IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
An omne accidens habeat subjectum cui inest per se
Arist. 10. Metaph. c. 4. pri. Post. text. 9. et 7. Met. text. 4. 17. et 19. Porph. e. 6. de accid. Vide Interpretes eorum illis locis. Cajet. cap. de proprio. Mass. ibid. Item vide Doctorem. q. 32. vnivers. Lovanienses et alios Neotericos apud Complut. disp. g. Log. g. 2.
Videtur quod sic; quia si esset instantia, hoc esset de accidente communi,ut album: sed de illo non est instantia: igitur, etc. Probo minorem, album inest alicui subjecto, ut homini, aut igitur per se, aut per additum. Si per se, habetur propositum ; si per additum, ut per superficiem, quaero de illo, aut album inest illi addito per se, aut per additum ; si per se, habetur propositum,quia album habet subjectum aliquod cui per se inest ; si per additum, processus erit in infinitum.
Item, si album non haberet subjectum per se cui inest, non magis inesset huic subjecto, quam illi, aut cuicumque alteri. Cum igitur huic subjecto inest, et non illi, et tunc in hoc subjecto habet causam, per quam sibi per se potest inesse.
Item, per Aristotelem in 7. Metaph. quia substantia praecedit omne accidens, substantia cadit in definitionem cujuslibet accidentis. Sed tunc arguo sic : Secundus modus dicendi per se est, quando subjectum cadit in definitionem accidentis. Dicitur, quod intelligitur quando cadit in definitionem accidentis proprii tantum, et non in definitionem accidentis communis.
Contra illud ; Aristoteles per illud concludit hanc universalem, quod Substantia praecedit omne accidens.Sed propositio universalis non sequitur ex medio particulari : igitur hoc medium est universale : igitur intelligit, quod substantia cadit in definitionem cujuscumque accidentis.
Ad oppositum est Aristoteles qui dicit, quod Quas neutraliter insunt, accidentia
sunt, ut musicum, et album : accidentia igitur communia, ut talia, non habent subjectum cui per se insunt.
Ad quaestionem dicitur, quod accidens non inest per se, eo modo quo demonstrator utitur per se : et hujus ratio est, quia Aristoteles dicit, Quae neutraliter insunt, accidentaliter insunt, ut album musicum : igitur album, et musicum non sunt accidentia per se, sed per accidens.
Juxta quod est intelligendum, quod licet quodlibet accidens causetur ex unione formae cum materia, secundum Aristotelem 1. Physic. etiam quamvis omne accidens sit in ente in actu, tamquam in subjecto, quia nec in materia, nec in forma, cum non sint entia ; sed principia entis, tamen non oportet, quod quodlibet accidens per se insit subjecto.
Juxta quod est intelligendum,quod quaedam accidentia insunt subjecto totaliter tantum ab extrinseco,sicut albedo causatur a frigore, nigredo ab aestu ; et accidentia illo modo non insunt per se in subjecto : et hujus ratio est, quia accidens per se est accidens proprium. Sed accidens proprium est quod soli Speciei, et omni contento sub Specie inest. Sed talia accidentia, quae insunt tantum ab extrinseco, potest inesse multis speciebus. Alio modo accidens causatur ab intrinseco, et hoc tripliciter. Uno modo ratione formae,alio modo ratione materiae, et tertio modo ratione complexionis. Accidens secundo modo est sicut quantitas, et tale accidens non est accidens per se propter rationem quae data est. Quantitas enim non inest soli Speciei, sed multis speciebus. Accidens tertio modo quod causatur ex complexione est, ut albedo, nigredo, quae causantur ex qualitatibus primis, etiam qualitates primae ex diversa commixtione causantur diversimode, talia accidentia non sunt accidentia proprie propter rationem dictam, quia multis speciebus insunt. Accidens primo modo, quod consequitur compositum ratione specificae formae, est accidens per se : tale enim solam Speciem consequitur, et omnibus contentis sub Specie inest, et semper ; sicut risibile se habet respectu hominis, et habere tres angulos, respectu trianguli. Effectus enim non excedit causam ; ideo sicut forma hominis non est in asino, aut in aliis speciebus, ita risibile in asino non reperitur. Similiter sicut forma specifica hominis in quolibet supposito reperitur, ita risibile, quia posita per se causa, ponitur et effectus.
Aliud est intelligendum propter rationes, quod accidens per se inesse subjecto potest esse dupliciter. Uno modo dicitur aliquid inesse subjecto per se, quod non per subjectum medium ; et illo modo quodlibet inest per se alicui subjecto. Alio modo dicitur accidens inesse per se, quia egreditur a principio formali ipsius subjecti ; et sic solum propria passio inest per se. Primus modus non pertinet ad demonstratorem, tamen secundus pertinet. Ideo dicit Linconiensis, quod haec est per se, Homo est quantus, non tamen pertinet ad demonstrationem : omnis enim demonstratio est ex propositionibus per se, sed non convertitur. Non enim omnis propositio per se pertinet ad demonstratorem. Per hoc ad rationes.
Ad primam dicitur,quod quodlibet accidens inest alicui subjecto per se,accipiendo per se, ita quod non per medium, et hoc concludit ratio ; non tamen ex hoc sequitur, quod quodlibet accidens inest subjecto per se, sicut demonstrator utitur per se.
Ad aliud dicitur, quod multa accidentia quae sunt in subjecto, habent causam intrinsecam, propter quam subjecto insunt: ex hoc non sequitur, quod insunt subjecto per se, sicut demonstrator utitur per se. Demonstrator enim dicit passionem inesse subjecto per se ; quando consequitur subjectum ratione formae specificae, et non ratione conditionum materialium, sicut albedo est in cycno.
Ad aliud dicitur, quod in definitionem cujuslibet accidentis cadit subjectum, sed ex hoc non sequitur, quod accidens per se inest alicui subjecto ; ad hoc enim quod per se insit subjecto, oportet, quod sequatur subjectum ratione formae specificae; unde causa quare accidentia definiuntur per subjecta, est, quia extra illa subjecta non inveniuntur ; sicut quantitas non invenitur extra corpus, simitas non invenitur extra nasum. Sed tamen non sunt per se accidentia talium subjectorum, quia talia accidentia consequuntur ratione conditionum materialium nasi, et non ratione formae, quia si sic, omnis nasus esset simus.