IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO Xl

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV An haec conditio,

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis

 QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXII An quartus modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

 QUAESTIO XLV

 QUAESTIO XLVI

 QUAESTIO XLVII

QUAESTIO XVII

An ista sit per se, Homo est animal

Videtur quod non ; quia haec est per accidens, Rationale est animal, ergo et haec, Animal rationale est animal, et ulterius; igitur haec est per accidens, Homo est animal, quia animal rationale, et homo idem significant. Prima consequentia patet, quia haec est per accidens,Homo albus est homo ; quia haec est per accidens, Album est homo, igitur a simili haec est per accidens, Animal rationale est animal, quia haec est per accidens, Rationale est animal.

Hic dicitur negando primam consequentiam. Et ad probationem dicitur quod non est simile, quia Homo est albus non est unum simpliciter, sed unum aggregatum ; homo enim et album sunt duae res diversorum Generum. Ideo non possunt facere unum simpliciter, propter hoc licet de homine albo praedicetur homo per accidens, sicut de albo, non tamen est sic ex alia parte.

Contra : haec est per accidens, Homo albus est homo, sicut haec, Album est homo, propter hoc quod homo sub ratione albi accipitur, ergo haec erit per accidens,Animal rationale est animal, sicut haec, Rationale est animal ; quia animal sub ratione rationalis accipitur. Et haec consequentia confirmatur per hoc, quia quod extraneatur alicui,quod est in aliquo formali conceptu, extraneatur toti conceptui.

Item ad principale: pars non praedicatur de toto per se, haec enim non est vera : Arca est lignum, secundum Aristotelem 7. Metaph. sed animal est pars hominis, ergo non per se praedicatur de homine.

Hic dicitur quod duplex est pars, scilicet realis, et rationis. Pars realis non potest praedicari de toto per se, pars tamen rationis bene potest: hujusmodi sunt animal et rationale respectu hominis.

Contra per Aristotelem in 7. Metaph.

Definitio est sermo habens partes, et sicut tota definitio ad totam rem, sic pars definitionis ad partem rei. Sed tota definitio significat totam rem, ergo pars partem. Genus et Differentia sunt partes definitionis, ergo sunt partes definiti, ergo pars, etc.

Item, in definitione non est nugatio, ut suppono, quia nihil superfluum, nec diminutum continet, ergo nec Genus, nec Differentia possunt idem significare, quia tunc esset nugatio, ergo significant realiter aliud, et aliud, et sunt partes constituentes definitum, ergo sunt realiter diversae partes.

Ad principale, Genus et Species, ut animal et homo, vel imponuntur a diversis formis, vel a gradibus ejusdem formae: sed cum aliqua duo imponuntur a diversis formis, unum non potest per se praedicari de altero : ergo animal non potest per se praedicari de homine. Minor patet, quia musicum per accidens praedicatur de albo, quia utrumque imponitur a diversa forma. Similiter major patet, quia homo imponitur ab intellectiva, animal a sensitiva.

Dicitur quod minor non est universaliter vera. Et ad probationem, quod procedit, cum aliqua duo imponuntur a diversis formis, quarum una non includit aliam ; intellectiva autem includit sensitivam. Ideo animal de homine per se potest praedicari, licet musicum de albo non praedicetur, quia musica a qua imponitur musicus,non includit albedinem, a qua imponitur album, nec e contra.

Contra, si intellectiva sensitivam includeret, aut ergo includit illam, sicut inferius suum superius, aut sicut completum incompletum. Non primo modo, quia qua ratione intellectiva esset inferius ad sensitivam, eadem ratione forma bruti se haberet ut inferius ad sensitivam, tunc sequeretur quod forma bruti, et intellectiva essent diversae Species, quia habent aliquid in quo conveniunt, ut sensitivam, et secundum se differunt: ergo essent Species differentes, quod est inconveniens. Si autem secundo modo, tunc non est vera praedicatio unius de alio : nec per consequens animal de homine propter talem inclusionem, propterea quia si sic, haec esset per se, Tetragonum est trigonum, quia unum alterum includit.

Ad oppositum est Aristoteles, dicit enim, quod Primus modus dicendi per se est, quando praedicatum cadit in definitionem subjecti indicantem quid sit subjectum ; sed animal in definitionem hominis cadit, ergo est per se primo modo.

