IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
Utrum unitas scientiae sit ex unitate generis subjecti
Arist. cap. 21. hujus. text. 43. et i. Metaph. text. 6, et 7. 6. Metaph. text. 1. Averroes in Com.text. hujus loci cit. Eusebius Caesarien, lib. 11 . de praepar. Evang. D. Thom. lect. 41.42. 43. et Opusc. 76. quaest. 5. Doctor quoest. 3. prolog. et 3. dist. 21. quaest, unic. Saar. disp. 1. Metaph. Mirandul. lib. de Evers. ing. Cert. sect. 6. et 7. Aversa quaest. 21. Log. sect. 7. Compluten. disp. 19. quaest. 4. Denique de hac materia videndi sunt Theologi 1. par. quaest. 1. art. 3. Metaph. lib. 1. et 6. Logici in hoc. cap. et in Proaemial.
Quod non videtur ; ens est subjectum cujuslibet scientiae, et tamen scientiae secundum se sunt plures, et diversae ; ergo, etc. Major patet; quia de non ente non est scientia. Hic dicitur, quod ens sub eadem ratione non est subjectum cujuslibet scientiae ; quia ens rationis est subjectum Logicae ; et ens inquantum mobile, est subjectum naturalis scientiae, et ens sub absoluta ratione est subjectum Metaphysicae, et tamen non est idem subjectum cujuslibet scientiae.
Contra, ratio mobilis est ratio entis, quia mobile est ens ; consimiliter considerare ens sub ratione mobilis, est considerare ens sub quadam ratione entis ; et per consequens Naturalis Scientia non differt a Metaphysica: sed solum variantur scientiae per diversas rationes subjecti.
Item, si scientiae varientur ex hoc, quod subjectum, sive ens variatur secundum diversas rationes solum, cum scientiae secentur ut res, hoc est per eorum subjecta quae sunt realia ; sequitur quod scientiae non diversificarentur, nisi secundum rationem, et non realiter, quod est inconveniens.
Item, ad principale ; Metaphysica est una scientia, et tamen est de pluribus ; est enim de Substantia, Quantitate, et sic de aliis.
Hic dicitur quod Metaphysica est de pluribus entibus, est tamen unde unico subjecto ; quia omnia entia habent attributionem ad Substantiam, et sic Metaphysica est de uno subjecto, quod est unum unitate attributionis ; et hoc sufficit per Aristotelem 4. Metaphysicae.
Contra : decem sunt Genera prima ; cum ergo sint prima, nullam habet attributionem ad alterum ; quia si sic, esset aliquid prius primis ; ergo non est dicere quod Metaphys. est de decem Generibus, per attributionem ad Substantiam.
Item, Quantitas secundum illud quod est, est ens absolutum, sed Metaphysica est de Quantitate secundum illud quod est, ergo Metaphysica est de Quantitate secundum quod est ens absolutum ; et per consequens non per attributionem ad Substantiam. Major patet, quia si Quantitas secundum illud quod est,esset comparatum,tunc esset Quantitas Ad aliquid, quod non est verum.
Ad oppositum est Aristoteles, dicens quod unitas scientiae est ex unitate generis subjecti.
Ad quaestionem dicitur quod sic ; cujus ratio est, quia sicut se habet potentia ad subjectum, ita scientia ad subjectum ; sed unitas potentiae est ex unitate subjecti, sicut unitas potentiae visivae est ex unitate coloris, potentia enim distinguitur per subjecta, per Aristotelem 2. de Anima ; ergo unitas scientiae est ex unitate generis subjecti.
Intelligendum tamen quod non oportet ad unitatem scientiae, genus subjectum , esse unum unitate praedicationis ad omnia quae continentur in scientia : sed sufficit quod sit unum secundum analogiam, sicut ens est subjectum potentiae intellectivae ; ita quod primum ens, quod est Substantia, est subjectum intellectus, et omnia alia entia per attributionem ad Substantiam, ita de ente quod est substantia est primo Metaphysica, et omnibus aliis entibus secundum quod habent attributionem ad Substantiam) et ita sequitur quod non oportet genus subjectum esse praedicabile de omnibus, quae determinantur in scientia : sed si commune, quod omnia in illa scientia habeant attributionem ad ipsum.Et conveniens exemplum ponit Linconiensis. Sicut enim est de arbore quod ejus sunt radices, quae sunt ejus principium, sic etiam ejus sunt rami existentes ab arbore, et ab uno exeunt alii rami, quousque fiat multitudo ramorum ; ita est in subjecto scientiae, quod ejus sunt principium, et ab ipso egrediuntur passiones, quae de ipso sciuntur per principium. Id manifestum patet in Geometria ; ubi prior conclusio est principium conclusionis subsequentis, et sic fit una conclusio, et ab illa conclusione fiunt aliae, et sic quousque fiat integritas scientiae, omnia illa habent attributionem ad genus subjectum.
Ad primum argumentum, sicut dicebatur.
Ad rationem contra hoc ; conceditur quod ratio mobilis est quaedam ratio entis, quia nihil est quod possit subterfugere rationem entis ; verum ratio entis, sub qua consequitur ens, quod est genus in Metaphysica, et ratio illa entis quae est ratio entis mobilis, quasi aequivoce sunt rationes entis, et ideo per illam rationem entis sufficienter diversificatur scientia Naturalis a Metaphysica.
Ad aliud dicitur, quod non sequitur scientiam diversificari solum secundum rationes ; quia illae diversae rationes entis, per quas diversificatur scientia, non sunt diversimode solum secundum considerationem intellectus, sed in re ; haec ratio non est illa, modus enim essendi inquantum mobile, non est modus essendi absolute, inquantum est quid in se. Ad aliud principale sicut dicebatur.
Ad primum contra hoc dicitur, quod licet Quantitas sit primum in suo genere, ita quod in illo genere non habeat aliquid prius, nihil tamen prohibet ipsum reduci ad aliquod prius alterius generis. Unde cum dicitur, quod tunc esset aliquid prius primo, dicendum, quod hoc non est inconveniens in diverso genere: Substantia enim est primum ens, ad quod omnia entia, sive omnia genera accidentium reduci habent.
Ad aliud dicitur, quod non sequitur Quantitatem esse Ad aliquid, licet attributionem habeat ad Substantiam, non enim quaelibet attributio, sive comparatio facit Ad aliquid, sed solum comparatio ad terminum. Sed tamen comparatio ad subjectum non facit aliquod ens Ad aliquid. Per hoc ad formam dicitur, quod haec major, Quantitas secundum illud quod est, est ens absolutum, vera est, distinguendo absolutum contra comparatum ad terminum relationis: verumtamen ipsum est comparatum ad subjectum, quia accidens secundum illud quod est, substantiae est: accidens enim non est ens, nisi quia entis.
QUAESTIONUM LIBRI PRIMI POSTERIORUM FINIS.
F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS