LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Hac in die iubilemus
Christo laudes et cantemus,
Eius sponsae celebremus
Barbarae sollemnia,
2 Quae pagana stirpe nata
Paganismo inquinata
Non est, sed mox perornata
Summi patris gratia.
3 Baptizata in secreto
Deservivit corde laeto
Omni luxu mundi spreto
Christo, regi gloriae.
4 Auri tecta sub nitore
Christi languet in amore,
Sed secretim prae timore
Patris atque patriae.
5 Occultari sed lucerna
Non potuit, quam superna
Lux accendit et aeterna
Dignam fecit gloria.
6 Patri nam hoc innotuit,
Quod Christum virgo coluit
In occulto, hinc doluit
Convictus insania)
7 Dente stridet, tonat ore
Paternali verso more,
Nec nimio prae furore
Continet se bestia.
8 Illam primo verberavit,
Verberatam vinculavit,
Vinculatam carceravit
Signata custodia.
9 Post haec praesidi vesano
Tradidit hanc Marciano,
Illi dedit qui non sano
Monitu consilia:
10 "Iesum", dicens, "nega, deos
Et adora cito meos,
Qui possunt salvare reos
Ex omni angustia".
11 Cui martyr egregia:
Dii vestri sunt daemonia
Et omnibus obnoxia
Nec sese iuvantia.
12 His dictis canino more
Praeses furit et tortore
Advocato graviore
Vexat hanc iniuria.
13 Nervis tauri verberatur
Et cilicio fricatur
Et post ista marceratur
Carceris saevitia.
14 Apparuit suae carae
Iesus Christus "Confortare",
Dicens illi "et laetare,
O praedulcis filia".
15 Confortatam mox sanavit,
Et sanatam consignavit,
Consignatam salutavit,
Repetit caelestia.
16 Isthinc praeses non cessavit,
Quem furor exagitavit,
Sed tormenta renovavit
Ad nova supplicia.
17 Ardentes eius tenera
Lampades urunt latera,
Sed intus haec et cetera
Gaudebat poenalia.
18 Poena poenae hinc successit.
Sed hac flecti virgo nescit,
Immo magis reflorescit
Virtutis constantia.
19 Mamillarum in tortura
Christum laudat mente pura,
Cui est de suis cura,
Qui pugnant in stadio.
20 Martyr alma denudatur,
Caeditur et stimulatur:
Orat, vestis sibi datur
De caeli palatio.
21 Praeses cernens superari
Hanc non posse illam dari
Iussit patri, quam caedere
Pater studebat propere
Commotus insania.
22 Manu caesa paternali,
Poena plexa capitali
Vitam finit morte tali
Et post mortem immortali
Coronatur gloria.
23 Speculum o sanctitatis
Et exemplar honestatis,
Reos Christi maiestatis
Christo reconcilia.
24 Huius intercessione
In vivorum regione
Colloca nos, Iesu bone,
Post carnis exsilia.