LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Recolamus piis digna
Laudibus mente benigna
Barbarae sollemnia ;
2 Decantemus in honore
Eius cordis cum favore
Laudes et praeconia.
3 Salve, virgo generosa,
Nitens paradisi rosa
Sicut sol et sidera.
4 Venerari tua festa
Nos compellunt tua gesta
Perenni memoria.
5 Iudicem non timuisti
Saevientem, sed sprevisti
Tu minas et verbera;
6 Idolorum tu culturam
Letalem, Christi mansuram
Praedicasti libera.
7 Virgis caesa
Stas illaesa;
Dum torqueris,
Confiteris
Iesum super omnia;
8 Denudaris,
Carceraris;
Plagis planat
Et te sanat
Christus in custodia.
9 Manu patris decollata
Es ab angelis sublata
Et cum honor dotata
Ad caelorum sublimia,
10. Ubi fulges coronata,
Vic inibus sociata,
In Iesu Christo fundata
De meritorum gratia.
11 Virgo pia,
Miserere,
Hac in via
Nos tuere,
Creatori
Votum chori
Clementer concilia.
12 Qui cantamus
Hic iucunde,
Te rogamus,
Preces funde,
Ut AdminBookmark theos
Omnes reos
Mundet data venia.
13 Ora Deum pro peccatis
Nostris, fontem pietatis,
Ut per tua merita
14 Nos non sinat condemnari,
Sed concedat coronari
In caelesti curia.