17. De s. Augustino Cantnariensi.
22. In Translatione s. Barnardi.
23. In Translatione s. Benedicti.
31. De ss. Cantio, Cantiano, CantioniJla.
38. In Translatione s. Dionysii.
48. De ss. Epiphanio et Isidoro.
63. De ss. Hermelando et Baldo.
75. In Translatione s. Ludovici.
76. In Translatione s. Mariae Magdalenae.
78. In Dccollatione s. Johannis B.
82. In Translatione ss. Patricii, Cornmbae et Brigidae.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O pater aeterna,
Gislene, corruscus in aula,
Sit tibi quantus honos,
nunc coelicus inspicis heros;
Nos quatimur saevis
mundo fluctuante procellis,
Respice per Christum
lacrimas et vota gementum,
Luminis ut tecum
sit fas contingere portum.
Ad Matutinum.
Imitatorium.
Progenies lucis,
Gisleni plaudite festis,
Est quia coelicolis
sociatus in aethere civis.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Inlusit nostris
coeli miseratio Gallis,
Attica Gislenum
tellus ubi protulit almum.
2. Splenduit in puero
praecelsae stirpis origo,
Sed virtus potior,
tum morum gratia major.
3. Culmen prosapiae
divino sprevit amore,
Ob coeli gazas
terrae placet omnis egestas.
4. Sobolis prudentum
studio datus inde parentum
Addidicit propere,
quae sunt rationes in arte.
5. Junctus AtbeDis
postbaec veneranter alumnis,
Quaeque pnilosopMcae
penetrat fastigia sectae.
6. Inscia sed veri
quam sit sapientia mundi,
Mox ubi comperuit,
animum coelestibus indit.
Eesponsoria.
1. Ortu Gisleni
Graecorum sanguine clari
Fit status ecclesiae
divina clarior in re,
Utpote quam meritis
puer inclitus auxit opimis ;
V. Floruit exili
sub pectore mente virili.
2. Laude sacerdotii
venerandus in ordine cleri
Sanctus, item norma
praeclarus Basiliana,
Lustrat honorata
Francorum saecula Roma,
V. Lustrat artibus bis
sancti verbo fruiturus.
3. Gislenum dictis
abi mulcet praesul amicus,
Castrilocum migrat,
operi vigilantior instat,
Hinc peragenda ratus,
monuit quae coelica virtus.
V. Lantbertum sane
sociat sibi Belliriunique.
4. O pietas Domini,
o virtus maxima Christi,
Desinit ira canum,
petiit ubi bellua sanctum,
Hic omni latebra
stat vestis tutior umbra;
7. Ipsi cum ducibus
miratus rex Dagobertus
Cedendum statuit,
ubi tanta negotia discit.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Doctus apostolicis
mundum superare magistris
Sese heremi castris
sociat vir spiritualis.
2. His junctis certat,
animam virtutibus ornat,
Nil, quod praetulerit
majorum norma, relinquit.
3. Ordinibus sacris
quare veneranter adeptis
Dignior aeternae
tractat mysteria vitae.
4. Nec satis est eremi
contentum legibus uti,
Exsul uti Christum
quaerat, decernit agendum.
5. Ergo Dionysii
volvens exempla beati
Coenobium linquit
et Romam visere pergit.
6. Visitet ut Francos,
mandatur coelitus heros,
Est locus Ursdungus,
hic vitae transigat usus.
Responsoria.
1. Quo properet, sanctus
aquila jam praeduce doctus,
Cum catulis ursam
Ursdungi in valle repertam
Effugat et capsam
repetit cum veste sacratam,
V. Ut Christi cultum
statuat genus omne ferarum.
2. Cella fit interea
divinis cultibus apta,
Omnibus evulsis
sancti sudore nocivis
Surgit apostolicis
Petri Paulique triumphis:
V. Gloria sit trino,
qui glorificatur in uno.
3. Praesul ut Autbertus
Gisleni comperit actus,
Evocat, inquirit ;
sum Graecus Christicola,
inquit,
Quod videor gerere,
jussere oracula Romae,
V. Nunc faveas coeptis,
cum nos prior ipse vocaris.
4. Antistes sanctus
divino numine tactus
Nil fore Gislenum
cernit mortale secutum,
Ut dignum fuerat,
simul amplexatur, honorat;
V. Instet uti coeptis,
verbis hortatur honestis,
Ad benedicendum
se spondet opusque futurum.
In 3. Nocturno.
Ad Cantica.
A. Praesago sanctus
pariter spiramine plenus
Proclamat gravidam
partus angore levatam.
Responsoria.
1. Auditis precibus
Gisleni rex Dagobertus
Annuit et fundo
cellam dilatat opinio,
Ne vivant inopes
athletae spirituales.
V. Tum pater: haec vere
tua sunt beneficia, Christe.
2. Ergo oratorio
Gislenus rite peracto
Autbertum geminas
Et Amandum invitat olivas,
Ut praestetur ab his
benedictio pontificalis ;
V. Dant oleum pacis
et effundunt chrisma salutis.
3. Prolis sidereae
fervens Gislenus amore
Waltrudem celebres
Aldegundemque sorores
Lucratur Christo
verborum dogmate vivo,
V. Vestrum, Montenses,
insigne, et Malbodienses.
4. Sanctus militia
felici laude peracta
Fulgidus et cunctis
meritorum praerogativis
Transit in aetheream
superis mediantibus aedem,
V. Lucis ut angelico
gratuletur in arce triumpho
Et ferat aeternas
vitae per regna coronas.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Quam fuerit celebris
Gislenus in arce tonantis,
Claruit ex urna
signorum luce stupenda.
2. Unde sacri cineris
furtum struit invidus hostis,
Ut jubar exstinguat,
quod prodigiis rutilabat.
3. Dumque cavere putat
fraudi, se Malbodium aptat,
Sed sanctum prae se
digno venerantur honore.
4. Prodidit ergo reos
per visum mox sacer heros
Et, ni reddatur,
mortem pro fraude minatur.
5. Vi tandem Stephani,
qui praesul erat Cameraei,
Gemma Dei rapitur,
cellam cum laude refertur.
Ad Benedictus.
A. Christe, tibi laudes
quas possumus aut daregrates,
Privatos proprii
grata quos sorte patroni
Clementer relevas,
tua sit benedicta potestas.