IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
Utrum per medium contingens possit sciri necessarium
Aristot. 2. Pri. cap. 2. et cap. 4. hujus text. 7. et cap. 6. text. 15. 16. et 18. Averoes et caeteri interpretes iisdem locis. Joan. de Magistr. in 1. Post. quaest. 7. Paul. Ven. in 6. hujus text. 15. et 16. cit. Rarius in cap. 4. hujus quaest. 1. Tartar. in cap. 7. hujus, cit. Conimbr. in expos. 4. et 6. cap. hujus, cit.
Quod sic videtur. Haec est necessaria: Luna eclipsatur: cum sic conclusio demonstrationis, et hoc scitur per hoc medium : Terra interponitur inter Solem, et Lunam, sed hoc est medium contingens : igitur necessarium scitur per medium contingens.
Item, in his quae saepe fiunt, conclusio scitur, et per consequens est necessaria: sed media sunt semper contingentia, quia quae frequenter sunt, non sunt necessaria.
Item sequitur ; Homo albus est animal: igitur homo est animal, hic consequens necessarium infertur ex contingenti et antecedente : igitur necessarium scitur per medium contingens ; quia effectus scitur per causam, et conclusio est effectus praemissarum, igitur, etc.
Ad oppositum est Aristoteles.
Ad quaestionem dicitur, quod necessarium non potest sciri per medium contingens, et hujus ratio est ; quia necessarium immutabile est, sed immutabilitas conclusionis necessariae, est ex immutabilitate alicujus causae ; sed contingentia non habent veritatem immutabilem, igitur contingentia non possunt esse causa conclusionis necessariae, igitur, etc.
Ad primum argumentum, quod haec, Luna eclipsatur, contingens est, et etiam illa, Terra interponitur inter Solem et Lunam, et universaliter ea quae frequenter sunt, contingentia sunt, et non necessaria. Dicit tamen Aristoteles, quod ut veniunt in demonstrationem necessaria sunt ; et Linconiensis hoc exponit dicens, quod ut veniunt in demonstrationem, accipiuntur cum circumstantiis cum quibus necessitantur. Verbi gratia, quandocumque ponitur terra inter Solem et Lunam, eclipsatur. Sed quandocumque Luna cadit in umbra terrae, interponitur terra inter Solem et Lunam, igitur, etc. Sic igitur patet qualiter quae frequenter sunt, licet in se sint contingentia, tamen necessaria sunt ut veniunt in demonstrationem.
Ad aliud per idem. Ad tertium dicendum, quod necessarium non sequitur per medium contingens, et cum dicitur, infertur per medium contingens, igitur scitur per idem, consequentia non valet ; sed tantum sequitur,quod medium contingens est causa illationis conclusionis necessariae ; et si non consideretur ut contingens, non tamen est causa necessitatis in conclusione, etc.