COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De pecuniaria, ubi multa, de nummi usu.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Est autem genus aliud possessivae, quam maxime vocant, et justum est ipsum vocari pecuniativam : propter quod nullus videtur esse terminus divitiarum et possessionis, quam ut unam et eamdem dictae multi putant propter vicinitatem : est autem neque eadem dictae, neque longe posita. Est autem hoc quidem natura, hoc autem non natura ipsarum,
LEONARM ARETINI TRANSLATIO.
Est aliud genus acquirendi, quod maxime vocant, et merito vocari debet pecuniarum, in quo nullus finis esse videtur divitiarum, et possessionis, quod esse unum et idem cum illo de quo supra diximus, plerique crediderunt propter vicinitatem : sed neque est idem, neque valde remotum : est enim alterum illorum secundum naturam, alterum non sed per experientiam quamdam et artem fit magis.
b Sumamus autem de ipsa principium hinc : uniuscujusque enim rei duplex usus est, ambo autem secundum se, sed non similiter secundum se : sed hic quidem proprius, hic autem non proprius rei, puta calceamenti calceatio et commutatio : ambo enim calceamenti usus : etenim commutans cum eo qui indiget calceamento, pro numismate, aut cibo, utitur calceamento, secundum quod calceamentum, sed non secundum proprium usum; non enim commutationis gratia factum est : eodem autem modo se habet et de aliis possessis rebus.
c Est enim permutativa omnium : quae incipit, primo quidem ab eo quod secundum naturam, eo quod hic quidem plura, hic autem pauciora sufficientium habent homines : quare et palam, quod non est secundum naturam pecuniativae campsoria : quantum enim sufficiens ipsis, necessarium erat fieri commutationem.
d in prima quidem igitur communitate (haec quidem est domus) manifestum, quod nullum opus ipsius. Sed jam ampliori communitate existente, ii. quidem enim ipsorum commutabant omnibus, ii autem segregati, multis rursum, et aliis quorum secundum indigentias, necessarium fieri retributiones, quemadmodum adhuc faciunt multae barbararum nationum, secundum commutationem : ipsae enim opportuna ad ipsas commutant, ad plus autem nihil : puta vinum ad triticum dantes et accipientes, et aliorum unumquodque talium,
e Talis igitur comm.utati.va quidem, neque praeter naturam, neque pecuniativae est species ulla : in suppletionem enim ejus quae secundum naturam, per se sufficientiae erat. secundum naturam, sed magis secundum peritiam et artem.
De quo dicere sic exordiamur : cujusque rei quae possidetur, duplex est usus, uterque vero secundum ipsam rem, sed non similiter, verum alter proprius, alter non proprius, ceu. calcei quidem est calceatio et venditio, uterque enim usus calcei est, nam qui calceum indigenti vendit pro pecunia vel cibo, utitur calceo quo calceus est, sed non secundum proprium usum, non enim commutationis gratia factus est calceus, eodem modo se habet in aliis rebus, quas possidemus.
Est enim permutatio in omnibus coepta quidem ab initio, ex eo quod est secundum naturam, quod alii plura quam opus sit, alii pauciora habeant, ex quo manifestum est pecuniariam non. esse secundum naturam ejus, quae pertinet ad acquirendum : quoad enim ipsi sufficeret, necessarium erat permutationem fecisse.
In prima igitur societate, id est, in domo, manifestum est, nihil opus esse illius : sed jam majori existente societate, alii enim illorum communiter habeant omnia, alii separatim, multa rursus et alia, quorum secundum indigentiam necesse erat permutationem facere, quemadmodum adhuc faciunt barbarorum nationes multae, alia pro aliis dantes recipientesque, inutilia enim sibi pro utilibus tradunt, ultra vero nihil, ceu vinum pro tritico, et caeteris talibus.
Hujusmodi ergo permutatio neque praeter naturam est, neque ad amplificationem patrimonii pertinet, cum sit in supplementum indigentiae secundum naturam .
f Ex hac tamen facta est illa secundum rationem in agendo : peregrino enim facto auxilio per adduci ciuibus indigebant, ex necessitate, numismatis acquisitus est usus : non enim facile portabile per longa unicuique secundum naturam necessariorum : propter quod ad commutationes tale aliquid composuerunt ad semetipsos dare et accipere, quod utilium per se ens, habebat utilitatem valde expeditam ad vivere, puta ferrum, et argentum, et si quid tale alterum : primo quidem simpliciter determinantibus magnitudine, et pondere, postremo autem, et characterem imprimentibus, ut absolvat a mensuratione ipsos : character enim positus est quantitatis si-
g Facto igitur jam numismate ex necessaria commutatione, altera species pecuniativae facta est, campsoria. Primo quidem igitur simpliciter forte factum : deinde per experientiam jam artilicialius, unde et quomodo numismatum plurimum faciat lucrum.
h Propter quod videtur pecuniativa maxime circa numisma esse, et opus ipsius posse considerare unde erit multitudo pecuniarum : factiva enim divitiarum et pecuniarum.
