12. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicitur in littera, quod Lazarus erat de castello Mariae et Marthae, sororum eius. Cum enim caput mulieris sit vir , potius debet dici econtra: Martha et Maria de castello Lazari.
Dicendum ad hoc, quod non sine causa introducuntur hic Maria et Martha ut principales, quia etsi mulieres essent sexu, tamen firmitate animi et virtute Lazarum excedebant: quia etiam merito fidei ipsarum, sicut infra patebit, est Lazarus suscitatos. Unde attendendum, quod Evangelista duo dicit: de castello Mariae et Marthae, ut eas sibi praeferat in virtute: sororum eius, ut eas sibi postponat in sexus fragilitate.
13. Quaest. II. Item quaeritur de hoc, quod mulieres mittentes ad Iesum non rogaverunt, sed tantum insinuaverunt
Videtur, quod aut fratris salutem neglexerint, aut Dominum contempserint.
Respondeo: Dicendum, quod mulieres illae optimae et fideles cognoscebant Christi potestatem, ideo non rogabant, quod veniret, sicut regulus rogavit: reverebantur maiestatem, et ideo non audebant rogare, quod ibi iuberet, et hic fieret, sicut centurio ;sperabant de bonitate, ideo insinuabant: Ecce, quem amas infirmatur. Unde magister Hugo dicit, quod insinuatio est una species orationis, quae fit tripliciter: confidentia, ut Mater Domini, supra seeundo; reverentia, sicut hic, ut dicit ipse Hugo de Sancto Victore: contemptu, sicut superbus dominus aliquando de famulo.
14. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Infirmitas haec non est ad mortem: quia mortuus est.
Unde quaerit Chrysostomus : Quomodo non fuerunt scandalizalae mulieres, quando non evenit quod Dominus eis praedixerat?
Respondeo: Dicendum, quod sensus est: non est ad mortem, id est ad finalem terminum vitae, ut amplius non vivat: erat tamen ad mortem, id est ad dissolutionem animae a corpore .
Quod quaeritur: quare mulieres non fuerunt scandalizatae ? dicendum, quod adhuc sperabant, quod Dominus deberet ipsum resuscitare
Vel crediderunt, ex quo non evenit ad litteram, quod Dominus parabolice esset locutus.
15. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc, quod Dominus mansit duobus diebus et exspectavit.
Videtur, quod non debuit, quia ipse erat amicus: et Proverbiorum tertio dicitur: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere: cras dabo tibi, cum statim possis dare.
Respondeo: Dicendum, quod distulit, ut maius quid faceret, quam infirmum curaret, et magis acceptabile. Maius enim fuit mortuum suscitare quam infirmum curare . Praeterea distulit ad maiorem certitudinem miraculi, quia, sicut dicit Chrysostomus , iam certum erat, quod non erat stupidus, sed quod vere mortuus: ad maiorem potentiae ostensionem: quia et maius fuit animam unire corpori iam putrido quam adhuc recenter mortuo. Ipse vero tempus congruum in omnibus operibus suis considerat.
16. Quaest. V. Item quaerit Chrysostomus de descriptione istius Mariae, quae unxit Dominum unguento, utrum fuerit illa peccatrix, de qua dicitur Lucae septimo, quod unxit pedes Domini in domo Simonis leprosi. Et respondet, quod non est illa, quia ista erat bona mulier et famosa, sed illa erat meretrix. Glossa autem dicit contrarium, et similiter Gregorius.
Dicendum, quod assentiendum est Glossae et Gregorio in parte ista. Quod autem Chrysostomus sentit contrarium, dicendum, quod non est inconveniens, expositores contraria sentire, maxime in nominibus personarum, quia non est ibi vis.
17. Deinde post haec suis dixit discipulis. Postquam facta est denuntiatio infirmitatis, describitur hic adventus Medici hoc ordine: primo insinuatur adveniendi securitas: secundo, veniendi necessitas: tertio, discipulorum utilitas: quarto, Thomas ad commoriendum animositas: quinto, temporis tarditas: sexto, loci opportunitas.
