Tertia manifestatio, quae facta est Samaritanis.
1. Ut ergo cognovit Iesus etc. Manifestavit se Dominus supra discipulis et Iudaeis: in hac parte manifestat se Samaritanis, et hoc praedicando et annuntiando eis verbum salutis. Et habet pars ista duas partes. In prima notatur praedicandi opportunitas: in secunda, praedicationis forma, ibi : Venit mulier de Samaria, ubi Dominus Samaritanae incipit praedicare.
Opportunitas autem erat ex parte loci, et haec quidem fuit duplex, scilicet ad transeundum et ad quiescendum.
2. (Vers. 1.). Tangitur ergo primo opportunitas loci ad transeundum. Cum enim vellet ire a Iudaea in Galilaeam, necesse habebat transire per Samariam. Propterea dicit: Ut ergo cognovit Iesus, quia audierant Pharisaei. Audierant, inquam, a discipulis Ioannis, qui tanquam invidi et detractores referebant: supra tertio: " Dixerunt: Omnes vadunt ad illum ": audierant, inquam, quod Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes. Et ex hoc manifestum erat eis, quod ipse erat maior et celebrior Ioanne , et iam eis manifestatus. Hoc audierunt, quia sic relatum fuerat.
3. (Vers. 2.). Quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius, ne provocarentur ad invidiam.
4. (Vers. 3.). Reliquit Iudaeam e abiit iterum in Galilaeam: quia semel abierat, supra primo . Chrysostomus: " Recessit Dominus non timoris gratia, sed abscondens eorum livorem atque invidiam ": unde infra septimo: "Ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ire, quia quaerebant eum Iudaei interficere ". Sic facta praedicatione Iudaeis, ostendit se opportunitas praedicandi Samaritanis: unde dicit:
5. (Vers. 4.). Oportebat autem, eum transire per mediam Samariam. Et sic aderat loci opportunitas ad transeundum: Lucae decimo septimo: " Dum iret Iesus in Ierusalem, transibat per mediam Samariam ". Sicut transibat, sic redire oportebat.
6. (Vers. 8.). Venit ergo. Tangitur hic opportunitas loci ad quiescendum, quia lassus erat, et locus amoenus se offerebat; unde locum describit a civitate, cum dicit: Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar: Sichar in lingua Chaldaica, Sichem in Hebraea . Haec est civitas, ubi Simeon et Levi occiderunt viros in ultionem stupri sororis, Genesis trigesimo quarto . Et haec civitas erat, supple: juxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph, filio suo: Genesis quadragesimo octavo: "Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo". Et hic locus opportunus erat ad quiescendum, quia amoenus. Propterea dicit:
7. (Vers. 6.). Erat autem ibi fons Iacob, id est, quem Iacob invenerat, secundum quod dicitur infra eodem . Et Christus indigebat quiete: ideo dicit: Iesus, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem: quia locus frigidus erat, et calor iam erat. Ideo subdit: Hora autem erat quasi sexta: et ideo fatigatus erat longo itinere, es ieiunio et calore. Unde ipse Dominus dicit in Psalmo: " Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus ".
8. Allegorice. Iesus, relicta Iudaea, transit per mediam Samariam in Gulilaeam: quia, Iudaeis excaecatis, Christus migravit ad Patrem: Galilaea enim transmigratio interpretatur ;ad Romanos undecimo: Caecitas contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret: et Actuum decimo tertio: Dixerunt Paulus et Barnabas Iudaeis: Vobis oportebat primum loqui verbum: sed quoniam repulistis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae: ecce, convertimur ad gentes.
Iesus, fatigatus ex itinere, sedet hora sexta: quia Filius Dei carnem nostram cum poenali talibus assumsit sexta aetate, sicut dicit Augustinus Ieremiae decimo quarto: Quare sicut colonus futurus es in tetra et sicut viator declinans ad manendum?
Super puteum aquae sedet; quia super fluenta gratiae requiescit, ut effundat in se credentibus: infra septimo : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
9. Notandum, quod Christus dicitur sedere supra fontem: quia ipse est, in quo requiescit fons omnis gratiae: unde recte per fontem illum intelligitur: Genesis secundo : Fons ascendebat de terra et irrigabat universam superficiem terrae. Iste est Christus, a quo procedit quadruplex flumen sive aqua, scilicet aqua munditiae. De hac aqua Ezechiel trigesimo sexto : Effundam super vos aquam mundam etc.: et sic Christus dicitur fons munditiae: iste est baptismus: Zachariae decimo tertio: Erit fons patens domui David et habitatoribus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae. Baptismus enim mundat peccatorem et menstruatam, quia delet peccatum originale et actuale.
Aqua sapientiae: Ecclesiastici decimo quinto : Aqua sapientiae salutaris potavit illum: et haec est sacra doctrina. Et sic Christus dicitur fons sapientiae Ecclesiastici primo: Fons sapientiae, verbum Dei in excelsis. Iste irrigat corda doctorum: Proverbiorum quinto: Deriventur fontes tui foras etc.
Aqua gratiae: de qua infra septimo : Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Et sic dicitur Christus fons gratiae: infra eodem: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam: haec est gratia, Ieremiae secundo.
Aqua vitae, de qua infra eodem : Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Et sic dicitur Christus fons vitae: Psalmus: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen: et Apocalypsis septimo: Agnus deducet eos ad vitae fontes aquarum.
Omnes aquae istorum fontium procedunt a Christo: unde Isaiae duodecimo : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: sed non procedunt nisi in humiles et valles: Psalmus: Qui emittis fontes in convallibus, id est in humilibus.
10. Nota, quod diabolus sedet super fontem L immimditiae, de quo Levitici vigesimo : Qui coiel rjt cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. Mulier menstrua et immunda est caro nostra; cum jlla coit qui eius desideriis satisfacit.
Imitationis perversae: Proverbiorum vigesimo quinto : Fons turbatus pede et vena corrupta, iustus cadens coram impio. Impius enim, dum considerat in insto mala et bona, relinquens bona, imitatur mala. - Curiositatis vanae: Ecclesiastici vigesimo sexto dicitur de anima curiosa: Sicut viator sitiens ad omnem fontem os aperiet et ex omni aqua bibet: quia curiosi totum volunt scire et de omni sapientia tentare.
Damnationis aeternae: Apocalypsis octavo : Stella magna ardens cecidit in fontes aquarum, et nomen stellas dicitur absinthium: quia diabolus de caelo empyreo incidit in summam calamitatem paenarum, ad quas trahit omnes suos potatores.