1. Iesus ergo ante sex dies etc. Postquam descripta est Iudaeorum conspiratio, describitur hic secundo ipsius roboralio; robur accepit ipsa conspit ratio ex proditoris indignatione. Haec igitur proditoris indignatio ortum habuit ex avaritia, sed occasionem ex effusione unguenti facta in convivio. Ideo describitur per hunc modum: primo describitur convivium Domini: secundo, effusio unguenti: tertio, indignatio Iudae; quarto, excusatio Mariae.
(Vers. 1.). Convivium Christo Domino factum est, ubi erat suscitatus Lazarus, ante diem festum per sex dies: unde dicit: Iesus ergo ante sex dies Paschae, id est sexto die ante Pascha , venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus. Ibi factum est convivium in praesentia Lazari suscitati: unde dicit:
2. (Vers. 2.). Fecerunt autem ei coenam ibi: quia Apocalypsis tertio "Si quis aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum ". Et licet in praesentia Lazari fleret, Lazarus non ministrabat, sed manducabat, ut resurrectionis veritas probaretur: Marci quinto de puella suscitata, "iussit illi dari manducare " etc. Propter quod dicit: Et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum ipso . Semper Martha ministrat et sollicita est tanquam prudens mulier: unde Lucae decimo: "Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare"? Ideo per eam recte vitam activam intelligimus, quae sollicitudinibus anxiatur.
3. (Vers. 3.). Maria ergo accepit libram. Tangilur hic secundum, scilicet effusio unguenti, quae facta est a Maria, quae non discumbebat nec ministrabat, sed ipsa Dominum speciali refectione pascebat: unde circa eum vehementi devotione flagrabat , cuius devotio exprimitur in unguento effuso. Propter quod dicit: Maria ergo accepit libram unguenti: magna fuit unguenti quantitas, quia magna erat devotio: non cuiuslibet modi, sed nardi, id est de nardo. Nardus est herba aromatica, sicut dicit Isidorus , quae vehementis est odoris: propter quod dicitur in Canticis primo: " Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum ". De spicis nardi fit pretiosum unguentum: unde dicitur
Marci decimo quarto : " Nardi spicati ". Pistici: Glossa: "id est fidelis ", ad differentiam sophisticati ; melissi, quia magni pretii erat et valoris. Et unxit nedes Jesu ; et domus impleta est ex odore linquenti. Ad litteram, Iudaei unguentis valde odoriferis alebantur: ideo Dominus pretiosissimnm unguentum sibi offerri praecepit, Exodi trigesimo , et aliis illud prohibuit; unde vocavit illud sanctum sanctorum, quod esset " in odorem suavissimum Domino ".
4. (Vers. 4.). Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas. Tangitur hic tertium, scilicet indignatio Iudae contra mulierem, quia unguentum effuderat ; propter quod dicit: Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurtis, propter avaritiam scilicet: et propter avaritiam dicit:
5. (Vers. 3.). Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? Matthaei vigesimo sexto : " Ut quid perditio haec ? Potuit enim venumdari multo et dari pauperibus ". Et quia videbatur hoc dixisse ex pietate, ostendit Evangelista, quod hoc dixit ex cupiditate: propter quod dicit:
6. (Vers. 6.). Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, quia de pauperibus non curabat; quocontra Ecclesiastici quarto : " Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transverlas a paupere " etc.; sed quia fur erat et loculos habens, tanquam dispensator, ea quae mittebantur, portabat, id est, asportabat et furabatur, et ideo gaudebat, quando plura dabantur; unde propter avaritiam suam vendidit Dominum; unde dicitur Matthaei vigesimo sexto , quod " abiit ad principes sacerdotum et dixit: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam "? Unde Chrysostomus: " Avaritia cor in servitutem redigit, haec proditorem fecit Iudam et Giezi leprosum et Ananiam morti tradidit ".
7. (Vers. 7.). Dixit ergo eis Iesus. Tangitur hic quartum, scilicet excusatio Mariae, quia ei ludas insultabat quasi de male facto ; et vult Dominus ostendere, quod melius fecit, quam si dedisset pauperibus: propter quod dicit: Sinite illam, id est, nolite esse molesti ei. Non eos culpat, sed Mariam excusat: Ut in diem sepulturae meae servet illud, quod quidem melius est quam dare egenis.
8. (Vers. 8.). Pauperes enim semper vobiscum habebitis ;Deuteronomii decimo quinto: " Non deerunt pauperes in terra habitationis vestrae". Me autem non semper habebitis, secundum corporalem praesentiam; infra decimo sexto: " Ad Patrem vado, et iam non videbitis me "; et ideo magis expedit, mihi humanitatis beneficium exhiberi: ideo non debetis esse molesti: Matthaei vigesimo sexto: (Quid molesti estis huic mulieri ? Opus enim bonum operata est in me ".
9. Spiritualiter sunt hic duo notanda, quod scilicet fuerit illud convivium, et quod unguentum.
Et notandum, quod triplex convivium legimus Domino factum: primum, a Matthaeo, publicano converso; Matthaei nono : Eo discumbente in domo, ecce, multi publicani et peccatores discumbebant cum eo; hoc est convivium poenitenlium:
Secundum , a Simone, Pharisaeo; Lucae septimo : Rogabat Iesum quidam Pharisaeus, ut manducaret cum illo: hoc est proficientium, quia Pharisaei Legem servabant.
Tertium, a Maria, Martha et Lazaro in Bethania, ut hic. Bethania est domus obedientiae ,et haec est religio, in qua sunt homines in statu perfectionis, secundum illud Matthaei decimo nono: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus: et hoc est convivium perfectorum.
10. Nota similiter de unguento secundum spiritualem intelligentiam, quod triplex est, unde et ter Maria unxisse Dominum legitur. Est enim unguentum contritionis, quod significatum est in illo, Lucae septimo : Lacrymis coepit rigare pedes eius et unguento ungebat. Deuotionis, et hoc significatum est hic et Matthaei vigesimo sexto : Cum esset Iesus in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. Compassionis, et hoc Marci ultimo : Maria Magdalena et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. Primo unguento inunguntur pedes: secundo, caput: tertio vero, totum Domini corpus :