IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO Xl

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV An haec conditio,

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis

 QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXII An quartus modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

 QUAESTIO XLV

 QUAESTIO XLVI

 QUAESTIO XLVII

QUAESTIO XXII

An sequatur, hoc per se inest huic, igitur hoc est hoc

Quod non videtur ; quia non sequitur, Homini per se inest humanitas, igitur homo est humanitas) quia antecedens est verum, et consequens falsum. Falsitas consequentis patet; et antecedens probatur, humanitas autem inest homini per se,aut per accidens ; non per accidens,igitur per se inest.

Hic dicitur quod homini non inest humanitas, ideo nec per se, nec per accidens.

Sed contra, humanitas vel est quod quid totum hominis, vel est totum formale in quod quid, sive sic, sive aliter ; humanitas per se inest homini.

Item, Syllogismus ignorantiae, est ex immediatis,per Aristotelem : sed sequitur, propositio est ex immediatis, igitur per se ; igitur in praemissa Syllogismi ignorantiae, praedicatum inest subjecto per se, et tamen non sequitur, Hoc per se est hoc, quia tunc sequeretur, quod hoc vere est hoc,sed hoc est falsum, quia praemissae in syllogismo ignorantiae, non sunt verae, nec falsae ; igitur nec sequitur, Hoc per se inest huic, igitur hoc est hoc.

Nec etiam sequitur, Hoc per accidens inest huic, igitur hoc est hoc. Non enim sequitur, Albedo inest homini,igitur homo est albus ; quia antecedens potest verificari sine consequente, ut posito quod albedo insit homini solum secundum dentes.

Item, non sequitur, Animal inest Sorales per se, igitur Socrates est animal, quia antecedens potest esse verum sine consequente. Posito enim quod Socrates non sit, consequens est falsum,quia si Socrates non sit, non est animal, et tamen antecedens est verum quia praedicatum est de intellectu subjecti Animal enim est de intellectu Socratis, igitur per se ei inest.

Ad oppositum ; per se est conditio praedicati, et a praedicato non dividitur, nec ab inhaerentia, igitur sequitur, Per se inest huic, igitur hoc est hoc.

Item sequitur: Hoc inest huic per accidens, et absolute, igitur hoc est hoc. Sequitur enim, Albedo inest homini absolute; igitur homo est albus, igitur sequitur multo fortius : Hoc inest huic per se, igitur hoc est hoc.

Ad quaestionem dicitur, quod non sequitur, Hoc inest huic, etc. Unde tria dico. Primum, quod haec consequentia non valet. Secundo, quod sequitur, Hoc inest huic per se, igitur hoc ab illo denominari potest. Tertio, quod non sequitur ulterius, Hoc inest huic per accidens, igitur hoc est hoc.

Primum oslendo,lineae per se inest punctus in primo modo dicendi per se, et tamen non sequitur lineam esse punctum. Similiter, triangulo inest linea per se, et tamen non sequitur, triangulus est linea : igitur non sequitur, Hoc inest huic, igitur hoc est hoc.

Secundum oslendo,sequitur enim,Triangulo per se inest linea, igitur est triangulus linearis. Similiter, Lineae inest punctus per se : igitur linea est punctualis ; sic igitur patet secundum per exempla, hoc etiam patet ratione, in his quae insunt per accidens: ut Hoc inest huic simpliciter, igitur noe est hoc, igitur sequitur ex illa parte eodem modo, Hoc inest huic per se, igitur hoc est hoc. Quia quod per se inest, simpliciter inest, et quando aliquid inest alteri simpliciter inest, in illis tenet ; Hoc simpliciter inest huic, igitur hoc est hoc.

Tertium ostendo, non enim sequitur , Albedo inest Socrati, igitur Socrates est albus. Quia antecedens potest esse verum sine consequente, verificatur enim antecedens, si Socrati insit albedo secundum dentes, et tamen consequens non verificatur.

Ad videndum tamen, quomodo in accidentalibus tenet consequentia ab inesse ad esse, sciendum est, quod quaedam accidentia nata sunt inesse toti, per unam partem determinatam, et quaedam nata sunt inesse secundum quamlibet partem. Exemplum primi, sicut calceatum esse, inest homini secundum pedem. Exemplum secundi, album natum est inesse toti secundum quamlibet partem. Accipiendo accidentia primo modo, sequitur, Hoc inest huic, igitur hoc est hoc. Sequitur enim, Calceatum inest homini secundum pedem : igitur homo est calceatus. Accipiendo tamen accidens secundo modo, non sequitur ab inesse ad esse, nisi ita sit, quod tale accidens ipsi toti, vel saltem pluribus partibus totius, sive majori parti insit, et ideo non sequitur: Albedo inest homini, igitur homo est albus universaliter ; et hanc determinationem innuit Albertus super librum sex Principiorum.

Propter rationes, intelligendum est quod tenet,Hoc inest huic per se,igitur hoc est hoc, si unum natum sit praedicari de altero: sed in aliis tamen non tenet: et ideo, quia humanitas non est nata praedicari de homine ideo non sequitur, Homini per se inest humanitas : igitur homo est humanitas.

Ad primam rationem dicitur, quod consequentia non valet, quia unum de altero non est natum praedicari propter modos repugnantes, sicut in positione dictum est, quod non sequitur ab inesse ad esse.

Ad aliud dicitur quod Syllogismus ignorantiae est ex immediatis in falsitate, cujusmodi est ista, Qualitas est quantitas ; et sic est ex propositionibus falsis per se : non tamen ex propositionibus absolute per se. Per hoc ad formam, quod non sequitur,syllogismus ignorantiae est ex immediatis, igitur est ex propositionibus per se, necsequitur, propositio est immediata in falsitate : ergo praedicatum inest subjecto per se, quia si per se inesset, absolute inesset ;

sed sequitur, igitur praedicatum per se est de subjecto. Si tamen talis propositio esset immediata absolute per se, tunc sequitur quod praedicatum inest subjecto per se.Sed non debet dici immediata, nisi cum hac conditione, in falsitate.

Ad aliud patet in positione.

Ad ultimum duplex est responsio, una concedit, quod haec est per se, Socrates est animal, sive Socrates sit, sive non : quia praedicatum est de intellectu subjecti. Alia non concedit hanc esse per se, Socrate non existente, quia ad hoc quod esset per se, oporteret quod per eamdem causam per quam haec verificatur,Socrates est risibilis, verificatur illa, Socrates est animal. Sed haec non potest verificari, nisi per quod quid subjecti, et illud non est Socrate corrupto, quia quando Socrates corrumpitur, non habet quid, quia tunc non est, et quid est praesupponit si est.

Item, tunc nec est haec vera, Socrates est animal, nec Socrates est risibilis,quia accidens reale praesupponit subjectum esse. Et ad probationem dicilur,quod non sufficit praedicatum esse de intellectu subjecti,igitur est per se primo,nisi addatur,quod praedicatum est de intellectu subjecti,tanquam cadens in ejus definitionem. Sed quando Socrates non est, animal in definitionem Socratis non cadit, quia tunc non habet quod primo, nec ex consequenti, etc.