LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Hierusalem
et Sion filiae
Coetus omnis
fidelis curiae
Melos pangat
iugis laetitiae,
Alleluia.
2 Christus enim
desponsat hodie
Matrem nostram
norma iustitiae,
Quam de lacu
traxit miseriae,
Ecclesiam.
3 In Spiritus
sancti clementia
Sponsa sponsi
laetatur gratia,
A reginis
laudum cum gloria
Felix dicta.
4 Dos ut datur,
crescit laetitia.
Quae dos, quanta?
Triplex potentia,
Tangens caelum,
terras et stygia
Iustitia.
5 Mira loquor,
sed sana credere:
Foederatam
tam largo munere
De proprio
produxit latere
Deus homo,
6 Formaretur
ut sic ecclesia;
Figuratur
in pari gloria
Adae costis
formata femina,
Hostis Eva.
7 Eva fuit
noverca posteris,
Haec est mater
electi generis,
Vitae portus,
asylum miseris
Et tutela,
8 Pulchra, potens,
partu mirabilis,
Ut luna, sol,
fulget spectabilis,
Plus acie
multo terribilis
Ordinata.
9 Multiplex est,
singularis, una,
Generalis
et individua,
Omnis aevi,
sexus simul una
Parit turmas ;
10 Haec signata
Iordanis fluctibus,
Haec, quae venit
a terrae finibus
Scientiam
audire comminus
Salomonis.
11 Sic typicis
descripta sensibus,
Nuptiarum
induta vestibus
Caeli praeest
hodie civibus
Christo iuncta.
12 O sollemnis
festum laetitiae,
Quo unitur
Christus ecclesiae,
In quo nostrae
salutis nuptiae
Celebrantur !
13 Coetus felix,
dulce convivium
Lapsis ubi
datur solacium,
Desperatis
offertur spatium
Respirandi ;
14 Iustis inde
solvuntur praemia,
Angelorum
novantur gaudia,
Lata nimis
quod facit gratia
Caritatis.
15 Ab aeterno
fons sapientiae
Intuitu
solius gratiae
Sic praevidit
in rerum serie
Haec futura.
16 Christus ergo
nos suis nuptiis
Recreatos,
veris deliciis,
Interesse
faciat gaudiis
Electorum.