LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 De quinque prudentibus
Canamus virginibus,
Quae sumpserunt oleum,
2 Quarum carnes azymae
Et fideles animae
Exsultarunt in Deum.
3 Harum summa gloriae,
Nitor conscientiae
Nubunt filio Dei;
4 Ut Rachel amabiles
Et desiderabiles
Totae factae sunt ei.
5 Agnum, sponsum virginum,
Iesum Christum Dominum
Sequuntur, quo ierit;
6 Novum cantant canticum,
Caelicum, angelicum,
Quod miranda fecerit.
7 Albas habentes stolas,
Aureas aureolas,
Sponso placent plurimum.
8 Nescit homo pretium
Vitae continentium,
Qui in terra vivit ;
9 Suave viventium
Grex fidelis omnium
Virginum hoc scivit ;
10 Qui exoret Dominum
Pro salute hominum.