5. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicit: Non noverunt me; quaeritur, utrum ipsi Pharisaei cognoverint Christum.
Quod sic, videtur:
1. Quia dicitur Matthaei vigesimo primo in parabola de vinea: Illi cultores dixerunt: Hic est heres: venite, occidamus eum.
2. Item, in littera dicitur: Nunc autem viderunt et oderunt et me et Patrem meum: ergo scienter ipsum oderant.
Sed contra hoc est: I. Quia Actuum tertio : Et nunc, fratres, scio, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri: ergo principes per ignorantiam occiderunt Christum: non ergo cognoverunt.
2. Item, primae ad Corinthios secundo : Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent: ergo non cognoverunt Christum.
Respondeo: Dicendum, quod Christus et Deus erat et Messias seu promissus princeps in Lege. Dicendum ergo, quod Iudaei mali cognoverunt, quod ipse erat Christus eis promissus et verax et innocens ; sed quod esset Dei Filius, non cognoverunt . Quia enim veritatem agnitam impugnaverunt, volentes ostendere, ipsum non esse neque bonum neque sanctum: ideo excaecati sunt, ut in eo Divinitatem non cognoscerent, in quo humanitatem odirent.
Quod ergo dicitur, aut quod cognoverunt, aut quod non ; referenda est cognitio ad diversa cognita.
Alii referunt ad diversa tempora, quod in principio cognoverunt: sed postmodum, impugnando per malitiam, sunt excaecati .
6. Quaest. II. Item quaeritur de hoc quod dicit : Si non venissem et locutus non fuissem; peccatum non haberent.
I. Ergo secundum istam rationem illi qui non audiunt et non credunt, non damnantur propter infidelitatem ; quod manifeste falsum est, quia nullus salvatur sine fide.
2. Item, secundum hoc Tyrii et Sidonii, qui non crediderunt, non damnabuntur: quod manifeste falsum est per testimonium Evangelii.
Respondeo : Dicendum, quod per excellentiam diversa genera peccatorum nomine peccati generaliter dantur intelligi, praecipue tamen inter alia peccatum in Spiritum sanctum, quod est mere peccatum, nullam praetendens excusationem Nomine igitur peccati intelligitur hic peccatum in Spiritum sanctum, quod accrevit peccato infidelitatis: et hoc non habuissent Iudaei, sed solum remansissent in infidelitate, si Dominus non per aperta signa manifestasset se eis.
7. Quaest. III. Item quaeritur de hoc quod dicit : Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit etc.
1. Istud videtur falsum, quia maiora et mirabiliora signa legimus in veteri testamento. Legimus enim mare rubrum divisum et Iordanem, homines quadraginta annis de caelo pastos, mortuos suscitatos et multa talia.
2. Item, ipse Dominus dicit : Qui credit in me maiora horum faciei: ergo signum operum non erat certum signum nec singulare, quod ipse esset Christus.
Ad hoc Glossa respondet, quod non intelligitur de operibus miraculosis, sed de mirabilibus, ut quod mulier circumdedit virum, et quod ipse de
Virgine natus, et consimilia.
Sed illud non solvit, quia haec non erant eis nota .
Propterea dicendum aliter: vel quod hoc dicitur quantum ad operum multitudinem et diversitatem, quia nullus unquam tot miracula et tam varia et diversa fecerat, sicut Christus .
Vel facienda est vis in hoc quod dicit: Fecissem, quae nemo aliut fecit, quia non erat Deus, sed ad eius invocationem facta sunt: Christus autem fecit tanquam ille qui erat omnipotens.
8. Quaest. IV. Item quaeritur de hoc quod dicit : Viderunt nunc et oderunt me et Patrem meum.
Contra hoc est: 1. Quia, sicut dicit Augustinus , " nullius conscientia potest odisse Deum " quomodo ergo oderunt Patrem ?
2. Item, nemo odit nisi quod novit: sed ipse dicit, quod non noverunt Patrem, et nunc et id multis locis: ergo Deum non habebant odio.
Respondetur ad hoc dupliciter: primo, ut distinguatur odium : quia est odium verum, quod est in affectus controversia adversus aliquem: et sic nullus potest odisse Deum. Et est odium interpretativum, quando aliquis ad modum odientis se habet. Sic dicitur aliquis odire animam suam , quando facit contra salutem propriam; sic etiam dicitur odisse Deum, quando voluntati eius adversatur.
Aliter dicitur, quod Deum est considerare ut bonum summum, a quo omne bonum; est considerare ipsum ut iustum in suis operibus. Nullus potest Deum odisse nec odit in se: odit tamen secundum quod iustus .
1. Quod ergo obiicitur de Augustino, dicendum, quod Augustinus illud retractat: tamen verbum illud verum est, accipiendo odium, sicut expositum est.
