IN LIBRUM PRIMUM POSTERIORUM ANALYTICORUM ARISTOTELIS QUAESTIONES
QUAESTIO VII An de subjecto possit cognosci
QUAESTIO XXIII An Genus per se praedicetur de Differentia
QUAESTIO XXX An inhaerentia sit de essentia accidentis
QUAESTIO XXXI An tertius modus sit modus inhaerendi
Scire autem opinamur unumquodque, cum causam rei cognoscimus, et quoniam illius est causa, et quoniam impossibile est aliter te habere. Hanc propositionem descripsit Aristoteles primo hujus, cap. 2. text. 5. Fuerunt tamen aliqui, qui dixerunt omnia sciri, ut Platonici, moti hac ratione: si aliquid esset ignotum, si illud occurreret ignoranti non apprehenderetur ; sicut patet de servo fugitivo ignoto, qui a quaerente non apprehenditur, etiam si ei occurrat. Si igitur ad hoc, quod aliquid possit apprehendi, requiritur illud aliquo modo prius sciri, vel alioquin non potest apprehendi, per locum a simili omnia sciuntur.
Quidam alii fuerunt, qui dixerunt omnia ignorari. Nihil enim addisci potest; et hujus rationem assignant, quia omnia quae cognoscuntur per doctrinam, cognoscuntur ab aliquo habente aliquam praeeminentiam respectu alterius, secundum animam ratiocinativam : anima vero, cum sit forma substantialis, non suscipit magis, nec minus : ergo nihil potest sciri, nec addisci, omnia ergo sunt ignota. Et istius opinionis fuerunt Academici.
Sed ratio Platonicorum solvitur per rationem, quam ponit Aristoteles in primo hujus, quia aliquid contingit ignorari in particulari, et idem necesse est sciri in universali, aliter enim nullo modo posset apprehendi (sicut ratio Platonis concludit)
non tamen necesse est omnia sciri sub ratione propria particulari, sed inventione, et doctrina, sicut ponit Plato.
Ratio Academicorum solvitur, eo quod licet anima intellectiva secundum se, non suscipiat magis, nec minus, tamen secundum dispositionem corporis, cujus est forma, sive perfectio, potest suscipere magis, et minus : isto modo unus homo potest esse praeeminentior alio, et ingeniosior.
Similiter ad hoc valet una propositio, quam ponit Linconiensis, dicit enim quod neque littera scripta docet, nec ille qui exterius sonat : sed ista duo tantum excitant, et movent discipulum. Sed interius est unus doctor,qui mentem illuminat, et veritatem ostendit. Sic igitur patet, quod non addiscitur propter eminentiam doctorum, sed propter lumen interius intelligit anima, quae causatur a primo.
Postquam Aristoteles Platonicorum errorem solvit, ponit definitionem ejus, quod est scire, secundum Linconiensem, dicens, quod Scire opinamur unumquodque, etc. In hac propositione duo notantur. Primo actus sciendi. Secundo notificatio actus : primum ibi, Scire ; secundum ibi, Cum causam arbitramur cognoscere, etc
Circa primum, sciendum primo, quod scire dicitur quatuor modis, secundum Linconiensem. Uno modo communiter, et sic sciuntur contingentia ad utrumlibet ; sicut ergo scio te sedere.
Secundo modo dicitur scire proprie, et sic sciuntur contingentia nata.
Tertio modo dicitur scire magis proprie, et sic sciuntur tam principia, quam conclusiones, et omnia necessaria.
Quarto modo dicitur scire maxime proprie, et sic sciuntur necessaria, quorum esse dependet ab aliis, et sic sciuntur conclusiones in demonstratione, et isto modo definitur hic scire, et ideo dicit Aristoteles 1. Post. cap. 2. text. 5. Scire simpliciter, quod non est secundum accidens, nec sophistico modo.
Circa secundum, videlicet circa actus sciendi notificationem,tria notantur ex parte scientiae, et tria necessaria ex parte scibilis. Ex parte scientiae requiritur, quod scientia sit perfecta, et quod sit actualis, et tertio quod sit certa.
Primum notatur, cum dicitur, Quoniam arbitramur causam rei cognoscere. Perfectio enim scientiae est esse per causam. Actualitas scientiae notatur cum dicitur, Quoniam illius est causa. Applicatio enim causae ad effectum facit scientiam actualem ; sicut patet ex secundo Priorum c. 26. dicit enim, quod Scire est dupliciter in universali, et in particulari. In universali, quando scimus majorem, non sciendo minorem, nec conclusionem sub propria ratione, sed in universali. Scire in particulari est dupliciter, in actu scilicet, et in habitu. Scimus in particulari, et in habitu, ut quando scitur major, et etiam minor, sed non applicando ad conclusionem, tunc non scitur conclusio in particulari, et in actu, sed tantum in habitu. Scire autem in particulari, et in actu, est quando aliquis cognoscit majorem et minorem, et simul cum hoc applicat praemissas ad conclusionem. Sic igitur patet quod actualitas scientiae est ex applicatione causae ad effectum.
Tertio requiritur, quod scientia sit certa, et hoc notatur cum dicitur, Quoniam impossibile est aliter se habere. Sic igitur tria notantur ex parte scientiae.
Notantur etiam tria ex parte scibilis necessaria ; ad scitum enim requiritur, quod habeat causam, requiritur etiam applicatio causae ad effectum, et tertio quod sit necessarium respectu causae. Primum notatur, cum dicitur ; Causam rei arbitramur cognoscere. Illud enim quod non habet causam, non scitur scientia quarto modo dicta, et ideo isto modo principia non sciuntur. Sed secundum notatur, cum dicitur, Quoniam illius est causa. Tertium notatur,cum dicitur, Quoniam impossibile est aliter se habere. Illud enim est necessarium, quod impossibile est aliter se habere, et quod conclusio scita sit necessaria, patet ; quia sequitur ex necessariis, sicut patet per primam conclusionem ejus, similiter in conclusione prima hujus dicit Aristoteles, Demonstrationem esse perpetuam et necessariam.
Sed necessarium dicitur dupliciter. Uno modo necessarium dicitur non dependens ab aliqua causa priori, et isto modo conclusio demonstrationis non est necessaria, quia ejus necessitas dependet ex principiis. Et ex hoc patet incidentaliter praeeminentia, et distinctio hujus libri ab aliis libris Logicae. Syllogismus enim Demonstrativus facit scientiam, sed Syllogismus Dialecticus solum facit fidem, vel opinionem. Syllogismus Sophisticus solum facit apparentiam. Sicut ergo scientia pretiosior est opinione, et nuda apparentia, ita scientia demonstrativa, quae est de Demonstratione, tanquam de subjecto, pretiosior est libro Topicorum, et similiter Elenchorum. Sic ergo patet praeeminentia, et distinctio hujus libri ab aliis libris Logicae.
Sciendum tamen est, quod scientia demonstrativa dupliciter potest considerari. Uno modo inquantum utitur Demonstratione, per illam, scilicet demonstrans effectus in. aliis scientiis, et isto modo dicitur quaelibet scientia demonstrativa. Alio modo dicitur scientia demonstrativa, quae docet ex quibus, et ex qualibus debet esse demonstratio, et isto modo utitur liber Posteriorum scientia demonstrativa, quem prae manibus habemus.