IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
Utrum primo praesupponat per se, et hoc est quaerere, an sequatur, hoc est primo, igitur per se
Vide Auctores cit. quaest. 15.
Quod non videtur. Haec est primo vera,
Socrates est homo, et tamen non per se :
quia per se praesupponit de omni, et haec non est de omni, igitur non sequitur, etc.
Item, haec est primo, Superficies est alba, quia album inest superficiei, et non per aliud medium, et tamen haec non est per se; tum quia per se praesupponit de omni, et haec non est de omni, tum quia subjectum excedit praedicatum ; igitur,etc.
Item, haec est vera,Triangulus habet tres primo, igitur, etc.
Item, quod primo inest uni soli inest per se, quod per se inest, omni inest, sed quod inest uni soli, non inest omni, igitur, etc.
Ad oppositum. Primo supra per si addit immediationem, et adaequationem. Sed sequitur, praedicatum immediate inest subjecto, et ei est adaequatum, igitur per se inest, igitur sequitur, primo inest, igitur per se inest.
Item, si inesset primo, et non per se alicui subjecto, tunc per accidens inesset illi. Sed illa sunt incompossibilia, quod praedicatum insit primo subjecto, et tamen per accidens.
Ad quaestionem dicitur, quod haec consequentia est bona, Hoc est primo ;igitur per se, propter primam rationem in oppositum ; primo enim supra per se,addit immediationem, et adaequationem, ut tactum est.
Ad primam rationem dicitur, quod haec consequentia est bona, Socrates primo est homo;igitur per se, et consequens verum, sicut antecedens. Ad probationem dicitur quod per se, praesupponit de omni, ubi subjicitur terminus communis ; sed in proposito supponit terminus singularis.
Ad aliud, quod haec, Superficies est alba, non est primo vera, sicut primo pertinet ad conclusionem demonstrationis; quia conclusio in demonstratione dicitur esse primo vera,ex hoc quod accidens non excedit subjectum, nec e contra. Sed superficies excedit album. Similiter nec est haec primo vera: Superficies est colorata; quia coloratum non egreditur ex principiis intrinsecis superficiei. Et ad probationem dicitur,negando hanc consequentiam :Album inest superficiei non per medium, igitur primo; plus enim requiritur. Nam requiritur, quod album a principiis superficiei egrediatur, et quod ei sit coaequatum. Si tamen dicatur esse primo, sive per se, hoc non est eo modo, quo per se, et primo pertinet ad demonstrationem.
Ad aliud, quod haec est vera; Triangulus habet tres primo ; sed tamen ly primo, non est hujusmodi pars praedicati : sed est modus, quo praedicatum inest subjecto, et ideo bene sequitur, quod triangulus habet tres per se, sed non sequitur, quod sit per se : Triangulus habet tres primo, quia ly primo non est pars praedicati.
Ad aliud dicitur, quod ista non repugnat, Habere tres inest omni triangulo, et soli triangulo, universalitas enim refertur ad Individua, et exclusio ad Species ; et ideo quod soli inest illo modo, potest inesse omni: quia quod inest soli Speciei, potest inesse omni Individuo, eo quod non referuntur ad idem, etc.