70. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit, quod non poterant credere, quia Isaias dixit: Excaecavit etc.
Videtur primo, quod male dicat, quia, si non poterant credere, ergo non erat eis imputandum in peccatum.
Ad hoc respondet Chrysostomus : " Non poterant, id est, non volebant ".
Sed illud non solvit : 1. quia tunc facile esset omnia solvere: quare non dixit Evangelista: non volebant, cum ita bene haberet ad manum I
2. Item, esto quod is esset sensus: non volebant credere: quia Isaias dicit: Excaecavit oculos eorum, tunc videtur, quod Deus sit causa malae voluntatis eorum.
Respondeo: Dicendum, quod aliquid non posse dicitur dupliciter: aut quia nullo modo potest, aut quia cum magna difficultate potest: sic dicitur, quod vir assuetus in malo non potest bene facere; Ieremiae decimo tertio : " Si mutare potest Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam: sic vos potestis bene facere, cum didiceritis malum".
Secundum istam viam dicitur, quod vir excaecatus non potest credere: et Evangelista hoc vult dicere, quod non poterant credere, quia excaecati erant, sicut praedixecat Isaias: non quod praediclio Isaiae fuerit causa, sed propria malitia et divinum iudicium, iudicium scilicet desertionis. Augustinus : " Excaecat et obdurat Deus deserendo, non adiuvando: quod occulto iudicio fieri potest, non tamen iniusto ".
71. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Qui credit in me non credit in me etc.
Videtur hic contradictio.
Si tu dicat, quod debet intelligi tantum, ut sit sensus: qui credit in me non credit in me tantum, sed etiam in eum qui misit me ; secundum istam viam deberet similiter dicere: qui videt me non videt me tantum, sed eum qui misit me.
Respondeo : Dicendum, quod fides distinguit articulos, et quando quis cogitat de uno articulo, non cogitat de alio, immo aliqui credunt unum, qui non credunt alium: sed in visione, quia una est essentia, qui unam videt personam omnes videt. Ideo in Ditione unit: qui videt me videt et Patrem , quia impossibile est unum videre sine alio. Sed in credulitate distinguit et solitudinem excludit: qui credit in me non in me solum credit, sed in me et in eum qui misit me.
Aliter potest dici, quod est credere auctoritati, sed videre vel intelligere rationi . Quia ergo auctoritas et potentia est in Patre per appropriationem, ratione cuius est credere; ideo Filius credere appropriat ad Patrem: et sic dictum est , quod Pater trahit ad Filium: sed in videndo et revelando Filius ducit ad Patrem ut verbum et lumen: et ideo videre non sic appropriat Patri, quemadmodum credere, cum dicit: Qui credit in me etc.