16. Quaest. 1. Sed quaeritur primo de hoc quod Dominus dicit discipulis: Quo ego vado, scitis et viam scitis:
1. Quia Thomas statim quaerit tanquam ignorans et dicit, se ignorare .
2. Item, Philippus quaerit de termino, scilicet de Patre, et in hoc ostendit, se ignorare: ergo aut Dominus dixit falsum, aut ipsi quaerebant quod sciebant.
Respondetur ad hoc tripliciter: primo modo, quod Dominus non de omnibus dicebat, sed de aliquibus . Sed haec solutio non est conveniens, quia Dominas in praecedentibas excipiebat Iudam: Non de omnibus dico.
Aliter respondetur, quod sciebant et viam et terminum, sed non sub illa ratione, sub qua loquebatur, ut cognosco Coriscum, sed non in quantam est veniens: et ideo possum, Coriscum cognoscens, quaerere et dubitare de ipso sub ratione ve nientis .
Alio modo dicitur, quod sciebant, sed non ad vertebant vel actualiter considerabant ; et ideo Philippus reprehensus fuit de inconsideratione.
17. Quaest. II. Sed tunc quaeritur de responsione Domini ad Thomam: Ego sum via, veritas et vita.
Quomodo idem ipse, qui vadit, est via? Quomodo etiam ipse est vita et terminus? Hoc valde videtur inconveniens.
Dicendum, quod ipse est, qui vadit, et per quem itur, et ad quem pervenitur: et ita est veritas, quae vadit: via, per quam itur; vita, ad quam pervenitur. Et hoc propter pluralitatem naturarum: quia homo, vadit: quia Deus, terminat: quia mediator Dei et hominum , facit viam.
18. Quaest. III. Item quaeritur de responsione, quam dat Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me?
Videtur ex hoc, quod Philippus nondum credidisset in Christum.
Sed tunc quomodo dictum est supra ei, quod esset mundus, cum nullus sit mundus nisi per fidem?
Si tu dicas, quod credebat: quomodo ergo, cum Patrem et Filium dicat esse unius essentiae, quomodo videre Patrem quaerebat ? Vitetur, quod contrarium fidei crediderit.
Ad hoc dicendum, quod Philippus credebat in eum et credebat aequalem Patri et unum in substantia; in habitu hoc credebat. Sed quia tunc Filium de Patre distincte loqui audiebat, volebat eum et quaerebat distincte videre: quod non quaesivisset, si .
considerasset essentiae unitatem. Ideo ex tali subreptione venialiter peccavit, et ideo reprehenditur a Domino.
19. Quaest. IV. Item, quid est quod dicit: Qui videt me videt et Patrem?
Quia Filius visibilis factus est, sed Pater mansit invisibilis. Si tu dicas, quod loquitur secundum Divinitatem; hoc nihil est: quia Deum nemo vidit unquam, nec Patrem nec Filium, quia, si Filium, tunc et Patrem.
Respondeo : Dicendum, quod loquitur de visione Divinitatis, non humanitatis. Sed hoc est dupliciter, scilicet per fidem, sicut videmus nunc per speculum in aenigmate ; et per speciem. Et loquitur hic de visione per fidem: quia nullus perfecte credit in Filium, quin etiam in Patrem.
20. Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit : Ego in Patre, et Pater in me.
Contra: Tunc arguitur ex hoc: ergo Pater est in Patre.
Quaeritur etiam: quare non recipitur ista: Pater est in Patre?
Respondeo: Dicendum, quod haec praepositio in, quia praepositio, importat distinctionem ; quia vero haec praepositio, importat essentiae unitatem; ideo conceditur, quod Pater in Filio, et Filius in Patre. Sed non sequitur, quod Pater in Patre sit, immo est ibi accidens, sicut hic: ego sum similis tibi, et tu mihi: ergo ego sum similis mihi: accidens, quia similitudo importat simul convenientiam et distinctionem .
21. Quaest. VI Item quaeritur de hoc quod dicit: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet.
1. Hoc falsum est: quia opera illa erant potentiae infinitae: ergo nullus illa facit nisi Deus.
2. Item, quid est quod dicit: Maiora faciet? Quia maximum est suscitare mortuum et foetidum mortuum; quomodo potest esse maius miraculum ?
3. Item, si non est servus maior domino suo , non est conveniens. quod Deus maiora opera faciat per servos Christi quam per ipsum Filium.
Respondeo) Dicendum. quod Dominus ad invocationem Apostolorum plura fecit miracula, quam per se ipsum fecerat.
i. Quod autem dicitur, quod credens faciet: hoc dicitur, quia ad ipsius invocationem fit: vel quia ab hominibus ipse facere putatur.
