38. Quaest. I. Sed quaeritur hic primo de hoc quod dicitur Matthaei vigesimo sexto , quod ministri tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum: quomodo Joannes dicit, quod ad Annam?
2. Item, cum Annas non esset pontifex , quare ad ipsum ductus est?
Respondet Augustinus , quod ad utrumque adductus est; sed Matthaeus, id brevius narrare volens, dicit, ipsum ad Caipham fuisse adductum, quia in domo eius maxime fuit examinatus.
2. Ad illud quod quaeritur, quare ad Annam primum adductus, quadruplex redditur ratio: ratio dignitatis, quia, sicut dicit Victor , praecedenti anno fuerat sacerdos: tunc enim emebatur summum sacerdotium. - Alia ratio, scilicet consanguinitatis, quia attinebat summo sacerdoti tanquam socer . -Tertia ratio opportunitatis, quia domus eius erat in via. - Quarta ratio malignitatis, ut dicit Victor , "ut minoris culpae videretur Caiphas, si alterius sacerdotis Christus damnaretur sententia ".
39. Quaest. II. Item quaerit Chrysostomus : quis fuit ille alius discipulus, de quo dicit, quod sequebatur Iesum?
Et respondet, quod Ioannes, qui nomen suum . tacet ratione humilitatis.
40. Quaest. III. Et tunc est quaestio: quare non omnino tacet de se?
Responsio est, quod ideo se adducit, ut fidem nostram astruat: ideo nomen tacet, ut iactantiam vitare ostendat .
41. Quaest. IV. Item quaeritur 1. de hoc quod Dominus dicit: In occulto locutus sum nihil; cum ipse Dominus locutus fuerit multa suis discipulis in secreto .
2. Item, de hoc quod dicit: Semper docui in synagoga et in templo ; cum dicatur Matthaei quinto , quod in monte: similiter Lucae sexto, quod in loco campestri.
3. Item, de hoc quod dicit: Ego palam locutus sum mundo: cum Dominus in parabolis et in sententiis occultis loqueretur, sicut dicitur Matthaei decimo tertio .
1. Ad primum respondet Augustinus : "Quoniam, si aliqua dixit solis discipulis, non tamen dixit in occulto, quia illa volebat per eos innotescere multis: unde Matthaei decimo: Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super tecla.
Chrysostomus respondet: Nihil locutus sum in occulto, quia "non ex timore, vel dolo, sicut hi aestimabant. Solitarios discipulos docebat, sed ea quae alii capere non poterant ".
2. Ad aliud dicendum, quod semper distribuit ibi pro tribus solemnitatibus: Pascha, Pentecoste, Scenopegia, quando populus generaliter conveniebat .
3. Ad aliud dicendum, quod palam loculus est, non pro aperta intelligentia, sed pro multorum audientia. Augustinus : " Modo quodam palam loquebatur, quia multi audiebant: modo quodam non palam loquebatur, quia non intelligebant".
42. Quaest. V. Item quaeritur: cum Dominus Matthaei quinto dicat: Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe ei et alteram: quare Dominus non fecit, sed arguit percutientem se?
Respondet Augustinus : " Veraciter, mansuete iusteque respondit: et non solum alteram maxillam iterum percussuro paravit, sed et totum corpus figendum in ligno. Et hinc ostendit, praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione esse faciendas.
43. Et misit eum Annas etc. Hic agitur de examinatione facta sub Caipha: et dividitur haec pars in duas, quia primo ponitur Christi ad iudicem adductio: secundo, ipsius a discipulo negatio ibi : Erat autem Simon Petrus.
(Vers. 24.). Quantum ad primum breviter se eipedit Evangelista et dicit, quod Christus missus est ad Caipham, nihil agens de examinatione facta ab eo, quia alii Evangelistae sufficienter dixerant. Ideo dicit: Misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem, a quo multipliciter exhonoratus fuit et reprobatus; sicut dicitur Mattbaei vigesimo sexto , quod " exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt, alii antem palmas in faciem eius dederunt " etc.
44. (Vers. 25.). Erat autem. Hic ponitur negatio Petri, et ponitur negandi occasio in hoc, quod erat commixtus ministris: unde dicit: Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se, scilicet cum ministris, ut supra . Et ex hoc, quod inter eos erat, contigit, quod quaererent ab eo. Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu ex discipulis eius es? Et haec fuit occasio negandi: ideo sequitur negationis iteratio: Negavit autem ille et dixit: Non sum. Expavit Petrus ad multitudinem circumstantium ; Ecclesiastici septimo: "Ne pecces in multitudine civitatis, nec te immittas in populum ".
45. (Vers. 26.). Dicit ei unus ex servis pontificis. Hic ponitur negationis consummatio: et ponitur inquisitio serui, deinde negatio Petri et sigmm, quod est cantus galli. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam . Ratio redditur, quare magis accusabat eum in ultionem fratris: Nonne ego te vidi
in horto cum illo f quasi dicat: non potes te mihi occultare.
46. (Vers. 27.). Iterum ergo negavit Petrus. Hic consummatur negatio Petri, quia trina fuit: et in signum consummationis subditur: Et statim gallus cantavit. Augustinus : " Ecce, Medici completa praedictio, aegroti convicta praesumtio. Non enim factum est quod iste dixerat: Animam meam ponam pro te; sed quod ille praedixerat: Ter me negabis ".
QUESTIONES.
47. Quaest. I. Sed quaerit Chrysostomus : unde est hoc, quod Evangelistae ita concorditer scripserunt de Petri negatione, cum videatur, quod peccatum socii deberent occultare?
