13. Quaest. L Sed quaerilur hic de hoc quod dicit: Ego sum vitis vera.
Obiicit Augustinus : Si vitis de Christo dicitur, sicut dicitur leo, lapis: et ista dicuntur non per proprietatem, sed per similitudinem: et illa dicuntur vera, quae dicuntur per proprietatem: non videtur, quod deberet dicere: Ego sum vitis vera, sed similitudinaria.
Et respondet Augustinus , quod addens vera, "ab illa se discernit, cui dictum est: Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena " ? Ieremiae secundo: Quomodo conversa es in pravum, vinea aliena? Unde non dicitur vera, quia non per similitudinem: sed vera, quia non aliena.
Potest tamen dici, quod sicut vinum verum est, quod habet operationem vini; sic vitis vera, quae habet operationem vitis . Vilis igitur ad litteram tunc est vera, quando vinum producit: non vera, quae non fructificat. Sic et similitudinaria dicitur vera, quae habet actum vitis; non vera, quae non habet. Sic et Christus, quia verum habet actum vilis, vera vitis est. Sed synagoga non, de qua Isaiae quinto : " Exspectavit, ut faceret uvas, fecit autem spinas ".
14. Quaest. II. Sed tunc restat quaestio: quare Dominas magis grano frumenti se comparat inter grana, et ligno vitii inter ligna?
Respondeo : Hoc est propter corpus verum et musticum. Verum corpus Christi verus cibus est,
et verus sanguis est verus potus . Quia igitur ex granis frumenti fit panis optime reficiens, et es vite vinum optime potans; ideo comparavit se viti et grano. Et inde est, quod in his duabus speciebus Sacramentum altaris conficitur.
Alia ratio est propter corpus mysticum, quia, sicut ex purissimis granis frumenti et acinis uvae conficitur panis et vinum ; sic ex puris fidelibus corpus Christi mysticum .
15. Quaest. III. Item quaeritur, secundum quam naturam Christus sit vitis, utrum secundum divinam, aut secundum humanam.
Et quod secundum humanam, dicit Augustinus : " Unius naturae sunt vitis et palmites: propter quod, cum esset Deus, cuius naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cuius et nos palmites esse possemus ".
Sed contra hoc est: 1. Quia secundum quod vitis influit in palmites humorem: ergo si humorem gratiae non influit nisi solus Deus et secundum quod Deus , ergo est vitis secundum divinam naturam. 2. Item, in hac vite omnes Sancti ab Abel usque ad ultimum iustum manserunt et processerunt ; sed Christus secundum humanam naturam secutus est Abel: ergo non fuerunt in eo palmites secundum humanam naturam.
Respondeo: Intelligendum est, quod quaedam dicuntur de Christo secundum divinam naturam pure, ita quod nihilominus dicuntur, abstracta humana natura , sicut esse aeternum et impassibilem: quaedam secundum humanam pure, sicut esse mortalem et passibilem: quaedam secundum humanam, prout unita divinae, vel e converso, ut esse mediatorem. Nam si tantum Deus, iam non mediator: si tantum homo, iam non mediator: si Deus et homo, iam mediator . Et secundum hoc vilis est et caput Ecclesiae secundum quod mediator. Ideo quod dicitur vitis, hoc non est secundum humanam naturam pure, sed secundum quod coniuncta est divinae in unitate hypostasis. Et propter unitatem hypostasis Christus est obiectum fidei secundum utramque naturam, unde in quantum credimus Deum et hominem . Et quia sine hac fide implicita vel explicita nullus fuit salvus, humor gratiae ab hac vite in omnes Sanctos redundavit.
2. Et sic patet, quomodo fuit vitis respectu praecedentium et sequentium; unde et qui praeibant et qui sequebantur clamabant: Hosanna Filio David. Unde optime signatus est Christus per botrum, qui allatus est de terra promissionis, Numerorum decimo tertio , quem afferebant in humeris, et qui praeibant portabant, sed non videbant: sequentes portabant et videbant.
16. Quaest. IV. Item quaerit Augustinus de hoc quod dicit: Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis: quia sermo est exterius, munditia interius. Quomodo ergo potest exterior sermo interius mundare?
Respondeo: Dicendum, quod hoc vel est propter fidem, vel propter fidei Sacramentum: propter fidem, quia fides ex auditu, quae cor purificat: propter fidei Sacramentum, quod est baptismus. Unde Augustinus : " In aqua verbum mundat: detrahe verbum, quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum". Istud autem verbum fidei et Sacramenti, etsi sit exterius,
tamen mundat, ut dicit Augustinus, " non quia dicitur, sed quia creditur; ad Romanos decimo: Si confitearis in ore tuo, ascendisse in caelum Dominum, et in corde tuo credideris, quia Deus excitavit illum a mortuis, salvus eris ".
17. Quaest. V. Quaeritur de hoc quod dicit: Pater tollet omnem palmitem non ferentem fructum.
Aut tollet de vile, aut tollet de vita. De vite, non, quia nullum Pater a Filio suo separat: aut si tollit, quomodo tollit de vite? quia qui non operatur bonum hoc ipso separatus est a vite, Christo, quia gratiam non habet, immo perdit. Si de vita; istud falsum est, quia plus vivunt mali quam boni, ut videmus. Item, bonos etiam tollit de vita corporali sicut malos.
Respondeo : Dicendum, quod palmites a Christo . trahunt non vitam naturas, sed vitam gratiae et vitam gloriae. Dicitur auferri vel separari palmes . ab hac vite non per mortem naturae, sed per mortem culpae, vel damnationis extremae. Unde palmites infructuosi et qui in vacuum gratiam Dei recipiunt a vite separantur merito suae culpae iudicio divinae iustitiae; unde Apocalypsis tertio : Quia tepidus es, incipiam te evomere: quia iusto iudicio gratiam non apponit eis Deus. Iudicio damnationis extremae tollentur et in ignem mittentur, quando tempus merendi praecluditur ; unde dicit: tollet, non quia statim auferat, cum locum paenitendi tribuat .
