84. Quaest. I. Quaeritur de hoc quod dicit, quod propheta in patria sua honorem non habet.
Contra hoc: 1. Quia homo non honoratur, nisi ubi cognoscitur: ergo si cognoscitur inter compatriotas, non inter alienigenas: videtur, quod magis honoretur in patria sua quam in aliena.
2. Item videmus, quod David propheta in patria sua regni honorem habuit.
Item videtur, quod Christus habuerit honorem. Dicitur enim in littera , quod exceperunt eum Galilaei: ergo honoraverunt.
Respondeo: Dicendum, quod propter duplicem rationem non honoratur propheta in patria sua: tum ratione generationis carnalis, tum ratione conversationis familiaris. Ratione generationis: quando enim habet patrem et matrem ignobiles et viles et pauperes, sicut Christus credebatur habere, ratione horum despicitur . Ratione conversationis familiaris, quia familiaritas parit contemptum: ideo, cum parentes Christi pauperes nossent et eius educationem, nihil divinum in eo esse credebant.
1. Quod ergo obiicit, quod notitia facit hominem honorari; dicendam, quod notitia virtutis adiuvat, sed notitia originis et infirmitatis impedit.
3. Quod obiicit de David et aliis prophetis, respondendum, quod "a raro contingentibus non debet ratio pronuntiari ". Et quia hoc raro contingit, ideo etc. - Quod obiicitur, quod exceperunt: respondet Augustinus , quod exceperunt exterius corporaliter, sed non interius per fidem: et hunc honorem Dominus non requirit. Non enim facit Dominus vim de festo brachiali, sed de mente fideli.
85. Quaest. II. Item quaerit Gregorius de isto regulo, utrum crederet, an non ?
Quod non, videtur:
Quia Dominus increpat eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
2. Hoc ipsum arguitur per litteram : quia petebat, quod descenderet, quasi nisi in praesentia sanare non posset.
Sed contra hoc est: si non credidit, quomodo salutem filii postulavit a Domino?
Respondeo: Dicendum, quod credidit, sed semiplene: credidit, in Christo esse virtutem ad salvandum filium: sed non credidit, in eo esse Divinitatem, per quam posset ubique. Unde fides fuit, cum petiit salutem: sed defectus fidei, cum requirebat praesentiam corporalem .
86. Quaest. III. Item quaerit dictus Gregorius : unde est, quod Dominus ad servum centurionis ire se obtulit, ad filium reguli, cum rogaretur, ire recusavit?
Respondeo: Dicendum, quod hoc fuit ad aedificationem fidei et morum: fidei, quia, dum se obtulit centurioni, ipsius fidei devotionem nobis manifestavit: dum retraxit se a filio reguli, curando eum in absentia, ad Divinitatis fidem invitavit. Ad aedificationem vero morum, ut nostram superbiam constringeret, qui magnos veneramur et parvos despicimus, Dominus se obtulit ire ad centurionis servum, et recusavit ire ad reguli filium .