(Vers. 7.). Primo igitur notatur Christisecuritas, propter quam hortatur discipulos timidos, dicens: Deinde post haec dixit discipulis suis, scilicet Iesus: Eamus in Iudaeam iterum: ideo eos hortabatur, quia timidi erant: et hoc patet ex eorum responsione.
18. (Vers. 8.). Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, id est, adhuc recens est: supra decimo : " Sustulerunt lapides Iudaei, ut lapidarent eum ". Et iterum vadis illuc? Quasi dicant: non eundum. Simile dixit Domino Petrus Matthaei decimo sexto : " Absit a te, Domine: non erit tibi hoc ". Dissuadebat Iesu mortem et fuit reprehensus, quia Dominus se praedixerat moriturum, et ipse dissuadebat et volebat eum retrahere a suo proposito. Isti autem nesciebant tunc, quod ipse vellet mori; et ideo instruuntur et confortantur, ut non timeant: propter quod ait:
19. (Vers. 9.). Respondit Iesus: Nonne duodecim horae sunt diei? in quibus scilicet ambulare bonum est et securum: unde dicit: Si quis ambulat in die, non offendit, quia lucem huios mundi videt. Haec lux Christus est: supra octavo: " Ego sum lux mundi". Post hanc lucem qui ambulat non offendit: quia, sicut dicitur supra octavo , " qui sequitur me non ambulat in tenebris "; et ideo non offendit. Ideo dicit Sapientia Proverbiorum quarto: (Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum ". Non solum ambulare in die securum, sed etiam opportunum: unde subdit:
20. (Vers. 10.). Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo; Matthaei decimo quinto : " Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt"; propter quod dicitur infra duodecimo: " Ambulate, dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant".
21. (Vers. 11.). Haec ait et post haec dixit illis . Tangitur hic secundum, scilicet veniendi necessitas propter Lazarum, qui mortuus nisi per ipsum suscitari non poterat. Ideo dicit: Lazarus amicus noster, dormit: sed vado, ut a somno excitem eum: propriissime loquitur, quia mori Deo dormire esti unde Augustinus : " Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: Domino vero dormiens, qui tanta facilitate eum excitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto "; ideo dicebat Dominus Matthaei nono: "Non est mortua puella, sed dormit ". Sed discipuli hoc non intelligebant: propter quod dicunt:
22. (Vers. 12.). Domine , si dormit, salvus erit, quia in acutis aegritudinibus bonum signum est somnus. Et hoc dixerunt, non intelligentes: propter hoc autem dicit Evangelista:
23. (Vers. 13.). Dixerat autem Iesus de morte , illi autem putaverunt, quia de dormitione somni diceret: unde decepti erant, ut innuit Evangelista, per aequivocationem dormitionis.
Propter quod intelligendum, quod est dormitio quadruplex, scilicet pigritiae: Proverbiorum sexto : Usquequo, piger, dormis ? Primae ad Thessalonicenses quinto: Non dormiamus, sed vigilemus et sobrii simus.
Culpae; ad Ephesios quinto : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus: primae ad Corinthios undecimo: Multi inter vos infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
Quietis: Matthaei vigesimo sexto : Et invenit eos dormientes: et subditur, quod dixit eis: Dormite iam et requiescite.
Mortis; primae ad Thessalonicenses quarto : Nolumus, vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent: Iob vigesimo septimo: Dives, cum dormierit, nihil secum afferet.
24. (Vers. 14.). Tuncdixit eis Iesus. Tangitur hic tertium, scilicet discipulorum utilitas: ideo replicat mortem Lazari aperte, quia occulte non capiebant. Ideo tunc dixit eis Iesus manifeste: Lazarus mortuus est: ideo manifeste, quia, sicut dicitur Matthaei decimo tertio , " vobis datum est nosse mysteria regni caelorum ". Et subditur utilitas, de qua gaudet: unde dicit:
25. (Vers. 15.). Sed gaudeo propter vos, id est utilitatem vestram, ut credatis, quia non eram ibi; hoc non refertur ad fidem, sed ad gaudinm, gaudeo scilicet, quia non eram ibi, ut postmodum ex nostro adventu fides vestra solidetur. Ideo dicit: Sed eamus ad eum, propter securitatem et Lazari necessitatem et vestram utilitatem. Ratio, quare veniebat, erat, quia amicus: infra decimo quarto : " Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater mens diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ".