i Etenim divitias multoties ponunt numismatis multitudinem, propter quod circa haec esse pecuniativam et campsoriam.
k Alterum autem rursum deliramentum esse videtur numisma, et lex omnino, natura autem nihil : quoniam transpositas utentibus, nullo dignum, neque utile ad aliquid necessariorum : et numismate dives, multoties indigebit necessario cibo : quamvis inconveniens tales esse divitias, quibus abundans fame perit, quemadmodum et Midain illum fabulose dicunt propter msatiabilt-
Ex hac tamen illa processit secundum rationem, nam cum a remotioribus quaereretur auxilium, in portando illa quibus indigebant, et expoliando illa quibus abundabant, necessario nummi introductus est usus, non enim faciliter deferri possunt singula singulis ad vitam necessaria, itaque ad permutationes faciendas tale aliquid composuerunt inter se dare et accipere, quod utilium quippiam existens, usum haberet commutandi facilem ad vitam, ceu ferrum, et argentum, et si quid aliud tale, primo simpliciter diffinitum quantitate et pondere, postmodum vero etiam signo impressum, quo a mensura liberi essent, nam signum positum est ad quantitatem demonstrandam.
Reperto igitur nummo ex necessaria permutatione, alia species acquirendi emersit, nummularia. Primo forsan simpliciter, postea per experientiam artificiosi or, unde et quomodo permutando plurimum faciat.
Quapropter videtur nummularia maxime circa quaestum pecuniarum versari, et illius esse opus, posse discernere unde proveniat multitudo pecuniarum : nummorum enim et divitiarum effectiva est.
Nam et divitias plerumque ponunt esse multitudinem pecuniae, ex eo videlicet, quod circa illa intendunt pecuniaria et quaestuaria.
Contra vero interdum, futile quiddam videntur nummus et lex omnino, et nequidquam secundum naturam, quoniam mutatis his qui utuntur, nullius pretii, aut utilitatis est ad aliquod necessariorum, et locuples nummis penuriam patietur necessarii alimenti : atqui absurdum est tales esse divitias affirmare, quarum abundans quis fame perire possit, ut de Mida fabulis traditur, cui prop- tatem desiderii, omnibus cibis exhibitis aureis.
I Propter quod quaerunt alterum aliquid, divitias et pecuniativam recte quaerentes : est enim altera pecuniativa et divitiae, quae secundum naturam, et haec quidem oeconomica. Campsoria autem factiva pecuniarum, non omnino, sed per pecuniarum permutationem. Et videtur circa numisma haec esse : numisma enim elementum et finis commutationis est.
m Et infinitae utique divitiae, quae ab hac pecuniativa. Sicut enim medicinalis ad sanare infinitum, est et quaelibet artium finis in infinitum (quoniam maxime enim illum volunt facere), eorum autem quae ad finem, non in infinitum : terminus enim quod finis omnibus, sic et huic pecuniativae non est finis terminus, finis autem tales divitiae et pecuniarum possessio : oeconomicae autem non pecuniativae est terminus : non enim hoc oeconomicae opus.
n Propter quod sic quidem videtur
omnium divitiarum necessarium esse terminum : in his autem quae fiunt, video accidens contrarium : omnes enim in infinitum augent pro rebus ad usum habentes numisma.
o Causa autem propinquitas ipsorum : variat enim usus ejusdem existens utrique, pecuniativae . Et ejusdem enim usus est acquisitio, sed non secundum idem : sed hujus quidem alius finis, hujus autem augmentatio finis. Quare videtur quibusdam hoc esse oeconomicae opus : et perseverant, vel salvare oportere existimantes vel augere numismatis substantiam in infinitum.
p Causa autem hujus dispositionis studere circa vivere, sed non circa be- ter insatiabilitatem desiderii, quidquid apponebatur, fiebat aurum.
Quamobrem quaerunt divitias alias, et aliam acquirendi rationem, et recto quidem : est enim alia acquirendi ratio et divitiae secundum naturam, et haec
quidem rei familiaris disciplina, illa vero pecuniaria pecuniarum effectiva, non simpliciter, sed per ipsarum pecuniarum commutationem, et videtur circa nummum ista versari, nam nummus primum est et ultimum in commutatione.
Et infinitae sunt hujusmodi divitiae, quae ab hac ratione rei augendae proficiscuntur : ut enim medicina sanitatis in infinitum est, et unaquaeque ars, finis in infinitum, nam quam maxime volunt illum efficere, eorum vero quae sunt ad finem non in infinitum, finis enim extremum omnibus, sic et hujus rationis augendae rei non est finis terminus, finis autem tales divitiae et pecuniarum possessio, sed rei familiaris non augendae rei est finis : non enim hoc rei familiaris est opus.
Quapropter in hac quidem videtur necessarium, ut sit finis omnium divitiarum, sed contra video fieri : omnes enim in infinitum augent, qui pecuniis student.
Causa vero hujus est illarum propinquitas, variatur enim usus ejusdem rei, cum sit utriusque acquisitionis : ipsius enim usus acquisitio sed non secundum idem, at hujus quidem, alius finis, illius vero amplificatio. Itaque videtur quibusdam hoc esse rei familiaris opus, et perseverant existimantes oportere, aut conservare, aut augere pecuniam in infinitum .
