IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
Quod non videtur ; quia in propositione modi inhaerendi, illud quod praedicatur per se, attribuitur subjecto ; sed in quarto modo praedicatum non attribuitur subjecto, sed efficitur: sed efficiens, et subjectum non coincidunt; igitur, etc.
Item, ubi est modus inhaerendi, praedicatum inest subjecto; sed in quarto modo praedicatum non inest subjecto ; ergo, etc
Probo minorem: in quarto modo illud quod subjicitur est causa efficiens respectu praedicati, et quod est causa efficiens respectu alicujus, non est subjectum respectu illius, sicut patet in exemplo naturali ; si ignis agat in aquam efficiendo calorem, calor est ab igne, tanquam ab efficiente, sed non est in igne tanquam in subjecto, sed in aqua.
Item,quartus modus est modus causandi, igitur non inhaerendi.
Ad oppositum, per se dicit causam, sed per causam efficientem possunt fieri demonstrationes, igitur per se, ut est modus inhaerendi, potest importare causam efficientem. Item, expositor est ad oppositum.
Ad quaestionem dici potest, sicut dicit Thomas, quod quartus modus est modus inhaerendi: quia in subjecto includitur causa efficiens respectu praedicati. Quando enim haec conditio per se est unius extremi in comparatione ad aliud, tunc est modus inhaerendi ; sed in quarto modo per se est conditio unius extremi ad aliud, quia in subjecto est causa praedicati.
Intelligendum tamen est quod subjectum est duplex ; propositionis, et subjectum respectu accidentis ; in quolibet modo dicendi per se illud, quod subjicitur est subjectum propositionis, respectu praedicati, non tamen oportet quod in quolibet modo dicendi per se sit illud, quod subjicitur subjectum respectu praedicati, eo modo quo subjectum subjicitur accidenti, et ideo in quarto modo sic dicendo, Interfectus interiit propter interfectionem, illud quod ponitur a parte subjecti est subjectum propositionis, non tamen est subjectum respectu praedicati, sicut substantia respectu accidentis, ut in secundo modo. Hic enim est quartus modus; Ignis per calorem calefacit, et tamen calefacere non est in igne sicut in subjecto, sed sicut in efficiente, sed est in calefacto, tanquam in subjecto, quia actio est in passo tanquam in subjecto.
Ad primam rationem dicitur, quod minor est falsa; praedicatum enim attribuitur subjecto propositionis in quarto modo; sed non attribuitur semper alicui subjecto, quod est subjectum accidentis. Et cum dicilur,quod efficiens et subjectum non coincidunt, dicitur quod subjectum naturale quod patitur, et efficiens quod agit in idipsum passum, talia non coincidunt in eadem actione; tamen subjectum propositionis, et efficiens, respectu praedicati possunt coincidere.
Ad aliud per idem. Ad ultimum respondetur interimendo consequentiam: quia modus causandi non distat a modo inhaerendi : sed ponit illum Linconiensis ; tamen vult dicere, quod quartus modus est modus causandi, et non inhaerendi. Ponit enim tantum duos modos inhaerendi, videlicet primum, et secundum, et tertium essendi, et quartum modum causandi.