2. Quod iterum dicitur, quod maiora: dicendum, quod maiora non quantum ad factum, sed quantum ad modum; quia legitur Actuum quinto , quod ad umbram Petri sanabantur infirmi. Item dicitur de Apostolis, quod ad praesentiam indumentorum sanati et resuscitati sunt mortui.
3. Non tamen propter hoc servus maior domino, quia Apostoli non faoiebant; non ad gloriam suam, sed ad gloriam Christi .
22. Quaest. VII. Iterum quaeritur de hoc, quod dicit: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet.
Quaeritur, utrum intelligat de fide informi, aut formata.
Quod de informi, videtur: 1. Quia dicitur primae ad Corinthios decimo tertio : Si habuero fidem, ita Ut montes transferam, caritatem autem non habeam etc.: ergo per fidem informem sine caritate fiunt,
2. Item hoc videtur, quia multi mali fecerant miracula, sicut dicitur Matthaei septimo
Sed contra hoc est ; quia peccator indignus est pane, quo vescitur : ergo si habens fidem informem est in peccato, nullo modo meretur exaudiri.
Respondeo: Dicendum, quod est exaudiri de congruo et de condigno: habens fidem informem exauditur frequenter et meretur exaudiri tantum de congruo quantum ad ea, de quibus habet fidem, quod Dominus exaudiat eum .
23. Quaest. VIII. Sed tunc quaeritur: si habentes fidem faciunt miracula: et hodie pauci aut nulli miracula faciunt: ergo pauci aut nulli habent fidem.
In boios attestationem adducitur quod dicitur Matthaei vigesimo primo : Si habueritis fidem et dixeritis monti huic: Transfer te in mare: fiet. Sed quis est, qui posset hoc facere ?
Respondeo : Dicendum secundum Gregorium et Augustinum, quod duplicia sunt opera mirabilia: quaedam sensibilia, quaedam spiritualia: sensibilia, ut suscitare mortuos, et hujusmodi sunt necessaria ad astruendam fidem simplicium; sed spiritualia sunt suscitatio a morte spirituali per Sacramenta. Prima cessaverunt, quia fides est multiplicata: secunda semper manent propter nostram salutem. Unde intelligendum, quod Dominus loquebatur eis vel de mirabilibus spiritualibus, vel loquebatur pro tempore Ecclesiae primitivae, in quo gentiles et idiotae informandi erant ad fidem. Nihilominus tamen modo fiunt, sed Dominus arctavit manum, quia non est sic opus.
24. Si diligitis me etc. Supra hortatus est Dominus ad fidem, in hac secunda parte, quia "fides sine operibus mortua est ", hortatur ad observationem mandatorum; et hoc quidem facit hoc ordine. Primo hortatur promittendo auxilium; secundo, promittendo solatium; tertio, proemium; quarto exprimit, quod sit horam meritum.
(Vers. 15.). Primo ergo hortatur ad observantiam mandatorum: et quia contingit, mandata servari ex timore, ut in Lege, et hoc non quaerit; contingit: etiam servari amore, et hoc quaerit: ideo dicit: Si diligitis me, mandata mea servate, scilicet amore mei; secunda Ioannis : " Haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius ". Talibus promittit auxilium: propter quod dicit.:
28. (Vers. 16.). Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Paracletus dicitur consolator vel advocatus: alium dicit, in quo innuit se consolatorem et advocatum ; primae Ioannis secundo : " Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum ". Aliam advocatum promittit eis aeternum, quia ipse consolator in praesentia corporali non fuerat nisi ad tempus. Ut maneat vobiscum in aeternum: non sic in Saul, de quo primi Regum decimo sexto " Spiritus Domini recessit a Saul " etc. Et quis sit iste advocatus, subdit:
26. (Vers. 17.). Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, dabit, scilicet alium Paracletum Spiritum veritatis etc. Hunc Spiritum describit quantum ad effectum, unde vocat Spiritum veritatis, quia docet vera, sicut spiritus erroris falsa: infra decimo sexto : " Cum venerit, docebit vos omnem veritatem". Describit etiam quantum ad hospitium, quia non in infidelibus, sed fidelibus, non in animalibus hominibus, sed spiritualibus; propter quod subdit: Quem mundus non potest accipere. Et ratio est, quia caecus est per infidelitatem ; quia non videt eum, cognitione aperta, nec scit eum, quacumque intelligentia; Sapientiae primo : " Spiritus sanctus discipline effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, quae sunt absque intellectu "; et primae ad Corinthios secundo: " Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt". Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit: Apocalypsis secundo : " Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit". De hac notitia Sapientiae decimo quinto: " Nosse te consummata iustitia est, et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis ". Et notandam quod dicit: Apud vos manebit et in vobis erit, significans duplicem gratiam Spiritus sancti: praevenientem et subsequentem; Psalmus : " Misericordia eius praeveniet me "; et in alio Psalmo: " Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae".
