LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Cuius laus secundum nomen,
eius est et gloria
2 Et in universa terra,
qua sua iudicia
3 Timet reus iudicandus
teste conscientia,
4 Amat iustus liberandus
eius sola gratia.
5 Haec tamquam abyssus multa
sunt inscrutabilia ;
6 Sed de Deo natus Deus,
Dei sapientia,
7 Nos ex alto visitavit
et venit in propria,
8 Factus homo, qui narravit
nobis haec et alia,
9 Quae latebant in figuris
occulta mysteria.
Stulta quoque mundi Deus
et contemptibilia
10 Sublimavit dignitate,
praefecit potentia,
Qui ubique praedicarent
eius testimonia.
11 Hi sunt caeli continentes
secreta caelestia;
12 Hi sunt nubes, unde manat
doctrinarum pluvia ;
13 Hi sunt templi fundamenta,
sunt portae, sunt atria ;
14 Sunt bases atque columnae,
quibus stat ecclesia;
15 Sunt lux mundi, verbo, vita
illustrantes omnia ;
16 Sunt sal terrae, condientes
morum temperantia ;
17 Sunt pastores, populorum
servantes ovilia ;
18 Sunt doctores, subditorum
exercentes studia.
19 Horum ergo flagitemus
omnes patrocinia,
20 Ut cum ipsis gloriemur
in caelesti patria.