LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Caeli regem attollamus
Et in voces erumpamus
Laudum nunc per cantica,
2 Qui per Annam radiare
Sidus fecit salutare
In matre deifica.
3 Anna namque Deo grata,
Gratiosa sic vocata,
Diu mansit sterilis ;
4 Cum marito conversata
Prolis paene spe frustrata
Consternatur flebilis.
5 Ambo sic infructuosi
Vivunt tamquam odiosi
Suis contribulibus ;
6 Saepe quoque redarguti
Sunt ab ipsis quasi muti
Templi sacerdotibus.
7 Hinc pudore rubricati
Templum petunt adunati,
Culpas flentes scelerum ;
8 Votum illic emiserunt,
Dare Deo promiserunt
Nasciturum puerum.
9 Mox in fletu consolantur,
Bona quia nuntiantur
Adfatu angelico.
10 Anna tandem gravidatur
Et Maria generatur
Ordine mirifico.
11 Ergo tu cum matre, nata,
Dulci nexu foederata,
Culpis nos absolvite;
12 Tu nepoti tuque nato
Carnis hoste propulsato
Interventu iungite.