Ad quaestionem dicitur, quod est per se primo modo, Homo est animal, propter rationem tactam. Intelligendum est tamen propter rationes, quod Genus, et Differentia significant diversam partem conceptus hominis, aliter in definitione esset nugagatio. Si enim idem totum significaret Genus per se, et Differentia per se, quod significat Species: tunc idem intellectus in definitione poneretur bis, nec excusaret diversa ratio, quia si sic, tunc hic non esset nugatio, Homo animal, quia diversa est ratio hominis, et animalis, sub qua utrumque significatur. Ideo oportet dicere quod Genus, et Differentia significant partes conceptus hominis, primo, et determinate. Genus enim determinate significat partem materialem, et Differentia distincte partem formalem, sicut Species distincta significat totum compositum, tamen Genus et Differentia significant per modum totius, et ideo totum significant confuso modo, quod Species modo determinato significant, et per hoc distinguitur a partibus realibus, partes enim reales accipiuntur per modum partis, et non per modum totius.

Ad primam rationem dicitur sicut dicebatur.

Ad primum contra hoc dicitur, quod haec est per accidens, Homo albus est homo,. non solum propter hoc quod homo accipitur sub ratione. albi: sed propter hoc etiam, quia hoc quod dico homo sub ratione albi accipitur, et similiter pro eo quod ista non faciunt unum per se, sed unum per accidens, quia sunt res diversorum Generum ; similiter licet animal accipiatur sub ratione rationalis ex alia parte, non tamen haec est per accidens, Animal rationale est animal, quia ex istis duobus fit unus conceptus Speciei et hominis, cui per se inest animal, et ideo est simile,

Ad aliam confirmationem dicitur, quod haec propositio est falsa, scilicet quod per accidens inest formali conceptui alicujus, per accidens inest illi, in quo est illud formale ; et hoc si ex illo materiali et formali sit unum compositum per se, in quo composito includitur praedicatum ratione alterius partis, ut partis materialis. Haec tamen est vera, scilicet quod per accidens inest conceptui formali alicujus, ei non inest per se, id est, illi conceptui. Aliud est enim loqui de formali in conceptu Speciei, et de formali conceptu Speciei: quia formale in conceptu Speciei est conceptus ejusdem compositus ex Genere et Differentia, sed formale in conceptu est Differentia. Tunc breviter dico, quod etsi aliquid repugnet formali in conceptu cum modo perseitatis, dummodo tamen non repugnet conceptui Speciei, vel alteri quod includitur in Specie, erit in toto per se, quia tunc est per se primo modo, cum praedicatum includitur in quod quid subjecti, sive in conceptu formali subjecti. Quod autem hoc sit ratione materialis in conceptu, vel formalis, hoc accidit.

Ad aliud dicitur sicut dicebatur.

Ad primum contra hoc dicitur, quod sicut tota definitio significat totam rem determinate, ita pars partem conceptus Speciei, sed ex hoc non sequitur, quod Genus significet partem realem, quia licet Genus significet partem, non tamen per modum partis, et in hoc distinguitur a parte reali.

Ad aliud, concedo quod Genus distincte, et determinate significat rem diversam ab alia re, quam significat Differentia, et similiter concedendum est quod significat partem conceptus in homine, tamen ex istis divisim inferre conjunctim, scilicet quod Genus significat partem diversam realem ; fallacia est secundum Accidens. Sicut hic, Iste est Monachus et est niger ; ergo, etc.

Quia ad aliud refertur reali tas, et ad aliud partialitas ; pars enim realis, sicut dictum est, accipitur per modum partis, sed animal non significat hominem per modum partis.

Ad aliud principale dicitur, quod licet homo, et animal a diversis formis imponantur, haec tamen potest esse per se, Homo est animal, licet etiam sensitivum, a quo imponitur animal, non includatur in intellectivo per se, tamen quia in homine non est oppositio inter sensitivum, et intellectivum ; sed sensitivum est principium quod est materiale respectu intellectivi, sive ponantur ista principia esse diversae formae, sive diversi gradus in illa forma: ideo animal per se includitur in homine.Ratio autem falsum supponit, hoc scilicet quod ad hoc quod propositio sit per se primo modo, oporteat formale in subjecto per se includere formale in praedicato. Sed illud non est verum. Ad hoc enim quod propositio sit per se, sufficit quod praedicatum in subjecto includatur, vel ratione formalis subjecti, vel ratione materialis. Ratione formalis, ut hic, Homo est rationalis. Ratione materialis,ut hic, Homo est animal. Ratione utriusque, Homo est animal rationale.

Rationes contra primam responsionem concludunt verum; concludunt enim quod ad hoc quod propositio sit per se, non oportet praedicatum in subjecto includi ratione formali praedicati, nec oportet formale praedicati includi in formali subjecti, quod autem hoc inveniatur, hoc aliquando accidit, etc.