17. De s. Augustino Cantnariensi.
22. In Translatione s. Barnardi.
23. In Translatione s. Benedicti.
31. De ss. Cantio, Cantiano, CantioniJla.
38. In Translatione s. Dionysii.
48. De ss. Epiphanio et Isidoro.
63. De ss. Hermelando et Baldo.
75. In Translatione s. Ludovici.
76. In Translatione s. Mariae Magdalenae.
78. In Dccollatione s. Johannis B.
82. In Translatione ss. Patricii, Cornmbae et Brigidae.
In 1. Vesperis.
a
Super Psalmos.
A. Festa piae Brigidae
devote praevenientes
Christum laudemus
solemni voce canentes.
R. Fulget dies hodierna,
Quam venustat lux Hiberna
Cujus lampas et lucerna
Sede micat in superna.
V. In Brigidae festo,
pia concio, pervigil esto.
Ad Magnificat.
A. Jucundetur prole laeta
Virgo Sion filia,
Quam cum rosis rubicundis
Mire vernant lilia,
Quibus juncta jam centenos
Fructus metit Brigida,
Quae fallaces mundi nexus
Mente sprevit rigida.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Votum, multimodas
et pari pectoris odas
Auctori vitae,
fratres, jubilare venite.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Coeli jure modulantur
Brigidae magnalia,
Cujus artus puerili
dum reguntur fascia,
Quod sit princeps regionis,
diva prodit gratia.
2. Vir a sponso commonetur,
Ut ancilla venumdetur,
Ejus prole nam veretur,
Haeres suus ut gravetur.
3. Dum vomit ista cibos
magici, signatur ei bos,
Qua sustentatur,
vomica nec abinde gravatur.
Responsoria.
1. Celebremus concinentes
Brigidae magnalia,
Quae illustri Hibernoruin
exorta prosapia
Christo suae juventutis
dicavit primordia.
V. Prudentum metas
puerilis transvolat aetas.
2. Hanc ut regi pater vendat,
curru vehit proprio,
Quae miserta paupertatis
patrem privat gladio,
Quem offensum rex admirans
ense pacat alio.
V. Sic ne mercetur,
manus ejus larga meretur.
3. Fracto scypho septiformi
vir necandus rapitur,
Pro quo regem praesul orat
et repulsam patitur,
Sed collectis hinc fragmentis
Brigida consulitur,
Qua signante reformatur
vas et miser solvitur.
V. Sic dum compescit
regem, famosa nitescit.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Pia virgo Brith recepta
Brigida hospitio
Ejus pedes aqua lavit
pietatis studio,
Quo aegrotans virgo sana
redditur obsequio.
2. Dum cibatur haec, spectatur
super mensam Satanas,
Contestatur hic et fatur
virginis insidias,
Quae sanatur et sacratur
Deo reddens gratias.
3. Dumque fovet haec misellas
balnei obsequio,
Aegrotantes hoc bis bini
sanantur officio,
Caeca videt, lepra cedit,
obsessa daemonio
Liberatur, haec curatur
morbo paralytico.
Responsoria.
1. Consecrata virgo parit,
et Bron pater dicitur,
Negat insons, mater instat,
Brigida consulitur,
Consignatur ore rea
tumens nec convincitur,
Sed parentem puer jussus
pandit et cognoscitur,
V. Praesul lactentis
datur insons ore loquentis.
2. Haec impensas, quas pararat
Christi natalitio,
Has egenis erogavit
ex affectu solito,
Sed plebeus reparavit
quaeque sumptu regio,
Quod rex stupens haec dicavit
virginis obsequio.
V. Liber signatur,
plebeus dum famulatur.
3. Hujus equis captis fures
plena petunt horrea,
Quos laborant onustaae
multa frugum copia
Et, dum sperant repedare
Brigidae tuguria
Intrant [atque] subscruetantur
et fatentur singula.
V. Hi dum solvuntur,
fruges Brigidae tribuuntur.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Dumque turbae verbum vitae
sereret Patritius,
Taetro die nubes clara
lapsa patet coelitus,
Cujus causam jussa pandit
Brigida quantocius,
Dicens, bustum hoc signari
praesulis divinitas.
2. Aqua plenum vas signatum
lapsum non conteritur,
Res stupenda, sed nec aquae
stillula dilabitur,
Ast servata sacramentis
divinis infunditur,
Et perfusus quisque aeger
hac saluti redditur.
3. Vir insanus dum devotae
occursaret virgini,
Jussis parens mox prorumpit
in haec verba Domini:
Ama Deum, et amabunt
te reges et populi,
Et te Christum venerantem
contremiscent singuli.
Rcsponsoria.
1. Haec vix virgo vigilando
moram noctis impetrat,
Quem deluso sub lictore
pernox prece liberat,
Nam dum lictor ferit, vinctus
Brigidam vociferat,
Et mox liber et illaesus
eam versus properat.
V. Solvitur ecce reus,
compungitur et basileus.
2. Rex hanc multis ditans donis
benedici meruit,
Quem conligens hostis ense
fugam clam arripuit,
Flent ministri, quos confortans
rex sanus apparuit,
Sicque dextra consignantis
rege salvo claruit.
V. Haec velut hortatur,
rex hosti pacificatur.
3. Praesul Hercus et haec virgo
Hercae montem adeunt,
Atque lassati ministri
arent et esuriunt,
Quos, ut virgo docet, quidam
cibi mox reficiunt
Et effossa terra fontis
aquas jussi hauriunt,
V. Ut jubet haec, undas
dat tellus jussa profundas.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Laudum vota, plebs devota,
Brigidae conjuhila,
Et sonoris odis oris
Vox transcendat nubila.
2. Haec leprosis ulcerosis,
Ut se lavent, imperat,
Et haec unda carne munda
Obsequentes liberat
Et sanatum haec elatum
Lepra recte ulcerat.
3. Hospites deliciari
coquam virgo praecipit,
Quae nihil, quo obsonentur,
in coquina reperit,
Sed hanc jussa scopis mundat
et orare incipit,
In qua cibos hora sexta
Dei dono suscipit.
4. Ad se turbae properanti
Nocte silvis et erranti
Hujus prece lampas luxit
Et ad aedes hanc perduxit
Et, ut ipsa prophetavit,
Horum pedes aqua lavit.
5. Haec affectu pietatis
patrem suum visitat,
Hujus aedes comburendas
prima nocte praedicat,
Et vix suis hinc eductis
furens hostis advolat,
Tecta cremat, ast sic virgo
se suosque liberat.
Ad Benedictus.
A. Redemptori Israelis
Benedicat plebs fidelis,
Cui soli virgo nupsit,
Cujus nobis dies luxit,
Quae soluta carnis mole
Jam virtutum in decore
Sponsum suum contemplatur
Et contemplans jucundatur.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Plebs in festo Brigidae
Dominum magnificet
Et exsultans spiritu
modulos amplificet,
Qui effectos humiles
nos sibi gratificet
Ac istius precibus
in coelis glorificet.