Respondet: Hoc quidem fecerunt, " non discipulum accusantes, sed nos erudire volentes, quantum malum est non Deo omne concedere, sed in se ipso confidere ".
48. Quaest. II. Item quaeritur de modo negandi.
Dominus enim praedixit ei: Ter me negabis: et hic dicit beatus Ioannes, quod solum negavit, quod non erat eius discipulus.
Respondet Augustinus : " Sane in hac negatione Petri debemus advertere, non solum ab eo negari Christum, qui dicit, eum non esse Christum; sed ab illo etiam, qui, cum sit, negat, se esse Christianum. Unde negavit Christum Petrus, dum negavit se Christi discipulum ".
49. Quaest. III. Item quaeritur de loco negatio nis Petri.
Et videntur alii Evangelistae dicere, quod fuerit in domo Caiphae, sicut dicitur Matthaei vigesimo sexto : Ioannes videtur dicere, quod in domo Annae.
Respondeo ad hoc: Est contrarietas inter expositores . Nam Reda et Hieronymus dicunt, quod inchoata fuit in domo Annae, sed consummata in domo Caiphae: et adii Evangelistae dicunt finem negationis, Ioannes autem respicit principium. - Augustinus vero dicit, quod tota completa fuit in domo Annae, sicut videtur dicere Evangelista. Et quod alii dicunt, esse factam in domo Caiphae, hoc dicunt: quia Caiphas erat summus pontifex, quod erat Annae erat et Caiphae.
50. Quaest. IV. Item quaeritur de tempore negationis. - Nam hic dicit Ioannes, quod post tertiam negationem gallus cantavit: sed Marci decimo quarto dicitur, quod post primam negationem cantavit.
Respondeo: Ad litteram sic fuit, sicut diu., maicus , quod gallus cantavit ante trinam negationem et statim post trinam; sed primum galli cantum non advertit Petrus: secundum advertit et rediit ad cor suum , et ideo primum cantum alii tacent, sed ultimum omnes dicunt.
51. Adducunt ergo Iesum etc. Hic agitur de tertia Christi examinatione, quae facta est sub Pilato . Et in hoc ostenditur malitia Iudaeorum primo, quia nolentem Pilatum inducunt ad iudicandum: secundo in hoc, quod volentem Christum tanquam innocentem liberare inducunt ad condemnandum, ibi : Et cum hoc dixisset, iterum exivit etc.
Prima in duas: primo enim ponitur Christi oblatio: secundo, oblati examinatio, ibi : Introivit . ergo iterum etc.
In hac oblatione notatur primo Iudaeorum perversitas: secundo, falsitas: tertio, improbitas quarto, quomodo es hoc impletur divina voluntas.
52. (Vers. 28.). Perversitas, quia innocentem in die festo ad condemnationis locum adducunt: propterea dicit: Adducunt ergo Iesum, scilicet ministri ad Caipham pontificem in praetorium , quia illuc venerat, ut Christum traderet Pilato. Erat autem mane: tempus auget eorum malitiam, quia matutinum ; tantum sitiebant mortem Christi, quod diu non poterant exspectare. Erat etiam tempus festivum: unde subdit: Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent paecha, quia non poterant contaminati: Numerorum nono: " Immundi super animam hominis non poterant facere phase ". Augustinus: " O impia caecitas I Alienigenae iudicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine, non timebant ".
S3. (Vers. 29.). Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit. Tangitur hic Iudaeorum falsitas, quia Christo crimen falsum imponunt ad inquisitionem Pilati: unde dicit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? quasi diceret: sine causa nolo eum suscipere: Actuum vigesimo quinto : " Non est consuetudo Romanis condemnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina ". Et respondent Indaei, quod causa est maleficium: unde subdit:
54. (Vers. 30.). Responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, volentes illam legem servare: " Innocentem et iustum non interficies ", Exodi vigesimo tertio quasi dicant: est malefactor. Non probant, sed falso imponunt. Augustinus: " Respondeant ab immundis spiritibus liberati, languidi sanati, utrum sit malefactor Iesus. Sed ista dicebant, de quibus per Prophetam praedixerat: Retribuebant mihi mala pro bonis ". Iob trigesimo sexto: " Causa tua quasi impii indicata est".
55. (Vers. 31.). Dixit ergo eis Pilatus. Hic notalur tertium, scilicet Iudaeorum dolositas, quia culpam volebant in alterum refundere: sed Pilatus recusat iudicare eum, non videns, eos habere causam debitam: unde: Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos et secundum Legem vestram iudicate eum, quae dicit Exodi vigesimo secundo : " Maleficos non patieris vivere ". Sed Iudaei e contrario ostendunt, quod oportet, ipsum iudicare, quia causa est mortis, et eis non licebat quemquam occidere; propterea dicit: Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam: sed ad te spectat, et hic " reus est mortis ": ideo necesse habes de hac causa cognoscere. Dolose volunt per alium occidere, sed non excusantur: unde dicitur eis Actuum septimo: " Cuius vos proditores et homicidae fuistis ".
56. (Vers. 32.). Ut sermo Iesu impleretur. Hic notatur quartum, scilicet quod impletur Christi voluntas. Volebat enim mori morte crucis, qua occidebant gentiles: ideo dicit: Ut impleretur, id est, ita factum, ut impleretur sermo: quem dixit, supra tertio : " Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis ", et supra duodecimo: significans, qua morte moriturus esset, quia crucis; Matthaei vigesimo: " Tradetur gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum ". Et hoc elegit Dominus tanquam vilissimum.