LV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
15. De s. Confessore Pontifice.
22. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
23. De ss. Doctoribus Ecclesiae.
44. De sancto Adalberto Pragensi.
68. De sancto Antonino Apamiensi.
69. De sancto Antonio Eremita.
70. De sancto Antonio Eremita.
71. De sancto Antonio Patavino.
72. De sancto Antonio Patavino.
73. De sancta Attala Argentinensi.
89. De sancta Bega abbatissa in Cumbria.
90. De sancto Benedicto Casinensi.
92. De sancto Bernardo Claraevallensi.
1 Iucundare, plebs fidelis,
Cuius pater est in caelis,
Recolens Ezechielis
Prophetae praeconia;
2 Est Johannes testis ipsi
Scribens in apocalypsi:
"Vere vidi, vere scripsi
Vera testimonia".
3 Circa thronum maiestatis
Cum spiritibus beatis
Quattuor diversitatis
Astant animalia:
4 Formam primum aquilinam
Et secundum leoninam,
Sed humanam et bovinam
Duo gerunt alia.
5 Formae formant figurarum
Formas evangelistarum,
Quorum imber doctrinarum
Stillat in ecclesia ;
6 Hi sunt Marcus et Matthaeus,
Lucas et, quem Zebedaeus
Pater misit tibi, Deus,
Dum laxaret retia.
7 Formam viri dant ''Matthaeo,
''Quia scripsit sic de Deo,
Sicut descendit ab eo,
Quem plasmavit, homine.
8 Lucas
bos est in figura,
Ut praemonstrat in scriptura
Hostiarum tangens iura
Legis sub velamine.
9 Marcus
leo per desertum
Clamans rugit in apertum,
Iter fiat Deo certum,
Mundum cor a crimine.
10 Sed Iohannes
ala bina
Caritatis aquilina
Forma fertur in divina
Puriori lumine.
11 Quattuor describunt isti
Quadriformes actus Christi
Et figurant, ut audisti,
Quisque sua formula:
12 Natus homo declaratur,
Vitulus sacrificatur,
Leo mortem depraedatur
Et ascendit aquila.
13 Ecce, forma bestialis,
Quam scriptura prophetalis
Notat, sed materialis
Haec est impositio ;
14 Currunt rotis, volant alis:
Visus sensus spiritalis,
Rota gressus est aequalis,
Ala contemplatio.
15 Paradisus his rigatur,
Viret, floret, fecundatur ;
His abundat, his laetatur
Quattuor fluminibus ;
16 Fons est Christus, hi sunt rivi,
Fons est altus, hi proclivi,
Ut saporem fontis vivi
Ministrent fidelibus.
17 Horum rivo debriatis
Sitis crescat caritatis,
Ut de fonte Deitatis
Satiemur plenius ;
18 Horum trahat nos doctrina
Vitiorum de sentina
Sicque ducat ad divina,
Ab imo superius.