11. Quaest. I. Ad intelligentiam litterae primo quaeritur de hoc quod dicit: Ut cognovit Jesus.
Aut hoc dicit secundum divinitatem, aut secundum humanitatem: quocumque modo hoc dicat, videtur falsum, quia Christus omnia scivit a nativitate: ergo post nihil cognoscere incepit.
Respondetur ad hoc, quod sicut Christus dicitur ignorare, quia non facit nos scire, sicut de die indicii ;sic dicitur aliquid primo cognoscere, quia cognoscere se primo ostendit. Unde hoc prius novit, sed tamen tunc primo ostendit.
Vel respondendum, quod Christus prius sciebat praescientia, sed postmodum scivit relatione: et hoc non erat inconveniens secundum humanam naturam .
12. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Dominus reliquit Iudaeam propter Pharisaeos iam cognoscentes. - Videtur, quod timuerit et quod fugerit.
Ad hoc respondet Chrysostomus , quod non timore, sed propter scandalum eorum vitandum et zelum invidiae.
Sed tunc obiicitur: i. Quia "veritas doctrina non est dimittenda propter scandalum "; unde non dimisit eis dicere veritatem propter scandalum, in multis locis, ut Matthaei decimo quinto: quare nunc propter scandalum dimittit?
2. Item, si propter invidiam: quaero: quan magis invidebant Christo quam Ioanni, cum Ioannes similiter baptizaret?
Respondeo: Dicendum, quod triplici ex causa reliquit ludaeam, scilicet propter scandalum vitandum, propter fructum augendum et propter exemplum dandum. Propter scandalum, ne Iudaei efficerentur per zeli accensionem peiores: sed haec non fuit tota causa, immo etiam propter fructum, quis ibi parum profecisset et alibi multum profecit: et tunc relinquenda est praedicatio propter scandalum, quando alibi plus fructificat potest. Propter exemplum etiam dimisit, sicut dicit Augustinus , ut ostendat nobis, esse licitum persequentium furorem declinare.
2. Quod quaerit: quare magis persequebantur Christum quam Ioannem ? responsio est, quia Ioannes non baptizabat in nomine suo, sed in nomine Christi venturi, Christus vero in nomine suo: unde docebat et baptizabat sicut potestatem habens . Quoniam igitur Pharisaei invidi nullum volebant habere superiorem, ideo magis invidebant.
13. Quaest. III. Item quaerit Augustinus : Quomodo dicit Evangelista: Fons Iacob, cum infra dicatur puteus ?
Respondet Augustinus , quod " omnis puteus est fons, sed non convertitur. Ubi enim emanat aqua de terra in snperScie, est tantum fons: ubi in profundo , et fons et puteus dicitur ".
14. Venit mulier de Samaria. Determinata opportunitate praedicandi , determinatur hic manifestatio facta per predicationem. Et quia manifestatio haec primo facta est specialiter, secundo vero communiter: ideo primo agitur de praedicatione facta mulieri: secundo, de praedicatione facta Samaritanis, ibi : Reliquit ergo mulier hydriam suam etc.
Et quia non est efficax praedicatio fidei nisi cum consensu liberi arbitrii: et liberum arbitrium non consentit, nisi excitetur a Deo : ideo Dominus primo mulierem excitat: secundo, excitatae et consentienti veritatem fidei annuntiat, ibi : Dicti ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam etc. Excitet igitur Dominus mulierem hoc ordine, scilicet primo petendo obsequium: secundo, promittendo vel offerendo beneficium: tertio, explicando beneficium oblatum.
18. (Vers. 7.). Primo excitat postulatio obsequium potus, quem mulier ministrare poterat, quia aquam haurire venerat Propterea dicit: Venit mulier de Satnaria haurire aquam: et ita potum dare poterat, et Christus indigebat et ideo petebat. Ideo sequitur: Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. Indigebat quidem potu, quia non erat qui ministraret: unde dicit:
16. (Vers. 8.). Discipuli autem eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. Bene dicit emerent, non gratis quaererent, quia non fuisset ibi qui daret: unde dicitur Lucae nono: "Intraverunt discipuli in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi: et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis in Ierusalem ".