26. (Vers. 16.). Dixit ergo Thomas. Tangitur hic quartum, scilicet Thomae animositas, etiam ad commoriendum ; ideo dicit: Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, quasi diu dubitans: Eamus et nos et moliamur eum illo .
Quaerit Chrysostomus : Quomodo Thomas hoc dixit? Et dicit, quod dixit ex formidatione; sed melius dicendum, quod dixerit ex fortitudine, id est exhortatione Domini animatus, et sapienter dixit et fortiter; undesecundae ad Timotheum secundo : "Si commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus ".
27. (Vers. 17.). Venit ergoIesus. Tangitur hic quintum, scilicet temporis tarditas; divina enim dispensatione hoc gestum est: unde non tantum invenit mortuum, sed foetidum, ut certius et admirabilius et gloriosius esset miraculum; et ideo subdit: Et invenit eum iam quatuor dies in monumento habentem, et ita foetidum: infra eodem : " Domine, iam foetet, quatriduanus enim est ".
28. (Vers. 18.). Erat autem Bethania. Tangitur hic ultimum, scilicet loci opportunitas. Quia enim prope Ierusalem erat, multi ludaei venerant, qui essent testes miraculi. Ratio autem, quare venerant, erat loci opportunitas sive propinquitas. Propter opportunitatem dicit: Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim. Stadium est octava pars milliarii , et ita propinquus erat locus: propter quod etiam dicit:
29. (Vers. 19.). Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo; quia tunc multa erat tristitia de mortuis, sed post mortem Christi de bonis mortuis debet esse consolatio: quia " beati mortui, qui in Domino moriuntur "; ideo primae ad Thessalonicenses quarto: "Nolumus, vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent".
30. Spiritualiter notanda sunt tria: primo, quid est, quod Lazarus a Domino amatur? Secundo, quid est, quod languet, moritur et quatriduanus invenitur? Tertio, quid est, quod Dominus suos discipulos exhortatur, quod in die ambulent ?
Lazarus adiutus a Domino interpretatur . Iste significat virum, qui habet gratiam adiuvantem, secundum illud Isaiae quadragesimo nono : In tempore accepto exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Iste Dominum diligit, ideo et amatur: Proverbiorum octavo: Ego diligentes me diligo.
Iste Lazarus languet in peccati delectatione, de quo languore Ecclesiastici decimo : Languor prolixior gravat medicum: quia vix contingit, quin morosa delectatio demergat in mortale peccatum.
Sed moritur in consensu, quia tunc consummatur peccatum interius: Iacobi primo : Concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.
Et quatriduanus efficitur et foetidus, dum a consensu pervenitur in opus, ab opere in consuetudinem, a consuetudine in peccati impudentiam, quando frons meretricis fit homini, ut iam nolit erubescere ; et tunc foetidus est: quia iam peccatum eius in alios diffunditur: Amos quarto: Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum i n nares vestras etc.
Ad hunc peccatorem suscitandum a mortuis Dominus sollicitat discipulos suos, quos et praelatos ordinaverat: Proverbiorum sexto : Discurre, festina, suscita amicum tuum. Et hortatur, quod de die ambulent. Dies dicitur tempus merendi, quia, dum sol oritur, homo exit ad opus suum , et daemones absconduntur: Psalmus : Ortus est sol, et congregati sunt etc: et post: Exibit homo ad opus
suum etc. Iste dies durat ab adventu Christi usque ad diem iudicii; quia supra nono : Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi: et ipse est in mundo usque ad consummationem saeculi; Matthaei ultimo: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi.
