17. De s. Augustino Cantnariensi.
22. In Translatione s. Barnardi.
23. In Translatione s. Benedicti.
31. De ss. Cantio, Cantiano, CantioniJla.
38. In Translatione s. Dionysii.
48. De ss. Epiphanio et Isidoro.
63. De ss. Hermelando et Baldo.
75. In Translatione s. Ludovici.
76. In Translatione s. Mariae Magdalenae.
78. In Dccollatione s. Johannis B.
82. In Translatione ss. Patricii, Cornmbae et Brigidae.
In 1. Vesperis.
R. Ecce dies celebris
renovat pia gaudia nobis,
Quo fidei penna
Mommolemus petit astra,
V. Abluat ipse suo
plebis contagia festo.
Ad Magnificat.
A. Vir beatus Mommolemus
ob amorem Domini
Omnia, quae sunt in mundo,
dignum ducens despici,
Patrios fines reliquit
serviturus postmodum
Christo, qui vivit et regnat
nunc et in perpetuum.
Ad Matutinum.
Imitatorium.
Exultans jubilet
Domino simul orbis etaether,
Mommoleme, tui
decessus festa revolvens.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ore simul potuit
cordis puer edere motus,
Patre sub Eustachio
monachali sorte locatur.
2. A quo percepit
hilaris, quae more datoris
Vitae verba docens
amplum diffudit in orbem.
3. Augebatur ei
semper scintillula mentis,
Verus amor Christi
simul et dilectio fratris.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Corde sed et lingua
te solum, Christe, gerebat,
Instanter clamans,
ut verba prophetica dictant.
2. Ergo sibi binos
sociarat moribus aptos,
Quos procul invidia
cari vice patris alebat.
3. Hi te, summe Deus,
uno velut ore fatentur,
Tres trinum nomen
numero venerantur eodem.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Fama volans late
regis vulgatur in aula,
Multa viri sancti
perfert insignia coram.
2. Nec mora, consensu
procerum regisque precatu
Puncto deligitur
Noviomi praesule praesul.
3. Sancte Dei praesul,
tota te mente precamur,
Mommoleme, tuis
deposce remedia servis.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Sex et bis denis
urbem jam rexerat annis,
Cum primum novit,
sese super astra vocari.
2. Illico accitos
famulos ut vidit adesse,
Vitae praedixit
finem metamque laboris.
3. Vos, ait, exstinctos
artus aptate sepulchro,
Tuque in pace tuum,
Deus optime, suscipe servum.
4. Hujus in excessu
mare, tellus, aer et ignis,
Quaeque creata manent,
summo benedicite regi.
5. Christe, sacerdotum
te laudat sedulus ordo,
Mommolemus enim
migravit ad astra sacerdos.
Ad Benedictus.
A. Exsequias sancti
tristes comitantur alumni,
Plebs in lamentis,
clerus proclamat in hymnis,
Quo certe strepitu
coeli devexa replentur.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A, O pater et pastor,
o praesul alme sacerdos,
Mommoleme, preces
Christo, quas reddimus, offer,
Abluat ut culpas,
detergat crimina nostra,
Quod sibi post mortem
vivamus jugiter. Amen.