17. (Vers. 9.). Dicit ergo ei mulier. Hic secundo excitat eam promittendo vel offerendo beneficium: quia mulier considerans, ipsum esse Iudaeum, noluit impendere obsequium, sed magis quaestionem ingerit. Propterea ait: Dicit ergo ei mulier illa Samaritana, a qua scilicet potum petiverat: Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? "Ipsum esse Iudaeum ex habitu cognovit", ut Glossa dicit. Et rationem hujus quaestionis subiungit Evangelista: Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis, ipsos immundos reputantes, quia gentiles erant: unde Genesis quadragesimo tertio : (Illicitum est Aegyptiis comedere eum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium". Quia ergo mulier non fuerat mota ad obsequium faciendum, allicit eam Dominus promittendo beneficium: propter quod dicit:
18. (Vers. 10.). Respondit Iesus et dixit ei: Si scires donum Dei. Donum Dei est Spiritus sanctus, de quo Actuum secundo : "Paenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum, et accipietis donum sancti Spiritus". Spiritus sanctus dicitur donum, quia non debet vendi: Actuum octavo: " Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.. Si hoc, inquam,
cognosceres, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere, quoniam scilicet ipse dator sancti Spiritusnon fecisses quaestionem, sed doni postulationem. Ideo dicit: Tu forsitan petisses ab eo: forsitan non est nota dubitationis, sed libertatis arbitrii ;et ille petitioni tuae satisfecisset. Ideo dicit: Et ille dedisset tibi aquam vivam: tibi, petenti, dedisset;- Matthaei septimo : "Omnis, qui petit, accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur". Aquam vivam vocat gratiam fidei, quae vivere facit: Habacuc secundo: (Iustus meus ex fide vivit".
19. (Vers. 11.). Dicit ei mulier. Tangitur hic tertium, scilicet explicatio doni vel beneficii oblati. Mulier enim carnaliter de dono temporali intelligebat: et propterea dubitabat et explicari petebat. Propter hoc ait: Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: et. ideo nos potes dare de aqua putei huius,- sed etiam aliunde quomodo habere potes? Unde sequitur: Unde ergo habes aquam vivam? ista scilicet nobiliorem.
20. (Vers. 12.). Nunquid tu maior es patre nostro Iacob? Simile infra octavo : "Nunquid tu maior patre nostro Abraham "? Qui dedit nobis puteum: ideo dedit, quia invenit. De hoc puteo Genesis vigesimo nono: " Profectus est Iacob, venit in terram orientalem et vidit ibi puteum, cuius os grandi lapide claudebatur ". Nec tantum aliis dedit, sed etiam ad proprium usum habuit, quasi meliorem non habens. Ideo dicit: Et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius. Habetur Genesis vigesimo nono , quod Iacob ibi adaquavit pecora. Mulier ergo, carnaliter intelligens et Domini potentiam nesciens, non alliciebatur. Ideo explicat Christus donum: ideo dicit:
21. (Vers. 13.). Respondit Iesus et dixit ei: Omnis, qui biberit ex aqua hac, scilicet visibili et materiali, sitiet iterum: et ideo non est magnum hanc dare, nec ego hanc promitto. Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: infra sexto : "Qui credit in me non sitiet in aeternum ". Et ratio subditur, quare non sitiet:
22. (Vers. 14.). Sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam: salientis, quia illuc salire facit, ubi est fons indeficiens: Psalmus : " Apud te est fons vitae" etc: fons etiam perfecte reficiens: unde in Psalmo: "Inebriabontur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos". Ad hanc aquam invitat Dominus Isaiae quinquagesimo quinto: " Omnes sitientes, venite ad aquas: et qui non habet argentum" etc. - Sic igitur mulierem excitavit petendo obsequium, offerendo beneficium, explicando donum oblatum.