IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
An haec sit vera, Si affirmatio est causa affirmationis, et negatio negationis
Aristot. hic cap. 14. text. 30. D. Thom. hic lect. 23. Tartaret. hic dub. 1. Paulus Venet. in locum Philosophi cii.
Quod sit falsa videtur ; quia ignis est causa caloris, et universaliter non ignis non est causa non caloris, quia Sol est non ignis; et tamen Sol est causa caloris.
Item, homo est causa animalis ; et tamen sequitur, quod non homo sit causa non animalis: quia tunc sequitur, Asinus est non homo, ergo asinus est non animal.
Ad oppositum est Aristoteles.
Ad quaestionem dicitur, quod duplex est causa ; quaedam praecisa, alia non praecisa. Loquendo de causa primo modo, tunc illa propositio est vera, si affirmatio, etc. ut patet in exemplo Aristotelis, Si enim habere pulmonem est causa respirandi, tunc non habere pulmonem est causa non respirandi,
quia habere pulmonem est causa respiralionis. in aliis causis non tenet.
Ad primum argumentum, quod sicut ignis est causa caloris in virtute sua, ita illud quod non habet virtutem ignis, non habet causam caloris. Omnia enim quae sunt calida, sunt calida virtute primi calidi, quod est ignis. Vel potest dici, quod Sol non est causa praecisa caloris, quia Sol tanquam ignis causat calorem. Ad aliud, quod homo non est praecisa causa animalis, sed praecisa causa animalis est substantia animata sensibilis.