17. De s. Augustino Cantnariensi.
22. In Translatione s. Barnardi.
23. In Translatione s. Benedicti.
31. De ss. Cantio, Cantiano, CantioniJla.
38. In Translatione s. Dionysii.
48. De ss. Epiphanio et Isidoro.
63. De ss. Hermelando et Baldo.
75. In Translatione s. Ludovici.
76. In Translatione s. Mariae Magdalenae.
78. In Dccollatione s. Johannis B.
82. In Translatione ss. Patricii, Cornmbae et Brigidae.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Gaude, terra Franciae,
Praesertim Britanniae,
Nobili progenie
Quae dedit Ivonem,
Ut bonus fons rivulis
Fundit aquas singulis
In salutem populis
Et vitae praeconem.
2. Adbaerendo studiis
Consortes ingeniis
Praecedens scientiis
Perfectus reluxit,
Pauperum, pupillorum
Causas et orphanorum
Gratis et miserorum
Advocatus duxit.
3. Post haec factus presbyter
Curatus viriliter
Parochianis iter
Docuit salutis,
Pro curationibus
Et confessionibus,
Missis, se dans omnibus,
Spernens poenam cutis.
4. Ibat ipse pedester,
Quamvis posset equester,
Edocens librum Esther
Cum aliis bonis,
Per partes sic sunt gentes,
Senes, adolescentes
Crudes facti coelibes
Exemplis Ivonis.
5. Post haec officialis
Fuit bonis et malis,
Ita gratusque talis
Nunquam fuit visus,
Exhibens justitiam
Cuilibet propriam,
Sedando discordiam
Rixas rixus tollit.
R. Vas, consolator pauperum,
Blando vacuum iterum
Plenum reperisti,
Ducentos per tempus carum
Pauperes stans et amarum
Tuque replevisti
Septem panibus solidatis,
Cum non essent centum satis,
Per virtutem Christi.
Ivo, nos qui tuae laudi
Adsistimus, nunc exaudi
Tales non liquisti,
V. Ut Deus nos tua prece
Liberos aeterna nece
Coeli sedi sine faece
Jubeat adsisti.
Ad Magnificat.
A. Ultra quam dici potest, felicius
Beatus confessor, Ivo
Haelorius,
Coelo gaudet superius,
Qui carnem maceravit
Aspeiius,
Pauperes confortavit
Benignius,
Ideo cum Christo regnat
Laureatus.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Adoremus et laudemus
Christum, regem Dominum,
Qui doctorem et praeconem
Ivonem dat hominum.
Aliud:
Aeterno, vero et vivo
Deo regenti saecula
Jubilemus, per quem Ivo
Operatur miracula.
In 1. Nocturno.
Anttphonae.
1. Iste sanctus non abiit
Impiorum concilio,
Sed die, nocte subiit
Saerae legis eloquio.
2. Hic a Deo constitutus
Sion in monte Domini
Praedicavit et docuit
Christi subdi nomini.
3. Istum Christus rex suscepit
Exsultans in gloria
Et suum caput erexit
Sibi praebens gaudia.
Responsorio..
1. Adest dies celebris,
Qua Christus de tenebris
Vocavit Ivonem
Pro victis illecebris
Loco justi foederis
Coeli portionem,
V. Felici commercio
Pro cursu in stadio
Pugnans brevi spatio
Percepit in praemio
Dei visionem.
2. Pro cordis munditia
Et passa moestitia
Aspicit in gloria
Regem coronatum,
V. Fames et penuria
Cedunt, at contraria
Succedunt in patria
Post hunc incolatum.
3. Dispensans fideliter
Commissum talentum
In Dei servitio
Non se fecit lentum,
Pauperibus prebuit
Saepe instrumentum
Et per hoc promeruit
Sedem praesidentum,
V, Dum Christo in paupere
Praebet vestimentum.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Nunc ergo sciant homines,
Quod ipsum mirificat
Et ipsum inter angelos
Dominus aedificat.
2. Hunc devote exorantem
Non despexit Dominus,
Nolentem iniquitatem,
Sed amantem aequitatem
Exaudivit protinus.
15. Hujus memor altissimus
Devote visitavit
Et non minus ab angelis
Cito coronavit.
Responsoria.
