IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
An accidens possit praedicari de alio accidente tanquam de subiecto secundo modo dicendi per se
Quod non videtur. Si per accidens per se praedicatur de alio, quaero an illa duo accidentia sint alterius coordinationis, aut ejusdem. Si ejusdem, tunc est primus modus dicendi per se, et non secundus, sicut hic, Album, et coloratum. Si alterius, tunc haec posset esse per se secundo modo,Quan-tum est aequale, et hoc secundo modo, quod non videtur.
Item, secundo modo dicendi per se, subjectum comparatur ad praedicatum in ratione duplicis causae; ut in ratione causae materialis, et efficientis. Sed unum accidens non est causa efficiens respectu alterius accidentis, quia omnis efficiens,et omnis effectus, est per se existens ; tale non est accidens, nec est causa materialis, quia accidens non potest esse subjectum accidentis.
Item, si accidens per se praedicaretur de alio, sequeretur, quod unum accidens haberet duo subjecta; consequens est falsum; igitur et antecedens. Probatio consequentiae, substantia est subjectum omnium accidentium, quia omnia accidentia sunt in primis substantiis secundum Aristotelem in Praedicamentis. Similiter accidens est subjectum alterius, si unum de alio praedicatur per se, secundo modo: igitur sequitur, quod unum accidens habet duo subjecta.
Ad oppositum est Aristoteles dicens,hanc esse per se, secundo modo, Triangulus habet tres angulos, et tamen triangulus est accidens. Dicit etiam in principio hujus, quod triangulus est passio lineae: probatur enim in Geometria, quod super quamlibet lineam datam contingit triangulum aequilaterum collocare ; igitur accidens potest praedicari de alio accidente secundo modo.
Item, Aristoteles in tota Logica concludit passiones de intentionibus secundis, ut de enunciatione, et syllogismo,- quia intentiones secundae sunt subjectum Logicae, de quibus Logica considerat passiones; et tamen illa sunt accidentia : igitur accidens, potest praedicari de accidente per se, quia conclusio in demonstratione est per se.
Ad quaestionem dicitur, quod unum accidens potest praedicari de alio per se secundo modo,ut patet in hoc exemplo, Triangulus habet tres, etc. Numerus est par, vel impar. Et hujus ratio est, quia secundus modus dicendi per se, est quando subjectum cadit in definitionem passionis, in quo subjecto est causa formalis respectu Habere tres, etc. et triangulus cadit in definitionem ipsius quod est Habere tres, igitur hic est secundus modus, igitur accidens de accidente potest praedicari per se.
Intelligendum tamen propter rationes, quod dupliciter potest accipi subjectum : uno modo dicitur subjectum, suppositum, quod est per se existens ; et illo modo accidens non est per se existens,nec subjectum respectu alicujus passionis, sed sola substantia. Alio modo dicitur aliquid esse subjectum, eo quod immediate est susceptivum sive medium, quo accidens in substantia recipitur; et illo modo unum accidens potest esse subjectum alterius; sicut quantitas est subjectum respectu qualitatis: et triangulus respectu Habere tres, etc. Sed in hoc differunt, quod in quantitate non est causa formalis respectu qualitatis, sicut in triangulo est causa formalis respectu Habere tres.
Ad primam rationem dicitur,quod quando accidens de accidente praedicatur per se secundo modo, tunc sunt alterius coordinationis. Sed ex hoc non sequitur, quod haec sit per se,Quantum est aequale ; deficit enim conditio requisita, quia in quanto non includitur causa formalis respectu aequalis.
Ad aliud, quod unum accidens potest esse subjectum respectu alterius ; non ita quod sit suppositum, sed potius est subjectum, quia immediate susceptivum, sicut superficies respectu coloris se habet. Sic non est inconveniens. Inconveniens tamen esset, quod unum accidens haberet duo subjecta suppositantia, et non ordinata.
De hoc quod tangitur in prima ratione, quod subjectum habet rationem causae efficientis ; patet in praecedente quaestione, quia vel non habet rationem causae efficientis respectu passionis, vel si habet, hoc est per quamdam emanationem, et non per transmutationem, etc.