LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Crebrescente Christi laude
Consolata, Sion, gaude,
Toto nisu, plebs, adplaude-
Tamquam patri filia ;
2 Laudes promas non exiles,
Quia sprevit Christi miles
Opes huius mundi viles
Pro caelesti gloria.
3
Hostem certans debellavit
Et certamen consummavit,
Pro quo Christus hunc ditavit
Corona perpetua.
4
Ab aetate primitiva
Carnis vicit incentiva,
Quia caro, licet viva,
Mundo fuit mortua.
5 Ergo mundi sorte spreta
Iubilemus mente laeta
Summo regi cum athleta,
Cuius festum colitur,
6 Ut pro nostra peritura
Vita detur, sed secura,
Ubi merces pro mensura
Meritorum redditur.