LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Corde toto nos conemur,
Ut bac die veneremur
Blasii sollemnia,
2 Cui cantemus dulce melos,
Quod pro nobis pulset caelos,
Petentes suffragia.
3 Tres devicit inimicos,
Ut perduceret amicos
Ad caeli palatium ;
4 Mundum namque superavit,
Carnem suam castigavit
Et vicit daemonium.
5
Deo semper hic acceptus
Quia fuit, est adeptus
Sanctorum collegium.
6 Nos de signis voce pia,
Dum in ista sumus via,
Commendemus Blasium,
7 Dignus iste laudibus
Nostris piis precibus
Nostrum fit refugium,
8 Ut hunc mundum fugeret
Et in monte faceret
Suum domicilium.
9 Urbi, quam deseruit,
Hic praelatus praefuit
Petens montis verticem,
10 Et ibi languentibus
Ad se venientibus
Sanitatem praebuit.
11 Scit praeses a pluribus,
Qui mandat militibus
Mox capi pontificem.
12 Est deductus propere,
Sed obscuro carcere
Praesul sanctus iacuit.
13 Quando captus veniebat,
Tunc ad fidem convertebat
Paganorum parvulos,
14 Et exercens bonos actus
Dono Dei fuit factus
Amator humilium.
15 Aegros sanat, ut sanavit,
Sanos salvat, ut salvavit
Suos regens famulos ;
16 Gulae fixam puer spinam
Nam eiecit repentinam
Per huius subsidium.
17 Et suem comprehendit
Lupus atrox faucibus,
Sed illaesum reddidit
Tanti viri precibus.
18 Exstat quia Blasius
Potens in miraculis,
Propter hoc frequentius
Oratur a populis.
19 Post haec praeses exhiberi
Sanctum mandat et mulceri
Blandimentis variis.
20 Non permisit se leniri,
Nam volebat plus potiri
Divinis colloquiis.
21 Praeses iussit tunc iratus:
Sit hic fuste verberatus,
Tensus ligno, carminatus
Ferreis pectinibus.
22 Fuit tandem interfectus
Et ad caelos fuit vectus,
Ubi regnat hic electus
Sanctis cum agminibus.
23 Mulieres hunc secutae,
Fide Christi sed imbutae,
Cum fuissent poenas passae
Nec in poenis essent lassae,
Periere gladio.
24 Sancte Blasi, tu pro nobis
Roga Deum, ut det nobis
Suae regnum claritatis
Et regnemus cum beatis
Caelorum in atrio.