Secundo, Filius Dei se ostendit lucem et direotorem miraculo potentiae.
1. Et praeteriens Iesus vidit hominem caecum a nativitate. Manifestavit Dominus in duobus praecedentibns capitulis se directorem verbo sapientiae, hic ostendit istud idem miraculo potentiae. Illuminando enim corporaliter significat, se illuminare spiritualiter, et hoc quidem facit in praesenti capitulo. Dividitur autem praesens capitulum in tres partes. Primo enim insinuatur mirabilis caeci illuminatio: secundo, Pharisaeorum disceptatio sive calumniatio, ibi : Et dixerunt ei: Ubi est ille etc: tertio, occasione illius disceptationis spiritualis caeci illuminatio, ibi: Audivit autem Iesus etc.
In parte prima insinuatur mirabilis caeci illuminatio.
In prima igitur parte duo describuntur: primo mirabilis caeci illuminatio: secundo vero, ipsius publicatio, ibi : Itaque vicini etc.
Illuminationis igitur miraculum describit hoc ordine. Primo notatur divinae bonitatis miseratio, secundo, divinae sapientiae dispensatio: tertio, divinae potentiae mirabilis operatio.
(Vers. 1.). Divinae benignitatis miseratio tangitur in hoc, quod Dominus oculo misericordiae respexit caecum; unde dicit: Praeteriens Iesus vidit
hominem caecum a nativitate: vidit, inquam, oculo misericordiae, secundum illud Threnorum primo " Vide, Domine, quoniam tribulor ". Vel: vidit, "studiose respexit, ut discipulis sensum inspiciendi tribueret ", ut dicit Chrysostomus ;et propter hoc interrogaverunt discipuli.
2. (Vers. 2.). Et interrogaverunt eum discipuli eius. Tangitur hic secundum, scilicet divinae sapientiae dispensatio, quam volentes discipuli scire, interrogaverunt eum: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut caecus nasceretur? Supponentes, quod divina sapientia non infligit poenam sine culpa, quaerunt, in quo fuerit culpa. Hoc quidem didicerant ex curatione paralytici, cui dictum fuit supra quinto : " Ecce, sanus factus es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat". Sciebant, scriptum esse Exodi vigesimo: " Ego sum Deus fortis, zelotes, vindicans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem ". Et quia bene intendebant, sed male quaerebant: Dominus in responsione sua destruit quaestionem, cum dicit:
3. (Vers. 3.). Respondit Iesus: Neque hic peccavit neque parentes eius ;et tamen satisfacit quaerentibus: Sed ut manifestentur opera Dei in illo: ideo scilicet caecus natus est. Opera Dei manifestantur, quando Deus in suis operibus manifestatur. Haec sunt opera miraculosa: supra secundo : " Manifestavit gloriam suam "; Ecclesiastae tertio: "Didici,
quod opera, quae fecit Deus, perseverant in aeternum " etc. Ideo ad manifestationem caecas natus est, auia se offert opportunitas manifestandi; unde dicit:
4. (Vers. 4.). Me oportet operari opera eius qui misit me. Haec sunt opera miraculosa, quae Patri attribuit, quia sibi appropriatur potentia: infra decimo quarto : " Pater in me manens, ipse facit opera supra quinto: " Opera, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me ". Opportunitas faciendi haec opera durat, donec dies est; veniet nox, quando nemo potest operari: tunc enim cessat opportunitas: Apocalypsis decimo quarto: " Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos"; et Ecclesiastae nono: " Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas ". Quis sit autem iste dies, hic explicat: unde dicit :
5. (Vers. 5.). Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Sicut igitur dies non est aliud quam praesenlia lucis in terra, sic dies iste non est aliud quam praesentia Christi in mundo: Malachiae ultimo : " Orietur vobis timentibus Deum sol iustitiae). Ideo Dominus dicit infra duodecimo: (Ambulate, dum lucem habetis, ut tenebrae vos non comprehendant ".
6. (Vers. 6.). Haec cum dixisset. Tangitur hic tertium, scilicet divinae virtutis mirabilis operatio in hoc, quod sputo et luto opaco lumen reddit solo imperio. Ideo dicit: Haec cum dixisset, scilicet quae praedicta sunt; exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius: fecit quasi collyrium ad sanandum oculos; Apocalypsis tertio : "Collyrio inunge oculos tuos, ut videas ".
