17. De s. Augustino Cantnariensi.
22. In Translatione s. Barnardi.
23. In Translatione s. Benedicti.
31. De ss. Cantio, Cantiano, CantioniJla.
38. In Translatione s. Dionysii.
48. De ss. Epiphanio et Isidoro.
63. De ss. Hermelando et Baldo.
75. In Translatione s. Ludovici.
76. In Translatione s. Mariae Magdalenae.
78. In Dccollatione s. Johannis B.
82. In Translatione ss. Patricii, Cornmbae et Brigidae.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Cunctos presbyteros
illustrat iste sacerdos,
Literis inclitus
moribus atque fuit
2. Cum Christo mens, sensus idem
eademque voluntas,
Hic potuit merito
facere, quod voluit.
3. Qui steriles mentes
virtutibus aptat opimis,
Principibus populi
collocari meruit.
4. Digna Deo vota,
conspectu populi facta,
Atriis hic Christi
Jerusalem imposuit.
5. Doctrinae et morum
hic plurima semina sparsit,
Exsultans metit,
quae lacrimans seruit.
R. Ivo, ut exsueret
taetra caligine mundum,
Doctrinae accendit
lumen cum regula morum,
Lacte rigat parvos,
pane cibat validos.
V. Omnes curat, alit,
justificat, vegetat.
Prosula.
1. Decantemus hodie
Laudes, quae continue
Depromuntur in coelis,
Ivonis memoriae
Continentes animae
Conformemur angelis.
2. Thema laudis congruum
Vivorum et mortuorum
Data dominatio,
Rerum quoque omnium,
Coelestium, terrestrium
Concessa subjectio.
3. Explicant illa ligna
Pro ponte, ecclesia
Nimis curta producta,
Compulsa daemonia,
Christi domicilia
Linquentia et devicta.
4. Omne genus hominum
Sed et subjugalium
Et quam plura climata
Requirunt suffragium
Et ejus praesidium,
Quo sint subministrata.
5. Ivo, tui magnalia
Laeta chori praeconia
Extollunt ad superos,
Alumnosque nos cogita,
Infirmos tu nos visita
Considera devotos.
Ad Magnificat.
A. Collaetetur turba fidelium,
Dum sol Christus Ivonem radium
Luminis dat in mundi gaudium,
Britanniae in patrocinium,
Trecoriae juge praesidium,
Cujus vita, virtus, suffragium
Est salutis cunctis remedium.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
En Ivonis solemnia
Corruscant per orbem,
Stemus in laetifia,
Demus Deo laudem.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Impiorum sprevit consilia,
Peccatorum cavit itinera,
Pestilentum despexit studia,
Beatorum fulget in gloria.
2. Ivo, Britonum gloria,
Floruit universis,
Bonis profuit gratia,
Fuit virga perversis.
3. Quem hic Christi gratia
Suscepit in bonis,
Exsultat in gloria
Coelestibus donis.
Responsoria.
1. Dulcis justitiae
bonis hic bona semina sparsit,
Hilaris fructus
patrum novalibus hausit,
V. In agro lacrimae,
sed horreo gaudia metit.
2. Hic sanctum corpus,
animam sanctam quoque
nactus,
Non carni vixit,
octennis pugna probavit,
V. Virgineum sertum
Ivonem constat adeptum.
3. Doctrinam moresque parat,
aevo juvenili
Construit ecclesias,
ornans aetate virili,
V. Laurea doctorum
claret merito decoratus.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Optata tribuit
sanctus hic omnia, cum vult.
Ivo, qui studuit
corde rogare Deum.
2. Hic de promissis
nihil ambigit, omne dabit rex
Optatum et meritis
gratia major erit.
3. Mirabilis Christus
sancti mirabile nomen
Fecit, nam evidens
cunctis populis fuit omen.
Responsoria.
1. Dedit se Christo,
mundi quoque fastus abegit,
Aerumnas populi
scelerumque crimina flevit,
V. Carnis delicias
lascivas ipse fugavit.
2. Officialatus
praefectus in auctoritate
Servat justitiam
cum mansueta veritate,
V. Jus tribuit cunctis,
pius aegris, asper iniquis.
3. Actibus Ivonis,
Christe, fons luminis omnis,
Illuces populis
tenebrasque detrahis orbis,
V. Quos docet hic de te
verbis, meritis trahit ad te.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. A mundo mundus
et justitias meditatus
Monte Dei sancto
scandere promeruit.
2. Divinam vitam
semper es degere visus,
Deinceps divinum
consequeris praemium.
3. Ivonis sancti
precibus, qui cuncta creasti,
Regno coelesti
nos fac in fine beari.
Respoiisoria.
1. Presbyter hic sanctus
habitus est, sic quoque dictus,
Binas ecclesias
successive bene rexit,
V. Has verbo, exemplo
subsidioque pavit.
2. Hospes terrenus
coelestes consulis aulas,
Civis aethereus
tu pacis nuntia portas,
V. Tudgualum affatus
paradisi pignora gustas.
3. Vixisti sancte,
felix obis fruerisque
Aeternis praemiis,
fulgens praeclarus utrisque,
V. Semitis his rectis
nos ducis et protrahis ad te.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Gratia divina
sanctum praedestinat istum,
Quoque bonae indolis
mirabilisque fuit.
2. Mater per spiritum
praedixit hunc fore sanctum,
Claraque futura
produnt exordia pura.
3. Literis imbutus
divis jurisque peritus,
Artibus adeptus
adiit omniscius.
4. Cuncta ecclesia tuque,
Britannia, Francia tota,
Ivonis festo
laetae benedicite Deo
5. Ivo, pro meritis
celsus te spiritus omnis
Laudat, tuque tuum
glorifica Dominum.
Ad Benedictus.
A. O spem miram, quam dedisti
Mortis hora te flentibus,
Dum valedicens dixisti,
Te profuturum gentibus ;
Imple, pater, promisisti,
Nos tuis juva precibus
Et post te fac ope Christi
Frui cum coeli civibus.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Felix Ivo,
quem sapientia
Dei patris
optavit filium,
Cujus sanctitatis
praemittit gaudia,
Matris ori
dans vaticinium,
Cujus infantiae
ipsa exordia
Virtutum jam
sonat praeludium,
Doctrinae et operum
merita varia
Praebent cunctis
splendidum radium,
Votorum precumque
ipsa suffragia
Cunctis cedunt
in patrocinium
Et post vitae
praesentis studia
Nos conducant
ad coeli bravium.