IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
Utrum conclusio necessaria possit sequi syllogistice ex praemissis contingentibus
Aristot. hic cap, 6. text. 17. Averroes in Com. hujus loci .D. Thom. sect. 13. in primam hujus. Paulus Venetus super text. 17. cap. 6. hujus. Fonseca lib. 6. Instit. cap. 5. Aversa lib. 4. Instit. cap. 2. et communiter Summulistae in regulis consequentiarum.
Quod non videtur ; Contingens est indifferens ad esse, et ad non esse, necessarium est determinatum ad esse, igitur, etc. sicut nec ex disjunctiva sequitur ejus altera pars.
Item, contingens est medium inter necessarium, et impossibile, et ex contingenti non sequitur impossibile, igitur eadem ratione, ex contingenti non sequitur necessarium.
Item, effectus non excedit causam, conclusio est effectus praemissarum : igitur si praemissae sunt contingentes conclusio erit contingens et non necessaria.
Item, conclusio sequitur propter praemissas ; sed propter contingens non est necessarium ; igitur necessarium non sequitur propter contingentia, sive ex contingentibus.
Hic dicitur, quod conclusio ex contingentibus sequitur non propter quid, hoc est, propter causam, quia praemissae contingentes non sunt causae conclusionis necessariae, sed tantum sicut ex falsis sequitur verum.
Contra; ex falsis sequitur verum, eo quod haec sunt: igitur ex falsis sequitur verum propter quid eodem modo ; igitur ex contingentibus necessarium. Item sequitur, Homo est asinus, igitur homo est animal propter quid. Sicut enim illa, Homo est animal, sequitur ad illam, Homo est homo, propter quid, tanquam ad unam causam veritatis ; ita ad istam, Homo est asinus, tanquam a causa veritatis, non enim dicitur causa veritatis, quia actu verificatur ; sed quia illa esset vera, si propositio cujus est causa, esset vera, sive poneret veritatem in propositione, cujus est causa, tunc ex impossibili sequitur necessarium propter quid, igitur eadem ratione ex contingenti. Ad oppositum est Aristoteles dicens, quod ex contingenti, sequitur necessarium, sicut ex non veris verum.
Ad quaestionem dicitur,quod necessarium syllogistice potest sequi ex propositionibus contingentibus: sequitur enim, Omne quod est album est animal, omnis homo est albus igitur, etc. Praemissae sunt contingentes, et conclusio necessaria.
Intelligendum tamen propter rationes, quod praemissae contingentes possunt dupliciter considerari. Uno modo ratione contingentiae, quae est in praemissis. Alio modo ratione dispositionis terminorum. Primo modo ex contingentibus non sequitur conclusio necessaria propter quid, nec eo quod haec sunt. Secundo modo ex praemissis contingentibus sequitur conclusio necessaria eo quod haec sunt. Sed tamen quia contingentia praemissarum adjungitur dispositioni terminorum, quae est causa necessaria inferendi conclusionem ; ideo dicitur necessarium sequi ex contingentibus, quia est, et eodem modo dicitur verum sequi ex falsis, sed non propter quid, sequitur conclusio necessaria ex contingentibus, quia dispositio terminorum, ut est causa necessaria inferendi conclusionem extraneatur contingentiae. Unde haec est fallacia Accidentis ; conclusio necessaria sequitur necessario ex istis praemissis, et illae praemissae sunt contingentes ; igitur conclusio necessaria sequitur necessario ex contingentibus, loquendo de per se, de conclusione, sicut loquitur Aristoteles in lib. Elenchorum, assignat hic fallaciam accidentis ; Omnis triangulus habet tres, etc. omnis triangulus est figura, igitur omnis figura habet tres, etc. figura enim accidit triangulo secundum quod habet tres.
Ad primam rationem dicitur, quod illa probat, quod ex praemissis contingentibus secundum quod sunt contingentes non sequitur conclusio necessaria, et hoc concessum est.
Ad aliud patet per idem quod contingens sub ratione contingentis est medium inter necessarium et impossibile, et illo modo, sicut ex contingenti non sequitur impossibile, sic nec necessarium sequitur syllogistice. Verumtamen, quia ratione dispositionis terminorum (non ex eo quod est contingens) praemissae sunt causae conclusionis necessariae, ideo ex illis, ut sic sequitur conclusio necessaria eo quod haec sunt,non contingit autem reperire aliquam dispositionem terminorum, ut ex eo quod est contingens sequatur impossibile.
Ad aliud dicitur, quod effectus non excedit causam ; et ex hoc non sequitur necessarium, scilicet ex contingentibus secundum quod contingentia sunt, sequitur tamen necessario ex dispositione terminorum.
Ad aliud dicitur eodem modo sicut prius.
Ad rationem contra hoc, quae probat, quod praemissae contingentes ratione dispositionis terminorum inferunt propter quid, et eo quod haec sunt conclusionem necessariam ; cum hoc stat tamen quod respiciendo ad contingentiam non inferunt conclusionem propter quid. Et eodem modo est dicendum de praemissis falsis respectu conclusionis verae, similiter de impossibili respectu conclusionis necessariae, etc.