IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES

 QUAESTIO I

 QUAESTIO II

 QUAESTIO III

 QUAESTIO IV

 QUAESTIO V

 QUAESTIO VI

 QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci

 QUAESTIO VIII

 QUAESTIO IX

 QUAESTIO X

 QUAESTIO Xl

 QUAESTIO XII

 QUAESTIO XIII

 QUAESTIO XIV

 QUAESTIO XV An haec conditio,

 QUAESTIO XVI

 QUAESTIO XVII

 QUAESTIO XVIII

 QUAESTIO XIX

 QUAESTIO XX

 QUAESTIO XXI

 QUAESTIO XXII

 QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia

 QUAESTIO XXIV

 QUAESTIO XXV

 QUAESTIO XXVI

 QUAESTIO XXVII

 QUAESTIO XXVIII

 QUAESTIO XXIX

 QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis

 QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXII An quartus modus sit modus inhaerendi

 QUAESTIO XXXIII

 QUAESTIO XXXIV

 QUAESTIO XXXV

 QUAESTIO XXXVI

 QUAESTIO XXXVII

 QUAESTIO XXXVIII

 QUAESTIO XXXIX

 QUAESTIO XL

 QUAESTIO XLI

 QUAESTIO XLII

 QUAESTIO XLIII

 QUAESTIO XLIV

 QUAESTIO XLV

 QUAESTIO XLVI

 QUAESTIO XLVII

QUAESTIO XIX

An propositio sit per se primo modo, in qua praedicatum, et subjectum significant idem

Quod non videtur ; quia tunc haec esset per se ; Homo est humanitas, quae tamen falsa est. Dicitur, quod non sequitur hanc propositionem esse per se,quia primus modus non est solum ex hoc, quod subjectum et praedicatum significant eamdem essentiam, sed ex hoc quod eamdem essentiam significant sub modis non extraneis : sed homo et humanitas, significant sub modis significandi extraneis, modo homo significat per modum concreti, et humanitas per modum abstracti, ergo haec non est per se.

Contra, tanta est repugnantia, vel major inter determinatum, et indeterminatum, quanta inter modum abstracti, et concreti: sed non obstante, quod animal intelligitur per modum determinati, haec tamen est vera primo modo, Homo est animal, ergo eadem ratione,non obstante oppositione inter modum concreti et abstracti, haec est per se, Homo est humanitas.

Item, homo est abstractum, quia denominative dicitur ab eo humanum, ergo, ut .videtur, homo non significat per modum concreti, quia abstractum non potest habere modum concreti, quia per se modus concreti, et abstracti sunt oppositi, et opposita non sunt simul in eodem.

Item ad principale, si propositio esset per se primo modo, ex hoc, quod subjectum et praedicatum significant idem, tunc haec esset per se, Chimaera est chimaera ; sismiliter Non ens, est non ens,sed hoc est fatum, quia praedicatum alteri per se inesse praesupponit subjectum esse, ergo antecedens falsum, ergo.

Ad oppositum in primo modo praedicatum cadit in definitionem indicantem quid subjecti, ergo nullo modo praedicatum et subjectum significant idem.

Ad quaestionem dicitur, quod propositio est per se, quando praedicatum et subjectum significant eamdem essentiam, vel quando praedicatum in intellectu essentiali subjecti includitur. Sed tamen ultra hoc requiritur, quod illud quod subjicitur, natum sit subjici, et quod praedicatur praedicari. Similiter requiritur causa sine qua non, scilicet quod sint modi proportionales, sub quibus praedicatum inest subjecto. Unde per se causa quare propositio est per se primo modo, est ex hoc quod praedicatum cadit in definitionem subjecti, vel est tota quidditas subjecti, causa sine qua non, est correspondentia determinata modorum significandi.

Ad primam rationem sicut dicebatur.

Ad rationem contra hoc dico, quod non est simile de modo abstracti, et concreti, et de modo determinati, et indeterminati, quia modus abstracti, est modus sub quo nomen imponitur ad significandum abstractum, ideo talis modus cadit in unionem praedicati cum subjecto, non tanquam illud quod unitur, sed tanquam determinata ratio, sub qua res cujus est modus alteri simpliciter unitur. Ideo haec est falsa, Homo est humanitas. Sed modus indeterminati non cadit in unionem praedicati cum subjecto, nec ut pars unita, nec tanquam determinata ratio, sub qua unum alteri unitur, quia ille modus est rei solum per comparationem ad intelligentem, et non est modus sub quo vox imponitur ad significandum, et ideo non oportet hanc esse falsam, Homo est animal, propter tales modos extraneos, quia illi modi nullo modo in unionem cadunt, ut dictum est.

Ad aliud dicitur, quia homo est concretum, et abstractum respectu diversorum ; est enim abstractum respectu humani, et est concretum ratione humanitatis, et tamen non sequitur oppositos modos esse in eodem, quia illi modi referuntur ad diversa.

Avicenna tamen aliter dicit ad rationem principalem, quod humanitas, et homo non idem significant, sed humanitas significat formam per quam homo est id quod est, sed homo significat compositum.

Ad ultimum dico, quod haec est per se, Chimaera est chimaera, et similiter, Non ens est non ens, primo modo, non tamen sub illo genere. Primus modus pertinet ad demonstratorem, quia praedicatum non est causa subjecti, nec e contra,idem enim respectu sui ipsius non est causa.

Ad probationem, dicitur quod per se inesse, non praesupponit hoc esse, nisi actualitate extremi, ergo, etc.