17. De s. Augustino Cantnariensi.
22. In Translatione s. Barnardi.
23. In Translatione s. Benedicti.
31. De ss. Cantio, Cantiano, CantioniJla.
38. In Translatione s. Dionysii.
48. De ss. Epiphanio et Isidoro.
63. De ss. Hermelando et Baldo.
75. In Translatione s. Ludovici.
76. In Translatione s. Mariae Magdalenae.
78. In Dccollatione s. Johannis B.
82. In Translatione ss. Patricii, Cornmbae et Brigidae.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Sancte Goar, Domini
confessor et alme sacerdos,
Propitius nobis
tu peccatoribus adsis.
Super Magnificat.
A. Adsunt haec nobis
venerandi festa Goaris,
Qui spernens patriam
coelorum possidet aulam,
Ejus apud Dominum
precibus relevemur in aevum.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Eja, Christicolae,
Domino jubilando venite,
Qui confessorem
vexit super astra Goarem.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Nobilis hic Domini,
confessor in ordine cleri,
Moribus egregiis
decus auxit nobilitatis.
2. Omnia devotus
Domini praecepta secutus
Presbyter efficitur,
quia cunctis dignus habetur.
3. Contemptor patriae
mercedis amore supernae
Iste Dei famulus
petit exsilium venerandus.
Responsoria.
1. Laude Deo digna
celebremus mente benigna
Haec confessoris
solemnia sacra Goaris,
Ut mereamur eum
semper habere patronum,
V. Hunc prece subnixa
deposcit concio nostra.
2. Hic Domini servus
generoso sanguine natus
Terrenas auras
et divitias perituras
Deserit, ut regnum
mereatur adire supernum,
V. Blanditias vitae
fugiens et noxia quaeque.
3. Vir Domini sanctus,
divino munere plenus,
Culturas veterum
coepit damnare deorum,
Hanc firmando fidem,
quod sit Deus unus et idem.
V. Omnia, quae docuit,
dictis factisque probavit.
In 2. Nocturno.
Antiplionae.
1. Vir Domini cellam
Rheni construxit ad undam,
In qua devotum
solvit Christo famulatum.
2. Pervigil orando,
jejunia castus amando
Creditur angelicam
vir sanctus ducere vitam.
3. Inter virtutes,
quas exercere solebat,
Laetus amore Dei
peregrinos suscipiebat.
Responsoria.
1. Veri Christicolae
virtutes non latuere,
Namque suo Dominus
est in sermone locutus,
Moenia praecelsi
montis non posse recondi,
V. Sic evangelica
protestantur documenta.
2. Christus de tenebris
lumen perduxit honoris,
Dum sancti meritum
signis fecit manifestum,
Claudos curando,
caecis visum reparando ;
V. Hic etenim cunctis
est clara lucerna decoris.
3. Serpens antiquus
tentator et hostis iniquus,
Invidia doctus,
fraudis zelo stimulatus,
Non patitur sanctum
Domini transire quietum,
V. Infestando pium
per inania verba malorum.
In 3. Nocturno.
Autiphonao.
1. Veram justitiam
sectando noluit illam
Laudibus Immanis
extolli, ne sit inanis.
2. Hic quia mundanas
laudes spernit quasi vanas,
Lumine coelesti
fruitur cum laude perenni.
3. Dignus laude fuit
tali, qui sponte reliquit
Nomine pro Domini
praesentis gaudia saecli.
Responsoria.
1. Sanctum perversus,
justum blasphemat iniquus,
Mansuetum tumidus,
odit mitem furibundus,
Nam fit pravorum
contritio vita bonorum,
V. Despiciunt humilem
versuti simplicitatem.
2. Vir Domini rite
dibpensans semina vitae
Dogmate de caelis,
prudens servusque fidelis
Verba malignantum
spernebat et insidiantum
V. Distribuendo Dei
verbum sermone fideli.
3. Simplicitatis opus
contestans coelica virtus
Falsiloquos testes
devicit et insidiantes;
Dum quasi provectus
infans loquitur triduanus,
V. Justus honoratur,
confunditur insidiator.
In Laudibus.
Autiphcmae.
1. Laudibus est digna
justorum lux hodierna,
Qua sanctum Domini
suscepit regia coeli,
2. Hic sibi commissum
studuit cumulare talentum
Hoc referens Domino
coeli cum foenore bino.
3. Rebus in exiguis
quoniam fuit iste fidelis,
Ingreditur Domini
praecepto gaudia caeli.
4. Omnis factura
Dominum per saecula cuncta
Laudet, glorificet,
benedicat, semper adoret.
5. Cum sanctis Domini
nos psallimus omnipotenti
Festa sacerdotis
sancti venerando Goaris.
Ad Benedictus.
A. Pastor summe, Deus,
nos respice propitiatus
Pro confessoris
sancti virtute Goaris
Et nos custodi,
nos pace tuere perenni.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Exsultet omnis spiritus
In laude Christi coelitus,
Qui superbos dum prostravit
Et mansuetos exaltavit,
Recordatus est gratiae
Reformando nos gloriae.