2. Quod obiicit, quod non cognoverunt: dicendam est, quod est cognitio certitudinis et claritatis per speciem: et bac nullus Deum cognoscit, nisi sit comprehensor. Et est cognitio certitudinis, sed aemgmatis ; sed bac nullus Deum cognoscit nisi fidelis. Et est cognitio aestimationis, et hac infideles et multi mali cognoscunt. Et sic cognoverunt Patrem et per consequens odire possunt.
9. Quaest. V. Item quaeritur de hoc quod dicit: Venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur, se obsequium praestare Deo.
Ergo secundum hoc illi qui occidebant Apostolos, bona intentione occidebant: ergo merebantur.
Si tu dicas, quod non poterat bona intentione fieri ; illud falsum est, quia mala in genere, quae non sunt mala secundum se, bene fieri possunt: et tale est occidere.
Respondeo : Dicendum, quod quaedam sunt opera, quae nullo modo possunt bene fieri, ut mentiri, sicut dicit Augustinus , quia " mox nominata coniuncta sunt malo ", ut dicit Philosophus. Quaedam autem sunt, quae statim possunt bene fieri, cum adest bona intentio, ut sunt bona in genere . Quaedam, quae non fiunt bona sola intentione, nisi adsit causa et ordo, et talia sunt occidere et consimilia. Unde quandocumque homo occidat alium pro Deo, nisi adsit ordo iudicii et causa, nullo modo bene fit. Tali modo fiebat in Apostolis, quia iusta causa et inquisitio deerat .
Tertio, oiroa exspectationem spei tria ponuntur.
10. Haec autem vobis ab initio etc. Supra Dominus verbo eruditionis confirmavit discipulos in fide et in dilectione: in hac parte intendit eos confirmare in spei exspectatione, consolans eos multipliciter contra turbationem et desolationem de suo recessu. Et haec pars tertia partitur secundum triplex genus consolationis. Prima consolatio est ex Spiritus sancti missione: secunda vero, ex Filii visitatione et determinatur ibi : Modicum, et non videbitis me: tertia est ex Patris exauditione, ibi: Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem etc.; ut sic animam tota Trinitas consoletur. Prima consolatio est ad dandam intelligentiam: secunda, ad laetitiam; tertia, ad pacem et confidentiam. Prima respicit rationalem: secunda, concupiscibilem: tertia vero respicit irascibilem.
Prino c onsolatur discipulos ex Spiritus S. missione.
Primo igitur consolatur eos de Spiritus sancti missione: et. describitur haec consolatio per hunc modum. Primo praemittitur discipulorum desolatio ; secundo, Spiritus sancti promissio: tertio, missi officium: quarto, missionis principium.
(Vers. 5.). Praemittit ergo primo discipulorum desolationem occasione sui recessus, cuius ratione etiam praedictas admonitiones fecerat: ideo dicit:
11. Haec ab initio non dixi vobis , scilicet quae praedicta sunt de Spiritus sancti missione et vestra persecutione: quia vobiscum eram, consolans vos mea praesentia, et ideo non dicebam vobis tristia ; unde Matthaei nono : " Non possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ". Et nunc vado ad eum qui misit me, scilicet ad Patrem ; ideo vobis praedico. Et ex hoc recessu facti erant discipuli non diligentes, sed tristes: unde dicit: Et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Audiebant et non intelligebant et quaerere negligebant: et hoc erat prae tristitia.
12. (Vers. 6.). Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum: in quo significatur abundantia tristitiae, quia solum considerabant absentiam et non absentiae fructum: contra hoc dicitur primae ad Thessalonicenses quarto " Non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent". Tales implentur tristitia; secundae ad Corinthios secundo: " Consolemini, ne forte abundantiori absorbeatur tristitia qui hujusmodi est"; Threnorum tertio: " Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio ".
13. (Vers. 7.). Sed ego veritatem dico vobis etc. Hic tangitur secundum, scilicet Spiritus sancti promissio, quae impletur in suo recessu, ex qua debent consolari: ideo dicit: Sed ego veritatem etc, quasi dicat: ita tristamini, sed e contrario debetis consolari de recessu. Expedit vobis, ut ego vadam: et ratio redditor: Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Et ratio hujus est: quia, nisi fueritis desolati, non consolabimini; Matthaei quinto : " Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ". Bernardus.: " Delicata est nimis divina consolatio nec datur habentibus alienam ". Si autem abiero, mittam eum ad vos: quia, subtracta consolatione visibili, dabitur vobis consolator invisibilis; Isaiae vigesimo octavo "Quem docebit scientiam? Et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus ". Et ratio huins redditur ad Hebraeos quinto: "Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae; parvulus enim est ".
14. (Vers. 8.). Et eum venerit Me. Tangitur hic tertium, scilicet Spiritus sancti officium, tum per comparationem ad mundanos, et hoc est arguere: tum per comparationem ad bonos, et hoc est docere. Officium igitur per comparationem ad malos exprimit, cum dicit: Et cum venerit ille,
arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Et ipse Salvator exponit:
13. (Vers. 9.). De peccato quidem, quia non crediderunt in me: et hoc est peccatum infidelitatis, de quo supra octavo : " Vos in peccato vestro moriemini; si enim non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccato vestro ".