Et hoc operandum, ut peccatores suscitentur: ad Galatas sexto : Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad
domesticos fidei. Duodecim horae huius diei possunt dici duodecim status Christi, de quibus habitum est supra quarto .
Vel possunt dici duodecim Apostoli, qui etiam significati sunt per duodecim lapides, per duodecim fontes in Elim, per duodecim boves circa mare aeneum Salomonis, per duodecim lapides pretiosos, et nunc per duodecim horas .
Vel duodecim horae sunt duodecim virtutes, quae fuerunt in Christo, scilicet quatuor cardinales, una theologica , et septem dona.
Vel duodecim horae dicuntur duodecim fructus Spiritus, de quibus Apocalypsis vigesimo secundo : Lignum vitae afferens fructus duodecim per singulos menses.
31. Martha ergo, ut audiuit etc. Supra determinata sunt duo antecedentia ad miraculum, scilicet denuntiatio infirmitatis et adventus Medici: tangitur hic tertium, scilicet intercessio fidei, quae quidem merebatur Lazari suscitationem. Haec autem erat fides et devotio duarum sororum, Marthae scilicet et Mariae. Unde primo insinuatur fides Marthae; secundo, Mariae, ibi : Et cum haec dixisset, abiit etc.
Fides igitur et devotio Marthae insinuatur hoc ordine: primo innuitur Marthae officiosa sollicitudo: secundo, ipsius fidelis confessio: tertio, fidelis confessionis amplificata.
(Vers. 20.). Marthae igitur sollicitudo innuitur in hoc, quod ipsa Domino occurrit: non sustinuit, quod veniret usque ad domum: ideo dicit: Martha ergo, ut audivit, quia Iesus venit, occurrit ei . In hoc patet, quod Martha multum erat sollicita, sed e contrario Maria quieta: unde dicit: Maria autem domi sedebat, quieta scilicet. Propterea dicitur Lucae decimo: " Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima: Maria optimam partem elegit". Optime per Martham occurrentem significatur activa: Isaiae vigesimo primo : " Cum panibus occurrite fugienti"; per Mariam domi sedentem contemplativa: unde Threnorum tertio de viro contemplativo: " Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se".
32. (Vers. 21.). Dixit ergo Martha . Tangitur hic secundum, scilicet Marthae fidelis confessio, in qua confitetur Dominum potentem et benignum, ut posset et vellet liberare et nunc resuscitare: ideo dicit: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: quia voluisses et potuisses liberare: sed et nunc potes resuscitare. Ideo dicit:
33. (Vers. 22.). Sed et nunc scio, id est, firma fide teneo, quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Augustinus : " Scio, quod potes: si vis, facis: utrum autem facias, iudicii tui est,
non meae praesumtionis ". Non fuit ansa petere tam magnum quid, ne pateretur repulsam: sed suam fidem exprimendo insinuavit desiderium. Non solum quae petit Christus dat Deus, sed quod petitur in nomine eius: infra decimo sexto : "Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ".
34. (Vers. 23.). Dicit ei Jesus. Tangitur hic tertiam, scilicet fidelis confessionis amplificatio. Confessa enim fuerat Martha, quod Dominus posset impetrare fratris resuscitationem; Dominus autem vult eam ad hoc inducere, ut confiteatur, Christum posse resuscitare: propter quod potestative dicit: Resurget frater tuus. Et Martha confitetur de generali resurrectione, unde dicit:
35. (Vers. 24.). Scio , quia resurget in resurrectione in novissimo die. Sciebat ex Lege: Danielis duodecimo: " Multi de his qui dormiunt in pulvere terrae, evigilabunt "; sciebat per doctrinam Christi: supra sexto: "Ego resuscitabo eum in novissimo die". Sed quia nondum confessa erat, quod virtute Christi resurgeret: ideo instruitur de hoc: propter quod dicit:
36. (Vers. 23.). Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: causalis est praedicatio, id est, facio resurgere et vivere; primae ad Corinthios decimo quinto: " Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum". Et hoc manifestat: Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet: et ita facio resurgere: supra quinto: (Venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent ".
