1. Tunc apprehendit eum etc. Hic intendit eum Pilatus liberare iudicio severitatis, flagellans innocentem, ut zelum mitiget Iudaeorum: et sunt hic tres particulae. In prima describitur Christi ignominiosa flagellatio: secundo, flagellati ostensio, ibi : Exivit iterum Pilatus foras: tertio, Iudaeorum induratio, ibi: Cum ergo vidissent eum pontifices.
(Vers. 1.). Ignominiosa Christi flagellatio insinuatur primo in afflictione, deinde in derisione.
Afflictionem tangit, cum dicit: Tunc apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Chrysostomus : " Flagellavit eum Pilatus, fortassis absolvere volens et mitigare Iudaicum zelum "; unde Lucae vigesimo tertio dixit Pilatus: " Emendatum illum dimittam ", id est flagellis afflictum ad magis mitigandum Iudaeorum zelum.
Afflictioni addita est irrisio:
2. (Vers. 2.). Et milites plectentes etc. Et quia reges solent honorari signo, habitu et verbo sive salutatione et reverentiae exhibitione: ideo quadrupliciter irrident: primo in signo coronae, quod est signum regale, unde: Plectentes, id est plicantes, coronam de spinis, id est iuncis marinis acutis et pungitivis ad modum spinarum: imposuerunt capiti eius. De hac corona Canticorum tertio : " Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua ", id est synagoga.
Deinde illudunt eum in habitu vel vestitu: unde dicitur: Et veste purpurea circumdederunt eum, quasi esset rex: in quo significatur, quod caro eius erat sanguine purpuranda: quod significatum est Genesis trigesimo septimo : " Tulerunt tunicam Ioseph et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt "; et Isaiae sexagesimo tertio: " Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari
Deinde illusio in salutatione: unde dicit:
3. (Vers. 3.). Et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Iudaeorum, et hoc quidem in opprobrium: Threnorum tertio : " Saturabitur opprobriis". -Non solum in verbo, sed in reverentia, quia loco reverentiae dabant alapas: unde dicit: Et dabant ei alapas: Threnorum tertio: " Dabit percutienti se maxillam "; et Isaiae quinquagesimo: " Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus".
: 4. (Vers. 4.). Exivit iterum Pilatus foras. Hic ponitur Christi flagellati et illusi ostensio, ut moveantur ad pietatem. Et primum quidem replicatur innocentia: unde: Dicit: Ecce, adduco vobis eum foras. Rationem subdit: Ut cognoscatis, quia nul-
Iam cautam invenio ineo, scilicet " mortis " vel afflictionis: et tamen afflixi eum.
8. (Vers. 8.). Exiit ergo Iesus. Augustinus: "Non clarus imperio, sed plenus opprobriosi unde sequitur: Portans spineam coronam et purpureum vestimentum, in quibus illuserant ei, secundum illud Matthaei vigesimo : " Tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum ". Et dicit eis: Ecce, homo: ecce, ostensio flagellati et vituperati in hoc, quod se regem fecerat. Augustinus: " Spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amaris conviciis illusus est, alapis caesus est: fervet ignominia, frigescat invidia ".
6. (Vers. 6.). Cum ergo vidissent eum. Hic ad . Christi ostensionem sequitur tertio induratio pertinaciae Iudaeorum, maxime pontificum: unde dicit: Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum. Isaiae quinto : " Exspectavi, ut faceret iudicium: et ecce, clamor". Bis dicunt crucifige ad ostendendam mentis pertinaciam: Ieremiae duodecimo: " Facta est hereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem "; et Psalmus: " Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens ", propter clamorem.
7. Dicit eis Pilatus. Supra nisus est Pilatus liberare Christum iudicio benignitatis et severitatis:
luc nititur iudicio aequitatis , recurrens ad innocentiam, quod aequum est dimittere innocentem et nunquam sine causa occidere. Et huic Iudaei dupliciter resistunt: primo accusando et postea comminando. Unde in hac parte innuuntur plura: primo,
Christi iustificatio: secundo, ipsius accusatio, ibi : Responderunt Iudaei: tertio, accusationis inquisitio: ibi: Cum ergo audisset Pilatus hos sermones: quarto vero subiungitur Iudaeorum comminatio, ibi: Iudaei autem clamabant.