16. (Vers. 10.). De iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me: Glossa : Non de iustitia, quam fecerint, sed quam nolunt imitari". Et haec est iustitia fidei, quae credit quod non videt ; ideo dicit: Quia ad Patrem vado etc.; et tunc creditis, quia " fides est substantia rerum sperandarum " etc., ad Hebraeos undecimo. Et haec est iustitia, scilicet fidei, per quam iustus salvatur: ad Romanos tertio: " Arbitramur, hominem iustificari per fidem sine operibus Legis ".
17. (Vers. 11.). De iudicio vero , quia princeps huius mundi iam iudicatus est; supra duodecimo: "Nunc iudicium est mundi; nunc princeps huius mundi eiicietur foras ".
18. Potest tamen aliter exponi. Arguere enim mundum, hoc est manifestare mundo, secundum illud ad Ephesios quinto : " Quae arguuntur a lumine manifestantur ". Per adventum Spiritus sancti tria manifestata sunt mundo: peccatum, iustitia et iudicium: peccatum mundi, iustitia Christi, iudicium diaboli. Et ratio horum trium est: quia Christus redemptor erat mundi, diabolus deceptor, et mundus detinebatur a diabolo propter peccatum infidelitatis ; ad Ephesios sexto : " Adversus mundi rectores tenebrarum harum ".
Et de hoc peccato Spiritus sanctus arguit mundum: dum ostendit ei suam infidelitatem, arguit de peccato. Et huic concordat littera dicens: De peccato, quia non crediderunt .
Christus vero mundum redemit sua iustitia. Quia enim instus fuit et pati non meruit, patiendo pro mundo ipsum salvavit ; in cuius iustitiae attestationem sublimatus est ad dexteram Patris. Et huic concordat littera: De iustitia, scilicet mea, quia vado ad Patrem, per sublimationem, et hoc merito iustitiae; ad Philippenses secundo : " Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem antem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen ".
Diabolus vero iniuste mundum detinebat et iniuste contra Christum pugnavit ; ideo iudicatus est, quia amisit dominium in genus humanum . Et huic consonat sequens littera: De iudicio vero, quia princeps huius mundi iam iudicatus est, id est, in causa Salvatoris reus factus est. Legatur ergo sic littera: Arguet mundum de peccato, scilicet sno, Quia non crediderunt etc; de iustitia, scilicet mea, quia ad Patrem vado, in huius testi mollium: de iudicio, scilicet diaboli, quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
Sic determinavit officium eius ad mundanos: , deinde subiungit officium eius ad discipulos, et hoc est docere, quia non plene potuerunt doceri in praesentia Christi; ideo dicit:
19. (Vers. 12.). Adhuc habeo multa vobis dicere: sed non potestis portare modo: et ratio huios erat, quia adhuc carnales erant: unde primae ad Corinthios tertio : " Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis ". Sed ista carnalitas amovenda erat per adventum Spiritus sancti ; ideo subdit:
20. (Vers. 13.). Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: unde primae Ioannis secundo : "Unctio docebit.vos de omnibus". Et quod doceat veritatem, ostendit per hoc, quod non a se, sed ab alio: propterea dicit: Non enim loquitura semetipso, sicut diabolus, qui "mendax est et pater eius ", supra octavo: "Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur". Sed quascumque audiet, loquetur, ideo vera loquetur; supra octavo : " Qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor ". Nec tantum docebit veritatem de praeteritis, sed etiam de futuris: unde: Et quae ventura sunt annuntiabit vobis: unde primae ad Timotheum quarto: " Spiritus manifeste dicit, quod in novissimis diebus discedent quidam a fide ".
21. (Vere. 14.). Ille me clarificabit. Tangitur hic quartum, scilicet Spiritus sancti principium: et hoc quidem non tantum est Pater, verum etiam Filius: et ideo, sicut Filius, quia procedit a Patre, clarificat in suis operibus Patrem, a quo est ; sic et Spiritus sanctus Filium. Propterea dicit: Ille me clarificabit: et ratio redditur: Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Cum Spiritus sanctus sit summe simplex, est quidquid habet: ergo si accipit aliquid a Filio, totum accipit, et ideo sequitur, quod a Filio procedit . Sed ne credas ex hoc, quod ab ipso solo procedat, vel ab ipso principaliter: ideo ostendit, quod ab ipso procedit, una cum procedit a Patre. Propterea subdit:
22. (Vers. 15.). Omnia, quae habet Pater, mea sunt: infra decimo septimo: " Mea omnia tua sunt, et tua mea ". Propterea dixi: Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis: de meo, quod tamen a Patre accepi. Sic Spiritus sanctus enuntiat Filium, a quo procedit, sicut et Filius Patrem; supra primo : " Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit".