17. De s. Augustino Cantnariensi.
22. In Translatione s. Barnardi.
23. In Translatione s. Benedicti.
31. De ss. Cantio, Cantiano, CantioniJla.
38. In Translatione s. Dionysii.
48. De ss. Epiphanio et Isidoro.
63. De ss. Hermelando et Baldo.
75. In Translatione s. Ludovici.
76. In Translatione s. Mariae Magdalenae.
78. In Dccollatione s. Johannis B.
82. In Translatione ss. Patricii, Cornmbae et Brigidae.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Impari qui gaudes
numero, Deus. accipe laudes,
Quas pro martyribus
dat chorus iste tribus.
2. Sunt revera tres,
quos dat generatio fratres,
Dictos nominibus
paene quasi paribus.
3. Nomen idemque fere
fuit his, quia mente fuere
Hi tres sicut idem
corde tenendo fidem.
4. Tempore quo siquidem
Romae residentia pridem
His tribus egregiis
facta fuit sociis,
Exiit edictum
gladiis quod in urbe prae-
ceptum
Plebs Christi caderet,
ni sacra dis faceret.
5. Istud ad auditum
fratrum dum venit edictum,
Mox iter arripitur
Romaque deseritur.
R. Urbs tandem petitur
Aquileja, sed reperitur
Plus quam Romae gens
hic pietatis egens.
Urbe subintrata
gens accurrit scelerata,
V.
Quae praecepit eis
sacrificare diis.
Ad Magnificat.
A. Servi quando feri
cogunt hos, nolle fateri
Natum matre Deum,
plus profitentur eum,
Christi jussa colunt,
pro cujus nomine nolunt
Sic prece sic pro vi
sacrificare Jovi.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Cantica solvantur
Christo, per quem trabeantur
Certi martyrii
Cantius et socii.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Unanimes aeque
fratres sunt speque fideque
Et secum geminis
sic amor vivit in his.
2. Hos Christi inesse
facit ardentes amor esse,
Spes reddit stabiles
atque fides humiles.
3. Christum sectantur,
Christi magnalia fantur,
Semper ad hunc clamant,
quem veneranter amant.
Responsoria.
1. Ex tribus ut sensit
judex, ad quid sua mens sit,
Ira cor exurit
ejus et inde furit,
Tunc Romam inibit,
quod agendum scire sibi sit
V. Jussaque sunt scribi
verba remissa sibi.
2. Princeps Romanus
Jove teste Diocletianus
Mandat, ni sacra dent,
quod simul ense cadent.
Judex hoc lecto
jubet hos dare sacra profecto,
V. Nam vult mandatum
principis esse ratum.
3. His est cura sequi
Christum fervente fide, qui
Est a patre datus,
virgine matre satus,
Et, quia res sic est,
judex sententia dicit.
V. Ut perdant capita,
jus jubet et ita.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ut necis auditur
sententia, currus aditur,
Junguntur muli,
sic abeunt simul hi.
2. His via tardatur,
cum mulus mortificatur,
Et, quae captatur,
proxima palma datur.
3. Accelerant servi
crudeles atque protervi
Et, quos dant egredi,
mox faciunt regredi.
Responsoria.
1. Non fuga dicatur
via fratrum, quae revocatur,
Nam quasi sic dicat,
haec via significat:
Illum, quem colimus,
sequimur, properate, prae-
imus,
V. Sumite, quis prohibet,
figite tela, libet.
2. Absit eis, fuga sit
iter hoc, quod mens piasuasit,
Nec desiderium
martyrii minuit ;
Ut manifestentur,
abeunt poenisque parentur,
V. Sic abeundo patet,
quod sibi mente latet.
3. Si quaesivissent
latebras sibi, cum potuissent,
Iter arriperent
nocte suum, fugerent ;
Non latebris inhiant,
Christi sed ut hostia fiant,
V. Quaerunt, quod cupiunt,
non igitur fugiunt.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Usum quando viae
Jezabel obstruxit Eliae,
Currus aetherei
contigit usus ei.
2. Martyrii palmam
dum sic ducuntur ad almam,
Curru sunt lati
judicis armati.
3. Si sit bigarum
collatio facta duarum,
Aequo conspicuae
sunt in honore duae.
Responsoria.
1. Ad requiem laetaia
si pertulit illa prophetam,
Ad palmam pariles
tres trahit haec pugiles ;
Aeris axe vias
Ignito scandit Elias.
V. Catholicae fidei
tres liquet igne vehi.
2. Inspecto tandem.
quod tam constanter eandem
Mentem tres habeant,
quod retrahi nequeant,
Ensis vibratur
magis et superesse negatur,
V. Instant fata nec his
maesta fit hora necis.
3. Laudibus immensis
intenti, dum micat ensis,
Colla neci tradunt
sicque sub ense cadunt ;
Miraque res dictu,
quod in ipso lac fluit ictu,
V. Res tamen haee liquide
cognita digna fide.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. O felix omen,
quod fratrum nobile nomen
Non est fortuitum
vel sine re positum.
2. His datur exortus
a cantu nominis ortus,
Mens quibus una manens
est super astra canens.
3. Quos dedit aequales
mens, nomen, origo sodales,
Hos res dispariat
nullave dissociat.
Cod. Parisien. 17331. saec. 16.
4. Hi simul occisi,
simul ad patriam paradisi
Tendunt, et simul his
laus datur in populis.
5. Ut simul quorum
meritorum sicque locorum
Sunt hi sortiti
dona quiete siti.
Ad Benedictus.
A. Ne nos cum reprobis
damnet sententia, nobis
Da per martyrium,
rex pie Christe, trium.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O Canti, sacer exora,
quod justitiae rex
Nos lavet a vitiis
vilibus et variis,
Vosque preces reliqui
duo fundite, nos ut iniqui
Hostes nequitia
non trahant ad vitia.