scilicet discipulorum conversorum susceptio: unde Dominus ad eos convertitur et alloquitur. Ideo dicit: Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se. Conversus est ad conversos, secundum illud Zachariae primo : " Convertimini ad me et ego convertar ad vos". Sic conversus, dicit eis Quid quaeritis Non hoc dicit dubitando, sed eorum rectam intentionem per responsionem manifestando.
76. Qui dixerunt ei: Rabbi, quod dicitur interpretatum magister, ubi habitas? Interpositio est ibi et continuatur series litterae: Rabbi, ubi habitas? quasi dicant: te quaerimus, tuam doctrinam, tuam habitationem. Hanc quaestionem facit anima, quae directe quaerit Deum; Canticorum primo " Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie ". Et quia recta intentione sequuntur ideo admittuntur.
77. (Vers. 39.). Dicit eis: Venite et videte. Venerunt et viderunt, ubi maneret. Econtra ille qui non recta intentione quaerebat, repulsus est: Matthaei octavo dixit ei scriba: " Magister, sequar te, quocumque ieris. Dixit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet". Et quia frustra convertitur qui non permanet, ideo dicit: Et manserunt ibi die illo. Et ratio redditur: Erat autem hora quasi decima. In quo significatur dies gratiae, qui est novissimus, in quo permanendum: primae Ioannis secundo : "Nunc scimus, carissimi, quia novissima hora est". In hac novissima hora permanendum est cum Domino Iesu; Lucae vigesimo secundo: " Vos estis, qui permansistis mecum".
78. (Vers. 40.). Erat autem unus ex discipulis etc. Tangitur hic quartum, scilicet discipulorum fructificatio, quia statim, postquam conversi sunt, alios vocant, ut Andreas Petrum. Propterea dicit: Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant a Ioanne et secuti fuerant Iesum ;ideo hunc specialiter nominat, ut fructum suae praedicationis ostendat. Ideo subdit fructum.
79. (Vers. 41.). Invenit hic primum fratrem suum Simonem: quia studiose eum quaerebat, ut ad inventum thesaurum eum perduceret. Ideo dicit: Et dixit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus. Invenimus sicut boni mercatores margaritam, sicut boni cultores thesaurum
absconditum; Matthaei decimo tertio: " Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro " etc. 80. (Vers. 42.). Et adduxit eum ad Iesum; Apocalypsis ultimo : " Qui audit dicat: Veni: et qui sitit veniat". Intuitus autem eum Iesus. Tangitur hic . quintum, scilicet praedicationis discipulorum acceptatio, quia Dominus acceptat et vocationem sive praedicationem Andreae, suscipiendo Petram: propter quod nomen imponit tanquam suo discipulo. Ideo dicit: Intuitus autem eum, scilicet Petrum, Iesus, oculis scilicet benignitatis: de quo intuitu Genesis quadragesimo quarto : " Adducite fratrem vestrum ad me, et ponam super eum oculos meos",- dixit: Tu es Simon, filius Ioanna. Nomen eius dicit, ut aliud imponat: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus; Beda : " Sciendum, quod Syriaca lingua Cephas, Graeca et Latina Petrus, et in utraque lingua a petra derivatum est ". Ideo dicit ei Dominus Matthaei decimo sexto: " Tu es Petrus, et super hauc petram ", a qua scilicet tu nomen accepisti, hoc est super me, " aediflcabo Ecclesiam meam "; primae ad Corinthios decimo: " Petra autem erat Christus ". Tu vocaberis Petrus, id est, a firma petra Christo, quem ardenter amabis, nomen accipies .