IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO Xl

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV An haec conditio,

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis

 QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXII An quartus modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

 QUAESTIO XLV

 QUAESTIO XLVI

 QUAESTIO XLVII

QUAESTIO XLIV

Utrum in demonstratione possit esse deceptio

Aristot. hic cap. 18. text. 24. D. Thom. hic sect. 22. Vide Averroem supra locum Philos. cit.

Quod non videtur ; quia per Aristotelem . sicut sensibilia sunt nota sensui, sic intelligibilia sunt nota intellectui : sed sensus non decipitur circa sensibilia, igitur nec intellectus circa principia intelligibilia, igitur, etc. Confirmatur ratio, quia dicit Aristoteles, circulus est figura, hic potest esse deceptio : sed si describatur in pulvere, non est deceptio, sic enim manifestum est, quod circulus est figura, et poema Homeri non est circulus : eodem modo principia Demonstrationis de se sunt nota intellectui, igitur in illis non potest esse deceptio aequivocationis, nec aliqua alia in dictione est.

Item, quod in demonstratione non sit aliqua deceptio per fallaciam extra dictionem esse videtur ; quia si aliqua fallacia esset in Demonstrativis, esset fallacia Consequentis, quia fallacia Accidentis non potest in illis accidere, quia primum dicitur de medio per se, et medium de tertio per se. Nec accidit fallacia secundum quid, et simpliciter, quia Demonstratio est ex universalibus, et sic inducendo per alias. Si igitur accidit fallacia, erit fallacia Consequentis ; sed illa accidere non potest, quia fallacia Consequentis non est in terminis convertibilibus. Demonstratio est ex convertibilibus ; igitur in Demonstratione non ponitur Consequens.

Item, in illis circa quae non contingit errare, non cadit deceptio, sed circa principia Demonstrationum non contingit errare (per Aristotelem in tertio Metaph.) igitur, etc.

Ad oppositum in Demonstrativis fiunt Syllogismi falsigraphi,et in illis est deceptio, igitur, etc.

Ad quaestionem dicitur,quod in Demonstrativis non est tanta deceptio, quanta est in Dialectica : aliqua tamen potest esse. Quod non tanta, patet per quatuor causas. Prima, quia in Demonstrativis arguitur ex universalibus, et ita excluditur Enthymema, et Inductio, et quaelibet alia species Argumentationis. Similiter extraneantur omnes loci extrinseci, et haec est una causa, quare in Demonstrativis minor est deceptio, quam in Dialecticis ; Dialecticus enim utitur omnibus istis modis arguendi.

Alia est causa, quia Demonstratio est ex paucioribus, et certioribus, quam Syllogismus Dialecticus ; quia in Demonstrationibus non contingit augere media, nisi in. latus, vel in post assumendo. Sed in Dialecticis contingit augere media istis modis, et multis aliis modis.Tertia causa est; propter hoc quod Demonstrationis principia sunt nota intellectui, sicut sensibilia sensui, et ideo minor est deceptio quam in Dialectica.

Quarta causa est; quoniam in Demonstrativis facilior est resolutio in prima principia. Ex his omnibus sequitur quod in Demonstrativis scientiis minor est deceptio, quam in aliis, quia sicut Aristoteles recitat, senes ostendebant quod ignis generatur, in multiplicata analogia, quia enim haec consequentia est bona, Si aliquid generatur, multiplicata analogia cito generatur ; ideo crediderunt senes, quod haec consequentia esset bona, Ignis cito generatur : igitur generatur multiplicata analogia, hic tamen incidit fallacia Consequentis.

Ad primum argumentum dicitur, quod principia Demonstrativa de se sunt nota intellectui, unde in illis secundum se non accidit deceptio, tamen ex alia circumstantia potest esse deceptio, ut forte ex hoc quod intellectus non est bene dispositus.

Ad aliud dicitur, quod in Demonstratione potissima non accidit Consequens : tamen in Demonstratione non potissima potest accidere fallacia Accidentis, et Consequentis, ex ignorantia syllogizantis. Quia enim in Demonstratione potissima arguitur ex convertibilibus, ideo ibi non est consequens ; licet ibi arguatur e contra. Est tamen aliud vitium ut forte circulus. Sed in Demonstratione non potissima accipiuntur aliquando termini non convertibiles, et in talibus si arguatur e contra erit fallacia Consequentis; sed tamen in Demonstrativis secundum quod talia sunt, non est aliqua deceptio.

Ad aliud, quod licet circa principia prima non contingat errare, quae sunt simpliciter prima : tamen circa specialia diversarum scientiarum contingit errare. Sicut enim dicit Aristoteles, Quaedam sunt principia quae prima sunt in aliqua scientia, et tamen non oportet addiscentem illis consentire. Unde supposito, quod circa principia non contingat errare, tamen in modo deducendi ex praemissis conclusionem, potest esse error in Demonstrativis ; verumtamen minor est quam in Dialecticis, etc.