IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
Utrum Dialectica sit scientia communis
Aristot. hic cap. 12. text. 27. Averroes ibidem. Doctor q. 2. Universal. Tartar. quaest, 1. Proaemial. Joan. Anglicus et Brasav. super quaest. 2. Univers. Doctoris. Joan. de Magist. quaest. 9. hujus. Faber. Theor. 1. cap. 1.
Quod non videtur; scientia dicitur communis a communitate subjecti, sed subjectum Dialecticae est Syllogismus, qui non est communis praedicatione ad subjecta aliarum scientiarum,
Item, scientia distinctionem et denominationem capit a fine, sed finis Dialecticae non est communis, imo particularis ; igitur, etc. Minor patet, quia finis Dialecticae est opinio ; opinio autem distinguitur contra scientiam, et per consequens est finis particularis.
Item, Metaphysica est scientia communis, igitur non Dialectica. Consequentia patet, quia si utraque esset communis ad omnes scientias, tunc sic duo essent aeque communia in scientiis, Dialectica igitur non erit communis.
Item, Demonstrativa est communis ad omnes scientias, non igitur Dialectica.
Ad oppositum est Aristoteles.
Ad quaestionem dicitur, quod Dialectica est scientia communis, sicut vult Aristoteles.
Est tamen sciendum, quod Scientia dicitur communis dupliciter. Uno modo communilate subjecti. Alio modo communitate applicationis. Primo modo Metaphysica est scientia communis, quia considerat ens, quod est commune ad omnia subjecta omnium scientiarum. Secundo modo Dialectica est communis ; Dialectica enim est de Syllogismo tanquam de subjecto. Sed Syllogismus est communis commmunitate applicationis: potest enim applicari ad subjectum cujuslibet scientiae, quia quaelibet scientia utitur Syllogismo. Et ideo dicit Aristoteles, quod Dialectica cum sit inquisitiva, ad omnium methodorum principia viam habet.
Ad primum argumentum, dicitur, quod scientia potest esse communis communitate applicationis, et tamen particularis particularitate finis. Et sic Dialectica est particularis in praedicando, tamen est communis communitate applicationis ad omnes scientias. Potest enim opinio in qualibet scientia causari per Syllogismum Dialecticum.
Ad aliud, quod Metaphysica est scientia communis communitate subjecti in praedicando. Sed Dialectica est scientia communis non communitate subjecti, sed applicationis, et ita diversimode est haec communis et illa.
Ad aliud, quod aeque Demonstrativa est scientia communis communitate applicationis. Sicut enim in qualibet scientia contingit arguere Dialectice ex probabilibus communibus, ita in qualibet scientia contingit arguere demonstrative ex propriis. Unde in hoc quod utraque applicatur omnibus, utraque est communis, applicatur tamen diversimode, et in hoc differunt, etc.