IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO Xl

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV An haec conditio,

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis

 QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXII An quartus modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

 QUAESTIO XLV

 QUAESTIO XLVI

 QUAESTIO XLVII

QUAESTIO XXVIII

An passio habens subjectum proprium, insit ei per se

Quod non videtur. Impar inest numero tanquam proprio subjecto, et tamen non inest ei per se, igitur, etc. Prima pars patet, quia impar inest numero non per aliquid extrinsecum, igitur numerus est proprium subjectum respectu imparis. Aliam partem probo, si impar per se inest numero, cum per se praesupponat de omni ; tunc omnis numerus esset impar, conclusio est falsa, et non minor, igitur major.

Item, sicut se habet rectum ad lineam, ita impar ad numerum ; sed linea est proprium subjectum respectu lineae rectae, igitur numerus est proprium subjectum respectu imparis.

Item, nasus est proprium subjectum respectu simi, et tamen non per se praedicatur de naso, quia tunc haec esset vera, Omnis nasus est simus, igitur accidens habens proprium subjectum non inest subjecto per se. Major patet, quia nasus cadit in definitionem simi secundum Aristotelem in 7 Metaph. Sed solum cadens in definitionem accidentis est ejus proprium subjectum, igitur nasus est proprium subjectum simi.

Item, haec minor patet aliter : illud subjectum a cujus principiis egreditur accidens, quod natum est subjici respectu accidentis, est subjectum proprium illius. Sed nasus est natus subjici respectu simi, etiam a principiis nasi egreditur simul ; igitur nasus est proprium subjectum respectu simi.

Ad oppositum,si subjectum est proprium respectu accidentis, accidens est proprium respectu subjecti, et e converso, quia propria passio, et proprium subjectum non excedunt se invicem : sed accidens proprium per se praedicatur de subjecto cujus est proprium ; igitur eadem ratione subjectum habens proprium per se praedicatur de eo.

Item, quandocumque accidens a principiis subjecti causatur praecise, et sufficienter, tunc praedicatur illud accidens de subjecto secundo modo dicendi per se. Sed quando accipitur subjectum proprium respectu accidentis, tunc a subjecto proprio, et ex principiis suis sufficienter, et praecise egreditur passio ; igitur passio habens proprium subjectum per se, de eo praedicatur.

Ad quaestionem dicitur, quod accidens habens subjectum proprium pertinens ad Speciem,per se de eo praedicatur: accidens tamen habens subjectum proprium, quod est individuum, non per se praedicatur de illo quomodo demonstrator utitur per se. Primum patet, quia tunc est secundus modus dicendi per se, quando accidens praedicatum de subjecto egreditur ex principiis subjecti pertinentibus ad naturam Speciei ; igitur accidens habens subjectum proprium, quod est Species, per se praedicatur de illo, secundo modo. Secundum patet, haec enim non est per se : Ille homo est albus. Album enim, etsi consequatur individuum, hoc non tamen ratione formae pertinentis ad Speciem causabit,sed ratione conditionum materialium, quae accidunt verae Speciei.

Intelligendum tamen est, quod subjectum comparatur ad accidens tripliciter in ratione causae. Uno modo comparatur in ratione causae diminutae. Secundo modo in ratione causae superfluae. Alio modo in ratione causae praecisae. In ratione causae diminutae accipitur subjectum sicut figura respectu Habere tres, quia licet figura remota removeatur Habere tres, tamen figura posita non ponitur sufficienter Habere tres. Alio modo comparatur in ratione causae superfluae, sicut isosceles respectu Habere tres. Licet enim isosceles causam hujus passionis in se includat, ex hoc quod includit triangulum, tamen superaddit differentiam triangulo, quae nihil facit ad Habere tres, et ita se habet isosceles in ratione causae superfluae. Sed triangulus se habet in ratione causae praecisae respectu Habere tres, et hujus causa est, quod Habere tres primo inest triangulo, quia remoto aliquo, quod pertinet ad triangulum (ut remota figura, vel termino) removetur Habere tres, et posito triangulo, ponitur etiam Habere tres; tunc dico, quod passio comparata ad subjectum quod habet rationem causae praecisae per se, et primo de illo praedicator : et tale subjectum proprium est respectu passionis. Sed de contentis sub tali subjecto praedicatur propria passio per se, sed non primo, quia quod per se inest superiori, per se inest inferiori, licet non primo.