27. (Vere. 18.). Non relinquam vos orphanos. Hic secundo discipulis mandata observantibus promittit solatium de sua visitatione: propter quod dicit: Non relinquam vos orphanos, id est desolatos: veniam ad vos, visitando scilicet: Marci ultimo dixit Angelus: "Praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis ". Et sicut Spiritus sanctus non mittitur nisi ad bonos, sic et Christi visitatio tantum bonis: propterea subdit:
28. (Vers. 19.). Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, quia post passionem non apparuit mundanis, sed Apostotis; Actuum decimo : " Dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo ". Vos autem videbitis me: quia ego vivo, per vitam gloriae, et vos vivetis, per vitam gratiae, quae inchoatur in fide: de qua Habacuc secundo: "Iustus autem mens ex fide vivit ". Et quod hanc vitam fidei perfectae tunc habeant, monstrat:
29. (Vers. 20.). In illa die vos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo: in quo notatur personarum distinctio et unitas essentiae; quod spectat ad fidem Trinitatis ; et vos in me, et ego in vobis, per gratiam, et hoc spectat ad fidem redemptionis. Vos in me, sicut palmites in vite: infra decimo quinto: " Ego sum vitis, vos palmites: manete in me ". Et ego in vobis, sicut inhabitator in habitaculo: " Templum Dei sanctum est, quod estis vos", primae ad Corinthios tertio.
30. (Vers. 21.). Qui Iiabet mandata. Tangitur hic tertium, scilicet quia observantibus mandata promittitur proemium. Et ratio buius est, quia talis, qui servat mandata, diligitur a Domino, et ideo beatificatur et glorificatur: propter quod dicit: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me: quia, sicut dicit Gregorius , " probatio dilectionis exhibitio est operis "; unde in Psalmo: "Iustitia illius in filios filiorum his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea ". Qui sic servat, ille quidem diligit vere, non verbo tantum, sicut illi, de quibus dicitor primae Ioannis tertio: "Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate ". Qui autem diligit me diligetur a Patre meo, et etiam a me, et ego diligam eum: Proverbiorum octavo : " Ego diligentes me diligo "; et dilectionem ostendam in praemio: unde: Et manifestabo ei me ipsum, et hoc est praemium; unde in Psalmo: " Ostendam illi salutare meum"; Glossa: " Visio est tota merces "; infra decimo septimo: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum ".
31. (Vers. 22.). Dicit ei Iudas etc. Hic quarto loco exprimitur, meritum esse in mandatorum observatione. Quia enim dixerat, quod manifestare se debebat Apostolis et non mundo: coepit dubitare discipulus, propter quid diceret. Propter quod sequitur: Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, id est, quae causa est huius , quia te ipsum nobis manifestaturus es et non mundo? Et respondet ei Dominus, quod meritum est in causa, quia illi mandata non observant, in quibus est meritum videndi: propter quod dicit:
33. (Vers. 23.). Respondit Iesus et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; Lucae sexto ; " Quid vocatis me Domine, Domine, et non facitis quae praecipio vobis"? " Amor Dei non est otiosus: operatur enim magna, si est: si autem operari renuit, amor non est". Et ex hae observatione meretur Domini manifestationem; unde et Pater meus diliget eum: et ex hae dilectione sequitur manifestatio: ideo dicit: Et ad eum veniemus. Et si venit Dominus, nullum bonum deest: Sapientiae septimo : " Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa ". Et mansionem apud eum faciemus, et hoc merito observantiae mandatorum: unde Gregorius: "Qui Deum vere diligit et mandata eius perfecte custodit, in eo mansionem Dominus facit: quia sic eum Divinitatis amor penetrat, ut ab hoc amore tentalionis tempore non recedat".
Et ideo, supple, manifestatur vobis, qui mandata mea servatis, eo quod me diligitis, et ideo meremini.
33. (Vers. 24.). Qui non diligit me sermones meos non servat: et ideo talis non meretur me videre. Talis est mundus et mundani: infra decimo quinto : " Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit"; et ideo mandata eius non servat: et ideo se non manifestat mundo. Et ne reputes, quod sermones suos proprios dixerit et non Patris, subdit: Et sermonem, quem audistis, non est meus, id est sermo: antiptosis est, in qua ponitur casus pro casu: sed eius qui misit me Patris: supra duodecimo : " Ex me ipso non sum locutus: sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam et quid loquar ".