LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Mulier laudabilis,
Fortis, casta parens,
Mulieris sterilis
Opprobrio carens ;
2 Haec fructum tricesimum
Dedit coniugata,
Sed et sexagesimum
Viro viduata.
3 Quae in fortitudine
Lumbos castigavit,
Nunquam carens lumine
Manu roboravit ;
4 Cuius honorabilis
Nuptiis, mundus lectus,
Fuit venerabilis
Etiam senectus.
5 Ut sacro eloquio
Patet, erit minime
Digna ponderatio
Continentis animae.
6 Dilexit silentium
Dicens, quod nescivit,
Nec unquam dominium
In virum quaesivit.
7 Haec non est de viduis
Luxu saecli mortuis,
Bonum operata,
8 Obsecrationibus
Et orationibus
Semper occupata.
9 Recepit hospitio
Vagos, quam ablutio
Pedum commendavit,
10 Et, quos tribulatio
Pressit, hos subsidio
Sacro recreavit.
11 Elisabeth veneranda,
Cuius festa recolenda
Redierunt annua,
12 Casta, prudens et fidelis,
Impetrare nobis velis
Gaudia perpetua.