Ad primam rationem dicitur, quod numerus non est proprium subjectum respectu imparis, quia numerus excedit hanc passionem impar, et proprium subjectum non excedit propriam passionem.

Ad probationem dicitur, quod impar inest numero per aliquid extrinsecum,quia inest numero per aliquam ejus speciem, et ita per aliquid extrinsecum: dicit etiam Aristoteles in Elenchis,quod inferiora sunt extra superiora,quia in intellectu superioris non ponuntur inferiora.- et ita accidunt superioribus.

Ad aliud dicitur, quod rectum inest lineae, non tanquam subjecto, sed inest lineae contractae quodammodo tanquam proprio subjecto. Si enim linea secundum se, et absolute esset proprium subjectum respectu recti, tunc omnis linea esset recta, et eodem modo impar inest numero, non tanquam proprio subjecto, sed numero contracto prius inest, ut alicui speciei numeri.

Contra illud; si impar inesset alicui speciei numeri primo, quaero aut inest ternario, aut quaternario, et sic de aliis. Sed qua ratione inest uni primo, eadem ratione inest alteri, igitur nulli inest primo, quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit.

Dicitur hic quod impar non primo inest ternario,nec quaternario,ut concludit ratio. Sed primo inest alicui speciei subalternae, quae continetur sub numero, quia ex quo omne genus dividitur immediate per duas differentias: et quaelibet differentia adveniens generi constituit speciem, igitur primo dividitur numerus in duas species tantum, et uni illarum specierum inest per se tanquam propria passio, et alii impar tanquam passio.Sed quia illae sunt duae species immedialae,ideo accidit error,quia per Aristotelem secundus error est quando passio creditur inesse inferioribus primo propter hoc quod commune cui passio inest, est innominatum.

Ad aliud dicitur, quod nasus non est proprium subjectum simi. Et ad primam probationem dicitur, quod illud quod cadit in definitionem alterius tanquam subjectum proximum,illud est subjectum proprium respectu accidentis. Sed nasus non cadit in definitionem simi, tanquam proprium subjectum, sed nasus quodammodo contractus; et ideo non est proprium subjectum.

Ad aliam probationem dicitur, quod nasus non est natus subjici respectu simi, quia nasus non subjicitur respectu aimi, nisi per conceptum suum, ut per nasum contractum ; et quia per aliquid quod est extra intellectum nasi, quod ponit simum, subjicitur nasus respectu simi: et ideo secundum accidens, unde haec est secundum accidens, Nasus est simus, et universaliter quando communius subjicitur respectu minus communis : nasus enim excedit ambitum suorum suppositorum, ideo, etc.

Contra illud dicit Aristoteles in primo hujus, quod haec est secundum se, Lignum est album, et haec est per accidens, Album est lignum, et tamen lignum non est proprium subjectum albi, sed possibile est, quod excedat.

Ad hoc dicendum, quod aliquam propositionem esse secundum se, est dupliciter, vel absolute, vel in comparatione. Absolute quando proprium subjectum subjicitur respectu suae passionis, vel inferius respectu superioris. In comparatione, quando subjectum subjicitur respectu accidentis. Per hoc ad formam dicitur, quod haec, Lignum est album, est secundum se, in comparatione ad hanc, Album est lignum, quia ex hoc quod lignum est, non subjicitur secundum aliquod aliud alterius generis : sed album subjicitur totaliter secundum alterum, ut subjectum, et ideo respectu alterius secundum se. Ideo haec est per se ; Lignum est album, non tamen simpliciter secundum se. Similiter nec illa, Nasus est simus : nec illa, Animal est homo; quia in nullo illorum subjicitur respectu alterius, quod est natum subjici. Tu dicis, quod Aristoteles supponit quod subjiciatur quod natum est subjici in demonstratione, quemadmodum lignum, et praedicatum quemadmodum album, quoniam ex hujusmodi fiunt demonstrationes, supponit igitur Aristoteles quod subjicitur,sicut illud quod natum est subjici respectu albi.

Dicendum quod Aristoteles non intelligit lignum per se, sed lignum contractum, vel per lignum intelligit aliquod subjectum proprium respectu albi,si possibile est album habere subjectum proprium, etc.