52. Quaest. I. Quaeritur de hoc quod dicit primo: Nunc clarificatus est Filius hominis: quia in passione et proditione Iudae potius dicitur minoratus quam clarificatus.
Respondet Augustinus , quod hoc dicitur in signo, quia in egressu ludae remanserunt tantum boni: et tunc significata est futura claritas, in qua tantum cum bonis erit Deus.
Aliter potest dici, quod hoc dicit secundum meritum: quia in passione meruit clarificari et quantum in se clarificavit Dominum .
53. Quaest. II. Sed quaeritur de hoc quod dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire.
Contra : 1. Supra duodecimo dictum est: Qui mihi ministrat me sequatur: ergo hortabatur eos ad impossibile.
2. Item, Petrus dicit primae Canonicae secundo : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: ergo omnibus dabatur exemplum. Quomodo ergo dicit: Vos non potestis venire ?
Dicendum ad hoc, quod sicut posse credere dicitur dupliciter: uno modo, prout dicit possibilitatem, et sic est naturae; alio modo, prout dicit po-testatem activam, et sic gratiae; sic et posse imitari passionem: quia posse imperfectum est in nobis, sed potestas completa per virtutem Spiritus sancti, qua nondum erant induti Apostoli .
Sed contra hoc est, quia minima caritate potest quis resistere quantaecumque tentationi: ergo si Apostoli minimam haberent, ergo poterant.
Respondetur ad hoc secundam duplicem opinionem. Quidam dicunt, quod ex minima, non tamen manente minima, quia augetur: et secundum istos solvendum, ut prius, quod non poterant per id quod habebant.
Secundum aliam opinionem respondeo: secundam minimam potest, sed non faciliter, immo valde difficiliter; et ideo pauci resistunt .
54. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Mandatum novum do vobis etc.
1. Quare non praecepit eis de dilectione Dei, quod est primum et summum mandatum ?
2. Item, quomodo dicit novum, quia ab initio datum fuit? Unde primae Ioannis secundo , loquens de hoc mandato, dicit: Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus.
Respondeo: Dicendum ad primum, quod in dilectione proximi dilectio Dei intelligitur .
Ad secundum dicendum, quod etsi istud mandatum fuerit in veteri testamento datum, tamen in novo est innovatum quantum ad modum: quia ibi diligere amicos, hic inimicos: ibi amicis benefacere, hic inimicis mandatur ; hoc importat quod subdit: Sicut dilexi vos.
55. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod Dominus dixit Petro: Ter me. negabis . Ex hoc videtur, quod revelaverit Petro lapsum suum, et quod coegerit Petrum desperare.
Respondeo : Dicendam, quod differt praedicere et revelare. Deus nulli revelat, sed tamen bene praedicit: quia quod revelatur certitudinaliter scitur, quod vero praedicitur, non: quia aliquando creditur ex comminatione dictum, aliquando vero sub conditione. Unde et Petrus sub conditione intellexit: si non caveris tibi; et ideo non desperavit .