17. De s. Augustino Cantnariensi.
22. In Translatione s. Barnardi.
23. In Translatione s. Benedicti.
31. De ss. Cantio, Cantiano, CantioniJla.
38. In Translatione s. Dionysii.
48. De ss. Epiphanio et Isidoro.
63. De ss. Hermelando et Baldo.
75. In Translatione s. Ludovici.
76. In Translatione s. Mariae Magdalenae.
78. In Dccollatione s. Johannis B.
82. In Translatione ss. Patricii, Cornmbae et Brigidae.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Qui potens est, exaltans humiles
Magnam facit Ivouis gloriam,
Per virtutes innumerabiles
Monstrans ejus magnificentiam ;
Aegros sanat, solidat debiles,
Elinguibus praebet facundiam,
Vinctos solvit, facit damnabiles
Promereri de culpis veniam.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Aeterno vero et vivo
Deo regenti saecula
Jubilemus, in quo Ivo
Operatur miracula.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ivo bona dedit ex arbore
Fructum bonum congruo tem-
pore.
2. Ivo fuit sanctae ecclesiae
Architectus bene aedificans,
Pascens plebem cibo scientiae,
Dominica praecepta praedicans.
3. Ivo, cujus est Christus gloria,
In quo facit tot mirabilia,
Mala turbant nos multiplicia,
Accelera nobis remedia.
Responsoria.
1. Ivo, laudis tuae materia
Tui vera sunt testimonia,
Complectitur tot laudabilia,
Qui inopes nos facit copia,
V. Tot occurrunt menti magnalia,
Ori quoque tot narrabilia.
2. Ivo, quis tibi similis,
Victu, gestu et opere?
Simplex eras et humilis,
Mundus ab omni scelere,
Veslitu despicabilis,
Quamvis clarus ex genere,
Pius, cunctis amabilis.
V. Deum amans sumopere,
Studens sapores fugere
Ac de abjectis vivere
Et indigentes alere.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ivo, pro quo tu advocas,
Promptum sentit auxilium,
Nam invenis, dum invocas,
Deum tibi propitium.
2. Ivo, scuto benevolentiae
Tegit Deus clientulos tuos,
Lapsos trahit ad vitam veniae
Et ab orcu suscitat mortuos.
3. Ivo, quam admirabile
Nomen tuam dignoscitur,
Nam contra quodvis flebile
Malum, quod homo patitur,
Per te confestim utile
Remedium tribuitur.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ivo, qui es ad gloriam
Ingressus sine macula,
Impetra nobis veniam
Et gratiam accumula.
2. Ivo, dum tuas psallimus
Virtutes et miracula,
Per te nostrarum poscimus
Culparum solvi vincula.
3. Ivo, in montem Domini
Meruisti ascendere,
Praesenti praestes agmini
Innocenter te colere.
Responsoria.
Doctor cleri, doctor veri,
Ivo, bonis nos adstrue,
Laus sanctorum, lux rectonim,
Nos illustra, nos instrue
Et nos a malis erue
Suffragio precis tuae
V. Et a vitiis exue
Ac virtutibus indue.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Mirabilis in altis Dominus,
Qui Ivonem fecit mirabilem,
Omne nobis dimittas facinus
Sese praebens nobis placabilem.
2. Omnis terra resultet gaudiis
In Ivonis sacris solemniis.
3. Deus, Deus summae potentiae,
Servos tuos Ivonis laudibus
Insistentes audi propitio
Servans eos a malis omnibus.
4. In Ivone te benedicimus,
Pie Jesu, dum ipsum colimus.
5. Tympano et psalterio
Laudemus Dei gloriam
Sperantes indulgentiam
Ivonis patrocinio.
Ad Benedictus.
A. Benedictus Dominus omnium,
Ivo, tibi dat hanc potentiam,
Quod protector in te sperantium
Inimici saevi proterviam,
Domas,fluctus,demisincendiurn
Rixas tollis, foves concordiam ;
Audi voces ad te clamantium
Et in pacis dirige nos viam.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. In Ivonis solemniis
Exsultet noster spiritus
Poscendo precibus piis,
Ut nos adjuvet coelitus
Impetratis remediis
Et nos liberet penitus
A malignis molestiis,
Quibus mundus est subditus.