18. Quaest. VI. Item quaeritur de hoc quod dicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos.
Contra hoc est, quia dilectio Patris est naturalis: dilectio Filii ad nos est pure gratuita: ergo non videtur similitudo. Quaeritur ergo: pro quanto dicit: Sicut dilexit me Pater etc. ?
Respondeo: Dicendum, quod, sicut dicit Richardus de sancto Victore , in divinis est amor pure gratuitus, debitus et ex utroque permixtus. Amor Patris ad Filium est pure gratuitus, quia Pater dat Filio et nihil recipit. Amor vero Spiritus sancti ad Patrem et Filium est pure debitus, quia tantum recipit. Amor vero Filii ad Patrem est debitus, quia recipit: ad Spiritum sanctum gratuitus, quia dat. Quoniam igitur Filius dilexit nos gratuito pure, ideo amorem, quo diligit nos, comparat amori Patris ad se .
Secundo hortatur disoipulos ad dilectionem amicorum.
19. Hoc est praeceptum meum. Postquam hortatus est Dominus ad dilectionem Dei, hic secundo hortatur ad dilectionem fratris et amici , et hoc quidem facit per hunc modum. Primo ad dilectionem fraternam astringit intuitu obedientiae; secundo, intuitu divinae amicitiae; tertio, intuitu remunerationis aeternae.
(Vers. 12.). Astringit primo praecepto obedientiae, innuens, hoc esse omnino in voluntate sua tanquam praecipuum; propter quod dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem: unde supra decimo tertio : " Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem ". Et modus subiungitur: Sicut dilexi vos, "non verbo vel lingua, sed opere et veritate ", sicut ego vos. Et quod ipse opere dilexerit eos, monstrat:
20. (Vers. 13.). Maiorem, inquit, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis: quasi dicat: nihil plus potest facere quam vitam dare, quae omnibus carior est; ad Ephesios quinto: " Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis". Et haec fuit vehementissima dilectio, non solum in Christo, qui tradidit se et animam suam, sed in Patre: unde ad Romanos octavo: " Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit"?
Unde notandum, quod magna est dilectio, qua mater diligit filium: super hanc dilexit nos Christus: Isaiae quadragesimo nono : " Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui".
Maior, qua uxor virum, et super hanc Christus; Ieremiae tertio : " Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum; nunquid revertetur ad eum ultra? Tu antem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere, et ego suscipiam te".
Maxima animae ad corpus: et super hanc dilexit nos: Ieremiae duodecimo : " Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius". Et ideo verum est illud Canticorum ultimo: " Fortis est ut mors dilectio " etc.
21. (Vers. 14.). Vos amici mei este. Hic secando hortatur ad dilectionem mutuam intuitu divinae amicitiae; unde offert amicitiam suam his qui servant praecepta sua, ut iuxta Domini praeceptum invicem diligant: propter quod dicit: Vos amici mei alis, si feceritis quaepraecipio vobis. Magnum quid promittit, cum amicitiam promittit. Augustinus: " Magna est dignatio Domini, cum nos amicos vocare dignatus est", cum sit amicus nomen paritatis; " est enim amicitia divinarum humanarumque rerum pari cum voluntate consensio ". Si enim sapientia amicos Dei constituit: Sapientiae septimo : "In animas sanctas se transfert et amicos Dei constituit"; quanto magis dilectio? Haec dilectio probatur in opere: ideo dicit: Amici estis, si feceritis quae ego praecipio, ex amore ut amici, non ex timore ut servi, quia non estis vocati in servitutem: propter quod dicit:
22. (Vers. 15.). Iam non dicam vos servos, licet prius fueritis: ad Romanos octavo : " Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum". Et per signum hoc ostendit: Quia servus nescit, quid faciat Dominus eius: vos autem non sic: ideo dicit: Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Hoc signum magnae amicitiae, revelatio secretorum: ad Ephesios primo : "Notum fecit nobis sacramentum voluntatis suae "; Matthaei decimo tertio: " Vobis datum est nosse mysteria regni Dei" etc.
23. (Vers. 16.). Non vos me elegistis. Hic tertio hortatur ad dilectionem intuitu remunerationis aeternae, ad quam per praedestinationem aeternam vocati erant, non per se venerant. Propterea dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos: ad Ephesios primo : (Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate: qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae". Ad quid elegerit, subdit: Et posui vos, ut ealiset fructum afferatis, in aliorum conversione: quod fit per praedicationem verbi Dei, quod est tanquam semen, quod fructum affert, quando recipitur in terram nonam ; unde Lucae octavo : " Quod vero in terram bonam, hi sunt, qui corde bono et optimo audiunt verbum et fructum afferunt in patientia "; primae Petri primo: " Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum ". Et fructus vester maneat, ad vestram salutem et consolationem per divinam remunerationem: et subiungitur remuneratio: Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, id est, quod sit ad vestram salutem, det vobis. Hoc autem, quod est petendum, est nostra salus: unde Matthaei sexto : " Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et baec omnia adiicientur vobis ". Sic petebat illa sancta anima in Psalmo: " Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ". Et intuitu hujus remunerationis debent mandatum Christi servare; ideo illud iterat: 24. (Vers. 17.). Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Mandatum dilectionis dicitur quasi manu datum, quia exemplo suo dedit: ideo supra decimo tertio : " Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem "; et primae ad Thessalonicenses quarto : "De caritate fraternitatis non habemus necesse scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis invicem ".