Non solum facio mortuos resurgere, sed etiam viventes vivere: unde:
37. (Vers. 26.). Et omnis, qui vivit et credit inme, non morietur in aeternum; supra sexto : "Omnis, qui videt Filium et credit in eum, habet vitam aeternam ". Et quia "corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem "; ideo dicit: Credis hoc?
38. (Vers. 27.). Ait illi: Utique, Domine, hoc credo, quod tu hoc facias: ego credidi, quia tu es Christus, Filius Dei , qui in hunc mundum venisti: et ita potes resuscitare et vivificare, quia, supra quinto, " sicut Pater habet vitam in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso ". Confitetur in hoc et Divinitatem et humanitatem: quia Dei Filius, potes: quia venisti, facies: ad hoc enim missus es.
39. Et cum haec dixisset. Posita fideli confessione Marthae, ponitur hic fidelis confessio Mariae, quae describitur hoc ordine: primo ipsius Mariae vocatae acceleratio: secundo, Iudaeorum associatio: tertio, fidelis et devota confessio.
(Vers. 28.). Primo ergo ponitur Mariae vocatae acceleratio, in quo significatur quies et devotio in Maria: quies, quia non venit nisi vocata a Martha: propterea dicit: Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam, sororem suam silentio: Threnorum tertio : " Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei ". Vocavit, inquam, eam imperio Domini: Apocalypsis ultimo: " Et qui audit dicat: Veni". Et hoc innuitur, quia vocavit, dicens: Magister adest et vocat te. Quamvis hoc non sit praedictum causa brevitatis, tamen ita fuisse intelligendum est: Iob decimo quarto : " Vocabis me, et ego respondebo tibi ". Non tantum erat Maria quieta, sed etiam devota: unde dicit:
40. (Vere. 29.). Illa, ut audivit, surrexitcito et venit ad eum; non exspectavit, quod veniret, sed ipsa velociter cucurrit, antequam intraret: ideo dicit:
41. (Vere. 30.). Nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. In quo significatur, quod vir a Domino vocatus debet accelerare, sicut fecerunt boni discipuli, de quibus Matthaei quarto : " Continuo relictis retibus, secuti sunt eum "; unde et ille reprehenditur Lucae nono, qui dixit: " Dimitte me prius, ut vadam et sepeliam patrem meum "; Ecclesiastici trigesimo primo: " In omnibus operibus tuis esto velox "; et Proverbiorum decimo octavo: "Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis ".
42. (Vers. 31.). Iudaei ergo. Tangitur hic secundum , scilicet Iudaeorum associatio: et ratio associari erat voluntas consolandi: propterea dicit: Iudaei ergo, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam: ad hoc venerant: cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et abiit , quasi dolore tacta, non valens diu sustinere: secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ibi plorat. Ideo sequebantur, ut consolarentur, de qua consolatione Ecclesiastici trigesimo octavo : " Consolare propter tristitiam, et fac luctum secundum meritum illius uno die vel duobus propter detractionem ".
43. (Vers. 32.). Maria ergo, cum venisset. Tangitur hic tertium, scilicet Mariae fidelis confessio et devota: propter quod dicit: Maria ergo, cum venisset, ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius: ecce, deuotio, semper ad pedes Domini: unde Lucae septimo : " Maria stans retro secus pedes Domini "; et decimo: " Sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius ". Non legitur de Martha, quod ceciderit ad pedes: quia non sic devota nec sic calida, ut Maria: Deuteronomii trigesimo tertio : " Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius ". Et subditur fidelis confessio: Et dixit ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus ; in quo insinuat virtutem Domini, ut soror prius fecerat: sed illa amplius dixit, quod adhuc resuscitaret, si vellet: et haec ob reverentiam tacuit et ob devotionem flevit et amplius Dominum movit, sicut infra patebit. In quo innuitur, quod Dominus magis audit gemitum cordis quam sonum oris; Gregorius : " Veraciter orare est amaros in compunctione gemitus et non composita verba resonare "; unde primi Regum primo dicitur, quod Anna largiter flevit et tacite oravit.