1. Hunc exaltavit Dominus
In plebe abjectum,
Per suum adjutorium
Mandatis subjectum,
Prae ceteris praetulit
Curatis electum,
V. Quem in solitudine
Curae jam perfectum,
Spiritali lumine
Ejus intellectum
Illustrans, adspiramine
Inflammans affectum.
2. Ad Dei praeconia
Opera virtutum
Fecit et scientia
Populum imbutum
Et suis virtutibus
Mundum fecit tutum.
V. Mundanas divitias
Contempsit et sprevit,
Ejus amicitias
De corde delevit
Et Christi consilia
Firmiter implevit.
3. Hunc servum prae ceteris
Dominus amavit
Atque ipsum gloriae
stola decoravit,
Et in horto patriae
clare coronavit.
V. Induit eum Dominus
veste nuptiali,
Quae sunt fides, spes, caritas,
nam ornata tali
Intratur ad nuptias
cum sponso regali.
In 8. Nocturno.
Antiphonae.
1. Hic merito habitabit
Dei tabernaculo,
Quia crimen evitavit,
Dum vixit in saeculo.
2. Isti Deus tribuit
Cordis desiderium
Et internam dulcedinem
Coeli praebens praemium.
3. Innocens fuit manibus
Et pius sanctis precibus,
Sic scandit ad Dominum,
Patrem et fontem luminum.
Responsoria.
1. Hic mandata Domini
nunquam est transgressus,
In ipsius requiem
juste est ingressus
Fruiturus gloria
messor indefessus.
V. Fidelis servitio,
Humilis obsequio,
Utilis consilio,
Christi ministerio
Firmos tenens gressus.
2. Lumbos continentiae
cingulo praecinxit,
Luce sapientiae
populis illuxit,
Sic ardens interius
Et lucens exterius
Perfectus refulsit,
V. Hinc secure potuit
Sponsum exspectare,
Cum Christo, dum adfuit,
Nuptias intrare.
3. Confessor dulcissime,
O Ivo Haelori,
Adjutor cognomine,
Tu nostro corpori
Nunc fervorem imprime,
Nostros hostes opprime,
Succurre labori.
V. Filiis auxilium
Fer, dum in agone
Sunt, frustra remedium
Datur vel consilium
Jam facto themone.
Prosula.
1. Apparet in arduis
Vivis atque mortuis
Tua intercessio,
Curta lingna pro ponte
Ipsa longita sponte
Edocet mysterio.
2. Non minus pro cathedrali
In templo sancti Tudguali
Sonant curta ligna,
Bipedum curtitudine
Quatuor longitudine
Longans laude digua.
3. Possessus a daemonio
Hunc terrente colloquio
Laude plaudit sanus,
Multi defuncti nobiles
Gaudent atque ignobiles
Nunc vivi et manus
4. Nautorum et submersorum,
Hominum et jumentorum,
Corda restaurata,
Liberati naufragiis
Et exstincti incendiis
Per multa climata
5. Narrant hoc Deum laudantes,
Ivo, cui affectantes
Subsequi vestigia.
Ergo laudes Deo vivo
Concinat et tibi, Ivo,
Haec plebs cum laetitia.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Conregnat nunc cum Domino
Victurus sine termino
Ejus indutus decorem,
Cujus fuit pro modulo
Semper imitatus morem.
2. Hic serviens laetitia
Deo jubilavit,
Ei viventem hostiam
Pure ministravit.
3. Sitivit ejus anima
Ad te Deum vivum,
Quem tamquam pater refovens
Ad proprium sinum.
4. Benedixit te Dominum
More puerorum,
Qui evaserunt camimum,
Flammam Chaldaeorum.
5. Hic tuis gratus gratiis
Te Deum laudavit,
Quem tua clemens gratia
Coelis collocavit.
Ad Benedictus.
A. Qui domos ab incendiis
Equos submersos fluviis
Salvasti tuis pluviis,
Trans ignem, fluxus noxios
Hujus saecli et impios,
Ivo, nos per actus pios
Transfer coelo innoxios.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Magnificant coeli cives
Deum, per quem Ivo dives
Candidior quam sunt nives
Est vestitus caelo,
Post labores
Et honores
Saecli et huic dant honores
Magno cordis zelo.