Primo ergo ponitur Christi iustificatio, propter quam Pilatus non vult eum damnare, sed offert Iudaeis: unde dicit: Dicit eis Pilatus, qui quaerebant, Christum crucifigi: Accipite eum vos et crucifigite: ego enim non inuenio in eo causam: et ideo sine causa nolo crucifigere. Vere non inveniebat causam, quia, primae Petri secundo , " peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ".
8. (Vers. 7.). Responderunt ei Iudaei. Hic ponitur accusatio Iudaeorum: unde dixerunt: Nos Legem habemus, quam scilicet observamus de voluntate Romanorum principum. Legem allegant pro se, cum sit contra se: supra septimo : " Nonne Moyses dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem "? Et secundum Legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, et ita blasphemavit: Levitici vigesimo quarto: " Qui blasphemaverit morte moriatur "; unde supra decimo: " De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum ".
9. (Vers. 8.). Cum ergo audisset. Hic ponitur tertio inquisitio . Quaerit igitur, motus ex accusatione Iudaeorum: unde dicit: Pilatus, cum audisset hunc sermonem, magis timuit, ne, si dimitteret, contra Legem faceret: et si non dimitteret, Filium Dei crucifigeret. Non debet bonus iudex timere: unde Ecclesiastici septimo : " Noli quaerere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates ". Ideo subdit:
10. (Vers. 9.). Iterum ingressus in praetorium, dicit ad Iesum : Unde es tu? Quaerit de origine, quia ipsum de hoc accusabant: magnam et supra vires quaerit quaestionem: unde Isaiae quinquagesimo tertio: " Generationem eius quis enarrabit"? Et ideo non audit responsionem: Ecclesiastici tertio: (Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris". Unde dicit: Iesus autem responsum non dedit ei, ut verificaretur illud Isaiae quinquagesimo tertio : " Quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum ". Augustinus: " Ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur "; Threnorum tertio: " De ore Altissimi non egredientur nec bona nec mala ". Sic ergo tacentem inducit ad respondendum: propterea:
11. (Vers. 10.). Dicit ei Pilatus: Mihi non loqueris? quasi dicat: erras, quod quaestionem meam contemnis, cum deberes potius meam captare benevolentiam tanquam in manibus meis positus: et hoc infert: Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? et ideo et timendus et obsecrandus. Unde de hoc mirabatur, quod Christus in tanta necessitate non captabat eius gratiam: Matthaei vigesimo septimo : " Et non respondit ei ullum verbum, ita ut miraretur praeses". Et quia Pilatus se iactavit, Christus prudenter respondit quod eius superbiam humiliavit, docens " non altum sapere ".
12. (Vers. 11.). Respondit Iesus:Non naveres in me potestatem , nisi datum tibi esset desuper: Augustinus: Desuper, id est a Deo, secundum illud ad Romanos decimo tertio: Non est potestas nisi a Deo ". - Sed secundum istam expositionem nullam videtur habere consequentiam quod sequitur: Propterea qui tradidit me etc. ;ideo exponit Victor : Desuper, id est a Caesare: et quia timore exerces, qui tradidit me tibi maius peccatum habet: quia magis peccat qui ex malitia, quam qui ex infirmitate vel impotentia. Et quia prudenter responderat, Pilatus eum liberare intendebat: unde dicit:
13. (Vers. 12.). Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Intelligens, potestatem suam sub alterius potestate constitutam, nolebat damnare innocentem: ideo volebat dimittere eum.