Causa vero hujus dispositionis studium vivendi, sed non bene vivendi : cum er- ite vivere. In infinitum igitur illa concupiscentia existente, et factiva infinita desiderant. Quicumque autem ipsius bene vivere adjiciunt, quod ad fruitiones corporales quaerunt. Itaque quoniam et hoc in possessione videtur existere, omnis eorum vita circa acquisitionem pecuniarum est.
q Et altera species pecuniativae, propter hoc venit : in excessu enim non existente fruitione, fruitivi excessus factivam quaerunt. Et si non pro pecuniativa possint acquirere, per aliam causam hoc attentant, unaquaque priorum utentes non secundum naturam. Fortitudinis enim non pecunias facere est, sed audaciam : neque militaris et medicinalis : sed illius quidem victoriam, hujus autem sanitatem. Hi autem omnes faciunt pecunias, tamquam hic finis existat, ad finem autem omnia opportunum occurrere : de non necessaria quidem igitur pecuniativa, et quae, et propter quam causam in indigentia sumus ipsius, dictum est et de necessaria, quoniam altera quidem ab ipsa : oeconomica autem secundum naturam, quae circa cibum, non sicut ipsa infinita, sed habens terminum. Palam autem, et quod dubitabant a principio, utrum oeconomici et politici est pecuniativa aut non. Sed oportet hoc quidem existere : sicut enim et homines non facit politica, sed sumens a natura, utitur ipsis : sic et cibum natura oportet tradere, terram, aut mare, aut aliud. aliquid : ex his autem quomodo oportet ista disponere, convenit aeconomo : non enim est textilis lanas facere, sed uti ipsis, et cognoscere etiam, quale utile, et idoneum, vel pravum et ineptum.
r Etenim dubitabit utique aliquis, propter quid pecuniativa quidem pars oeconomiae, medicinalis autem non pars ? Quamvis oportet sanari eos, qui
go cupiditas in infinitum extendatur, illa quoque quae efficiunt infinita, cupiunt : sed qui bene vivere student, ad fruitionem corporis divitias quaerunt. Unde cum hoc quoque in acquisitione consistere videatur, omnis eorum circa acquirendum est.
Et altera augendi species hinc processit : cum enim fruitio modum excedat, illam adhibent quae hujusmodi excessum adimplere possit. Et si per has acquirendi species nequeant parare, per aliam causam efficere conantur, unaquaque freti potentia non secundum naturam : fortitudinis enim non est pecunias parare, sed fiduciam animi, neque rei militaris, aut medicinae, sed hujus quidem victoriam, illius vero sanitatem : at illi cuncta ad pecuniam convertunt quasi hic sit finis, ad finem vero cuncta oporteat tendere : de illa igitur acquirendi specie quae necessaria non est, et quaenam ea sit, et propter quam causam illa indigemus, diximus et de illa quae necessaria est, quod altera ab illa, et disciplina rei familiaris secundum naturam circa alimentum, nec infinita ea sicut illa, sed finem habens. Ex hoc patet id de quo ab initio dubitabatur, utrum gubernationis domus et civitatis sit acquirere, vel non, sed oporteat prius esse acquisitum : sicut enim homines non facit Respublica, sed factos a natura suscipiens, utitur illis, sic et alimentum oportet naturam praebere, aut a terra, aut a mari, aut alio quopiam : sed quemadmodum haec administranda sint ad gubernationem pertinet domus : neque enim textoris est lanas facere, sed factis uti, et discernere qualis sit bona et apta, et mala, et inepta.
Nam dubitaret utique aliquis, cur ea diligentia, quae ad acquirendum pertinet, pars rei familiaris sit, medicina vero non sit ejus pars. Atqui sanam esse familiam in domo, sicut et vivere, aut aliquid necessariorum. Quoniam autem est quidem et oeconomici et principis etiam de sanitate videre, est autem ut non, sed medici : sic et de pecuniis est quidem ut oeconomici, est autem ut non, sed subservientis.
s Maxime autem, quemadmodum dictum est prius, oportet natura hoc existere : naturae enim opus est cibum genito exhibere. Omni enim ex quo fit cibus, quod relinquitur, est : propter quod secundum naturam est pecuniativa omnibus ex fructibus et animalibus.
t Duplici autem existente ipsa, quemadmodum diximus, et hac quidem campsoria, hac autem oeconomica, et hac quidem necessaria et laudata, hac autem translativa vituperata juste, non enim secundum naturam, sed ab invicem est : rationabilissime odio habetur obolostatica , eo quod ab ipso numismate fit acquisitio, et non super quo quidem acquaesivimus : translationis enim gratia factum est usura : AdminBookmark autem seipsum
fucit amplius. Unde et nomen istud accepit : similia enim parta generantibus ipsa sunt, AdminBookmark autem fit numisma ex numismate : quare et maxime praeter naturam ista pecuniarum acquisitio est.