LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
Ascribitur Adamo de S. Victore.
1 Supernae matris gaudia
Repraesentet ecclesia)
2 Dum festa colit annua,
Suspiret ad perpetua.
3 In hac valle miseriae,
Mater succurrat filiae ;
4 Hic caelestes excubiae
Nobiscum stent in acie.
5 Mundus, caro, daemonia
Diversa movent proelia ;
6 Incursu tot phantasmatum
Turbatur cordis sabbatum.
7 Dies festos cognatio
Simul haec habet odio
8 Certatque pari foedere
Pacem de terra tollere.
9 Confusa sunt hic omnia:
Spes, metus, maeror, gaudium ;
10 Vix hora vel dimidia
Fit in caelo silentium.
11 Quam felix illa civitas,
In qua iugis sollemnitas,
12 Et quam iucunda curia,
Quae curae prorsus nescia !
13 Nec languor hic, nec senium,
Nec fraus, nec terror hostium,
14 Sed una vox laetantium
Et unus ardor cordium.
15 Illic cives angelici
Sub ierarchia triplici
16 Trinae gaudent et simplici
Se monarchiae subici.
17 Mirantur nec deficiunt
In illum, quem prospiciunt ;
18 Eruuntur nec fastidiunt,
Quo frui magis sitiunt.
19 Illic patres dispositi
Pro dignitate meriti
20 Semota iam caligine
Lumen vident in lumine.
21 Hi sancti, quorum hodie
Celebrantur sollemnia,
22 Iam revelata facie
Regem cernunt in gloria.
23 Illic regina virginum,
Transcendens culmen ordinum,
24 Excuset apud Dominum
Nostrorum lapsus criminum.
25 Nos ad sanctorum gloriam
Per ipsorum suffragia
26 Post praesentem miseriam
Christi perducat gratia.