Iudaei autem clamabant. Hic ponitur quartum, scilicet comminatio Iudaeorum: et quia non poterant Christum damnare per accusationem, convertunt se ad clamosam comminationem: unde imponunt Pilato, si eum dimittat, infidelitatem contra
Caesarem;ideo dicit: Iudaei autem clamabant, contra Pilatum scilicet, eo quod vellet Christum dimittere, dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris, immo proditor: quia dimittis inimicum Caesaris. Et hoc probant: Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Caesari; quia tunc Caesar erat monarcha, unde ipsius erat dare potestatem regnandi ;qui ergo se ipsum regem constituebat, contradicebat Caesari. Et haec comminatio Pilatum retraxit a veritate iudicii in liberando, quia timuit accusari apud Caesarem: Proverbiorum vigesimo nono : " Qui timet hominem cito corruet". Propter hoc dicebat Dominus discipulis Matthaei decimo: " Nolite timere eos qui occidunt corpus ".
14. Pilatus ergo , cum audisset. Ostensa est perversitas ludaeorum in malignitate resistendo iudicio veritatis: hic ostenditur eorum perversitas in extorquendo iudicium falsitatis de condemnatione Christi. Describitur hic iudicium condemnationis Christi, quod quidem describitur hoc ordine. Primo notatur loci et temporis circumstantia: secundo, condemnationis causa: tertio vero, ipsa sententia.
(Vers. 13.). Locus notatur, cum dicit: Pilatus ergo, cum audisset hos sermones. In quo notatur, quod ipse iam ceciderat a iusta voluntate timore Caesaris, quasi dicat: timore perterritus: adduxit Iesum foras, id est ad locum publicum: ideo foras, ut in conspectu omnium condemnaretur. Et sedit pro tribunali in loco, qui dicitur Lithostratos . Hic describitur locus specialiter:pro tribunali, idest in iudiciali. Tribunal enim est iudicum, solium regum, sed cathedra doctorum. Lithos, sicut dicit Victor ,
interpretatur iudicium: stratos a sterno valet pavimentum vario stratum lapide, in cuiusmodi loco erat consistorium, ubi iudicabatur. Et hic locus Hebraice autem Gabbatha , id est sublimitas, quia solent iudices in sublimi loco sedere.
Vel Gabbatha interpretatur picturaiio vel politio et significat idem quod Lithostratos, id est locus iudicialis, pictus vel politus .
15. (Vers. 14.). Erat autem parasceve. Ecce,
, subiungitur tempus, quia erat feria sexta, quae dicitur parasceve paschae, id est praeparatio paschae, quia flebat praeparatio in die Veneris pro die Sabbati, sicut dicitur Exodi decimo sexto , quod illo die colligebant pro duobus diebus. Hora quasi sexta. Hic tempus tangitur speciale, et dicit quasi, quia difficile est temporis horam determinare .
Et dicit Iudaeis. Hic notatur causa condemnationis Christi, et baec non fuit eius culpa, sed duritia perversitatis in Iudaeis et negatio veritatis:
duritia perversitatis in hoc, quod petunt, eum damnari morte crudelissima: unde dicit: Ecce, rex vester, quasi dicat Pilatus: non habetis aliquid aliud obiicere contra ipsum.
16. (Vers. 15.). Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Geminatio significat intensionem affectus ad mortem Christi: Ieremiae vigesimo sexto " Locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: Iudicium mortis est viro huic ". Et quia non subiciebat duritia perversitatis, nisi adderetur negatio veritatis: ideo sequitur inquisitio Pilati: Regemvestrum crucifigam? quasi in hoc verbo notans eis voluntatem perversam in hoc, quod suam ignominiam appetebant. Sed vituperium regis redundat in populum, et propterea, ut vituperium videantur fugere, negant verum: unde: Responderunt pontifices dicentes : Non habemus regem nisi Caesarem; et ita hic non est rex noster, nec ignominia eius est nostra. Et ex hac causa condemnavit eum Pilatus: unde dicit:
17. (Vers. 16.). Tunc tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Hic tangitur tertium, scilicet ipsa sententia, qua condemnatus est poena crucis: et bene dicit: Tradidit eis, quia ad eorum petitionem fecit: Actuum tertio : " Deus glorificavit Filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti"; et Lucae vigesimo tertio: " Pilatus adiudicavit fieri petitionem ipsorum ", scilicet Iudaeorum. Fecit Pilatus contra Legem; Exodi vigesimo tertio: " Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio acquiesces sententiae plurimorum, ut a vero devies".