7. (Vers. 7.). Et dixit ei: Vade et lava in natatoria Siloe. " Siloe est fons ad radicem montis Sion, qui non iugibus aquis, sed in certis horis ebullit per concava terrarum ". Et quia hoc non sine mysterio praeceptum est, subdit Evangelista nominis interpretationem dicens: Quod interpretatur Missus. Chrysostomus : " Ut discas, quoniam illic virtus mittentis operatur ". Et virtus exprimitur in effectu: unde subdit: Et abiitet lavit et venit videns: in quo notatur effectus virtutis et obedientia caeci. Unde Chrysostomus: " Vide caeci mentem ad omnia obedientem: non enim in aliquo angustiatur quaerens, vel scandalizatur dicens: Quid opus est luto, cuius gratia inunxisti, cuius gratia lavari praecepisti? Sed nihil horum reputavit, sed ad omnia suasus obedivit".
8. Secundum allegoriam: saliva sive sputum, quod ex ore procedit, quod etiam salsum est, significat Dei sapientiam, de qua Ecclesiastici vigesimo quarto : Ego ex ore Altissimi prodii primogenita etc.
Terra, caro Virginis: Psalmus : Terra nostra dabit fructum suum.
Saliva terrae coniungitur, quando Dei Filius ex Virgine nascitur, et fit lutum, cum Verbum caro factum est, et hoc ad nostram reformationem, secundum Augustinum . " Sicut Deus hominem de limo terrae formavit, ita per idem genus luti humanum genus reparavit ".
Hoc luto inunguntur oculi nostri, dum in Christum credentes illuminantur unctione sancti Spiritus, de qua primae Ioannis secundo : Unctio docebit vos de omnibus.
Et lavamur in aquis Siloe, id est sacrae Scripturae, quae eum silentio fluunt, quia non strepitu verborum mundanae philosopbiae fucantur vel colorantur, et in humilibus requiescunt et de montibus descendunt; Isaiae octavo : Aquas Siloe, quae fluunt cum silentio.
9. Secundum moralitatem: spuere est peccati foeditatem extra nuntiare, ne forte putrescat ; Psalmus : Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae; et Proverbiorum vigesimo octavo: Qui abscondit scelera sua non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur. Luto oculos inungere est peccata frequenter considerare; Ieremiae trigesimo primo : Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines; Isaiae trigesimo octavo: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Lavari, per lacrymas: Psalmus : Lavaou per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo; et Isaiae primo: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse.
10. Itaque vicini etc. Posita est et descripta mirabilis illuminatio, describitur hic ipsius manifestatio, et hoc ordine: primo inducitur dubitatio: secundo, dubitantium certificatio: tertio, mirabilis illuminationis expressio.
(Vers. 8.). Inducitur ergo primo dubitatio vicinerum, qui ex admiratione immutationis visus non cognoscere se dubitant illuminatum: propterea dicit: Itaque vicini et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, sicut caeci mendicare solent, Tales personas miseras et contemptibiles et pauperes maxime Dominus benignus et humilis curabat: unde de consimili Lucae decimo octavo : Caecus quidam sedebat secus viam mendicans "; " stans autem Iesus " dicitur ibi quod illuminavit illum. Illi igitur, qui solebant eum videre, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? Dubitando hoc dicebant et in hac dubitatione dissentiebant: unde dicit: Alii dicebant: Quia hic est, considerantes corporis figuram.
11. (Vers. 9.). Alii autem dicebant: Nequaquam, sed similis est ei: considerantes visus immutationem, credunt alium, sed similem.
Ille autemdicebat. Tangitur hic secundum, scilicet dubitationis certificatio, quae fit per caecum qui se ipsum certitudinaliter cognoscebat: unde dicit: Ille autem dicebat: Quia ego sum, scilicet ille qui caecus mendicabat. Augustinus : " Vox grata ne damnaretur ingratus". Non erubescebat caecus confiteri, se fuisse caecum, ad gloriam Dei; unde Ecclesiastici quarto : " Est confusio adducens mortem" quae scilicet minuit gloriam Dei propter nostram; " et est confusio adducens gloriam et gratiam" et quae minuit nostram gloriam et manifestet ignominiam ad divinam gloriam manifestandam.
12. (Vers. 10.). Dicebant ergo ei. Tangitur hic tertium, scilicet mirabilis illuminationis expressio et hoc ad inquisitionem dubitantium: unde dicit: Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui ? ex quo tu es ille qui caecus erat. Et insinuat eis auctorem et modum.
13. (Vers. 11.). Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, quia nondum credebat Deum, lutum fecit et linivit oculos meos: ecce, operatio: et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe et lava: ecce, eius praeceptio; et abii et lavi et vidi ; ecce, praecepti adimpletio et per illam illuminatio. Implendo enim mandatum Christi illuminatur homo, quia, sicut dicitur Proverbiorum sexto , " mandatum lucerna est, et lex lux", quae observata illuminat: Psalmus: " Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos ".