Tertio tractatur de Christi resurrectione tripliciter.
1. Una autem Sabbati etc. Egit supra Evangelista de his quae spectant ad Domini incarnationem et passionem: ab hoc loco usque in finem agit de his quae spectant ad eius resurrectionem. Agitur ergo in bac parte de manifestatione resurrectionis Christi. Et quia hanc manifestationem praeivit discipulorum sollicitudo, et secuta est nostra instructio sive fidei certitudo: ideo in hac parte sunt tres partes: in quarum prima describitur sollicitudo discipulorum et mulierum, quibus se manifestavit. In secunda describitur ipsa manifestatio, ibi : Abierunt ergo discipuli. In tertia, nostrae fidei confirmatio, ibi: Hic est discipulus ille etc.
Primo, de sollicitudine discipulorum et mulierum.
Prima pars dividitur; quia enim Dominus utrumque sexum redemerat et utrique se manifestare volebat: praemittitur non tantum sollicitudo virorum, sed etiam mulierum. Ideo primo ponitur sollicitudo Mariae: deinde discipulorum, ibi : Exiit ergo Petrus etc.
2. (Vers. 1.). Sollicitudo Mariae notatur et in vigilantia ad requirendum et in diligentia ad renuntiandum.
Vigilans quippe ad requirendum fuit, quia summo diluculo venit: propterea dicit: Una autem Sabbati, scilicet die dominica, quae est una, id est prima dies Sabbati, id est septimanae, secundum illud Lucae decimo octavo : " Ieiuno bis in Sabbato ". Sabbatum etiam dicitur septimus dies: Exodi vigesimo: " Memento, ut diem Sabbati sanctifices ". Maria Magdalene venit mane, tanquam sollicita videre Domini corpus, et ideo non exspectavit diem: et ideo addit: Cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. Chrysostomus : " Maria, omnino circa Magistrum amicabiliter se habens, quia Sabbatum transiit, non sustinuit quiescere: sed venit diluculo profundo ad monumentum, a loco mitigationem quandam invenire volens ". Et quia mane, ideo invenit ; Proverbiorum octavo : " Qui mane vigilaverint ad me invenient me ".
Et vidit lapidem, hic notatur diligentia ad renuntiandum in hoc, quod visam monumenti apertionem refert discipulis: unde: Et vidit lapidem revolutum a monumento. ista remotio lapidis significata fuit Iudicum decimo sexto, ubi dicitur, quod " Samson apprehendit ambas fores portae cum postibus et seris impositasque humeris suis portavit ad verticem montis ".
3. (Vers. 2.). Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, qui praecipue inter alios Christum diligebat, et ad alium discipulum, quem diligebat Iesus, id est ad Ioannem, qui se non nominat propter humilitatem ; et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento: in Graeco additur meum ad expressionem affectus. Tulerunt, scilicet infinite, vel Iudaei, vel custodes, et nescio , ubi posuerunt eum, quod erat ei causa maioris doloris. Quia enim eum adhuc carnaliter cognoscebat et amabat; ideo, carne eius subtracta, nulla consolatio remanebat .
4. (Vers. 3.). Exiit ergo Simon Petrus. Hic notatur sollicitudo discipulorum et in velocitate currendi et in curiositate considerandi, ibi : Et cum inclinasset se. Solliciti igitur fuerunt, quia, audito, quod sublatus esset, velociter venerunt; unde dicit: Exiit ergo Simon Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum ; hoc dictum est per anticipationem, hoc est, arripuerunt iter, ut venirent ad monumentum: et velociter veniebant , unde dicit:
3. (Vers. 4.). Currebant autem duo simul, velociter scilicet, sed in hac velocitate dispariter: unde:
Et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum - ideo velociter, quia comprehendere volebant: primae ad Corinthios nono: " Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium: sic currite, ut comprehendatis " - vel quia iunior erat et citius currere poterat, vel quia ad videndum erat ferventior: sed tamen Petrus fuit in considerando diligentior: unde sequitur disparitas in diligentia considerationis . Nam:
O. (Vers. 3.). Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit: et sic in quaerendo fuit velox, sed in consideratione remissus, Petrus autem e contrario; unde dicit :
7. (Vers. 6). Venit autem Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum, non contentus tantum extra aspicere, ut Ioannes. Et sic verificatum est illud Matthaei decimo nono: " Erunt novissimi primi, et primi novissimi ". Et vidit linteamina posita, separatim.
8. (Vers. 7.). Et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, tanquam hoc gestum esset per festinationem: sed separatim involutum in unum locum: linteamina ad operiendum corpus: supra decimo nono : " Acceperunt corpus Iesu et ligaverunt illud linteaminibus "; sudarium ad operiendum faciem: supra undecimo: " Et facies eius involuta erat sudario ". Et sic omnia diligenter respexit ante quam Ioannes, qui eum praecesserat, sed tamen in diligenti consideratione sequitur eum: unde dicit:
9. (Vers. 8.). Tunc ergo introivit et ille alius discipulus, qui venit primus ad monumentum, scilicet exemplo Petri, et vidit, quae praedicta sunt, et credidit. - Sed aliter exponitur secundum Chrysostomum, aliter secundum Augustinum. Nam Chrysostomus exponit: credidit, eum scilicet resurrexisse: et argumentum habuit ex hoc, quod si aliquis sustulisset, non sic omnia ordinate reliquisset, quae erant magis utilia quam corpus. Augustinus autem aliter exponit: credidit, scilicet corpus esse sublatum, sicut mulier dixerat; et hoc probat per litteram sequentem:
10. (Vers. 9.). Nondum enim sciebat Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere: ideo non credidit resurrexisse, sed sublatum esse. - Tamen, si velimus tenere expositionem Chrysostomi , littera sequens sic continuatur: Vidit et credidit, id est, tunc primo ex visu credidit, quia ante non credebat ; nondum enim sciebat Scripturam.